Actitud ante la muerte

Cicerón. Tusculanas, 1.117-119

[117] Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum atque ita velut superiore e loco contionandum (1), ut homines mortem vel optare incipiant vel certe timere desistant nam si supremus ille dies non extinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius? sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem (2) somno consopiri sempiterno (3)? Quod si fiat, melior Enni quam Solonis oratio. Hic enim noster:

‘nemo me lacrimis decoret’ inquit ‘nec funera fletu faxit!’ (4)

at vero ille sapiens:

‘Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis
Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.’ (5)

[118] Nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum (6) videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus; sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis faustum putemus nihilque in malis ducamus, quod sit vel a diis inmortalibus vel a natura parente omnium constitutum (7). Non enim temere nec fortuito sati (8) et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret (9) humano nec id gigneret aut aleret, quod cum (10) exanclavisset (11) omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum: portum potius paratum nobis et perfugium putemus. [119] Quo utinam velis passis (12) pervehi liceat! Sin reflantibus ventis reiciemur, tamen eodem paulo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?

1) Gerundio de contionor: harengar
(2) Participio de coniveo: cerrar (los ojos)
(3) somno consopiri sempiterno: dormirse con un sueño eterno
(4) Ennius. Epigramata
(5) Solon. Elegiae
(6) Denuntio: notificar, anunciar
(7) Constitutum sit
(8) Sero, is, ere, sevi, satum: plantar, procrear, hacer nacer
(9) Consulo + dativo: velar por, ocuparse de
(10) Cum…tum
(11) Exanclo, as, ere, avi, atum: soportar completamente
(12) Participio pasivo de pando, is, ere, pandi, pansum: extender, desplegar

Un pensamiento en “Actitud ante la muerte

Deja una respuesta

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Salir /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Salir /  Cambiar )

Conectando a %s