Amores muertos

Propercio. Elegías, I – XIX

Non ego nunc tristis uereor, mea Cynthia, Manes,
nec moror extremo debita fata rogo;
sed ne forte tuo careat mihi funus amore,
hic timor est ipsis durior exsequiis.
non adeo leuiter nostris puer haesit ocellis,                 5
ut meus oblito puluis amore uacet.
illic Phylacides iucundae coniugis heros
non potuit caecis immemor esse locis,
sed cupidus falsis attingere gaudia palmis
Thessalis antiquam uenerat umbra domum.                 10
illic quidquid ero, semper tua dicar imago:
traicit et fati litora magnus amor.
illic formosae ueniant chorus heroinae,
quas dedit Argiuis Dardana praeda uiris:
quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma                 15
gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat)
quamuis te longae remorentur fata senectae,
cara tamen lacrimis ossa futura meis.
quae tu uiua mea possis sentire fauilla!
tum mihi non ullo mors sit amara loco.                 20
quam uereor, ne te contempto, Cynthia, busto
abstrahat a nostro puluere iniquus Amor,
cogat et inuitam lacrimas siccare cadentis!
flectitur assiduis certa puella minis.
quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:                 25
non satis est ullo tempore longus amor.

 

nunc, mea Cynthia, ego non uereor tristis Manes, nec moror fata debita extremo rogo (rogus,i : pira, hogera funeraria); sed ne forte funus (funus, eris : funerales) careat mihi tuo amore, hic timor est durior ipsis exsequiis. puer (Cupido) non haesit (haereo : quedar adherido clavado) adeo leuiter nostris ocellis (dim. de oculus), ut meus puluis uacet oblito amore. illic Phylacides heros caecis locis non potuit esse immemor iucundae coniugis, sed cupidus attingere gaudia falsis palmis umbra (sombra de un muerto, fantasma) Thessalis uenerat antiquam domum. illic quidquid ero, semper dicar tua imago: magnus amor traicit (traicio : atravesar, pasar al otro lado) et litora fati. illic ueniant chorus formosae heroinae, quas Dardana (dardanus, a, um : toyano) praeda (presa, botín de guerra) dedit uiris Argiuis (argiuus, a, um : griego): quarum nulla forma fuerit mihi gratior tua, Cynthia, et (Tellus iusta sinat hoc ita) quamuis fata longae senectae remorentur (remoror, tr. retener) te, tamen ossa futura cara lacrimis meis. Quae tu uiua possis sentire mea fauilla (favilla, ae : cenizas)! tum mors non sit amara mihi ullo loco. quam uereor, ne iniquus Amor abstrahat te, contempto busto (bustum, i : pira funeraria), Cynthia, a nostro puluere, et cogat (te) inuitam siccare lacrimas cadentis! certa puella flectitur assiduis minis (minae, arum : amenazas). quare, dum licet, amantes laetemur inter nos: amor non est satis longus ullo tempore.

 

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s