Discurso de Socrates al ser condenado a muerte

Cicerón. Tusculanas, I. 97-99

[97] vadit enim in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum (1) Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes (2). quae est igitur eius oratio, qua facit (3) eum Plato usum apud iudices iam morte multatum? “magna me” inquit “spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnis mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? [98] sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, convenireque eos qui iuste et cum fide vixerint ! haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut vero conloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere. quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo circumventos convenirem! temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Ne vos quidem, iudices ii, qui me absolvistis, mortem timueritis. [99] nec enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt.” et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo: “sed tempus est” inquit “iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.”
Ne (4) ego haud (5) paulo hunc animum malim (6) quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. etsi, quod praeter deos negat scire quemquam, id scit ipse utrum sit melius—nam dixit ante—, sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum.

(1) Scyphus, i (σκύφος): copa
(2) Theramenes: uno de las Treinta Tiranos de Atenas
(3) Facio: representar
(4) Ne: (partícula afirmativa, tomada del griego νή):  sí, seguramente, verdaderamente. (Cicerón la utiliza al comienzo de la proposición, unida a un pronombre personal o demostrativo: ne ego, ne tu, ne ille, ne ista)
(5) Haud: negación referida a una palabra. Se emplea delante de un adjetivo, un adverbio y los verbos scio y dubito
(6) Malim : Se utiliza el subjuntivo como una afirmación atenuada. Es un hecho, pero se presenta como una eventualidad

Consejos en la enfermedad

 

Seneca
Cartas a Lucilio, 78

Séneca expone a Lucilio, enfermo, lo que le ha ayudado a él a soportar la enfermedad: la filosofía y la amistad
[3] Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa, quibus adquiescebam (1), medicinae vim habuisse. In remedium cedunt (2) honesta solacia, et quicquid animum erexit (3), etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti (4) fuerunt. Philosophiae acceptum (5) fero, quod surrexi, quod convalui. Illi vitam debeo et nihil illi minus debeo. [4] Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus; nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit. Non iudicabam me, cum illos superstites relinquerem, mori. Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos. Non effundere (6) mihi spiritum videbar, sed tradere (7). Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum; alioqui (8) miserrimum est, cum animum moriendi proieceris (9), non habere vivendi.

(1) Acquiesco (adq-), is, ere, quievi, quietum: darse al descanso, encontrar la calma
(2) Cedere in: cambiarse en
(3) Erigo, is, ere, rexi, rectum: levantar, dar ánimo
(4) Doble dativo: mihi (atribución)… saluti (consecuencia)
(5) Acceptum: en contabilidad, la cuenta de ingresos
(6) Effundere: expandir fuera, dispersar
(7) Tradere: hacer pasar a otro, transmitir
(8) Alioqui: de otro modo, sin lo cual
(9) Proiicio, is, ere, ieci, iectum: lanzar hacia delante, expulsar

El dolor se acrecienta quejándose
[13] Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio (1) adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: ” Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet”; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.
(1) Opinio, onis: conjetura, idea, representación

Una nana

FLORILEGIUM RECENTORIS LATINITATIS
Curavit Milena MINKOVA
LEUVEN UNIVERSITY PRESS
2018

 

Ioannes Iovianus Pontanus.
(1429-1503)
De amore coniugali, Liber II, VIII.

Naenia[1] prima ad somnum provocandum

Somne, veni; tibi Luciolus blanditur[2] ocellis[3];
somne, veni, venias, blandule[4] somne, veni !
Luciolus tibi dulce canit, somne, optime somne;
somne, veni, venias, blandule somne, veni !
Luciolus vocat in thalamos te, blandule somne,
somnule dulcicule, blandule somnicule.
Ad cunas te Luciolus vocat; huc, age, somne,
somne, veni ad cunas, somne, age, somne, veni !
Accubitum[5] te Luciolus vocat, eia age, somne,
eia age, somne, veni, noctis amice, veni !
Luciolus te ad pulvinum[6] vocat, instat[7] ocellis;
somne, veni, venias, eia age, somne, veni !
Luciolus te in complexum vocat, innuit[8] ipse,
innuit; en venias, en modo, somne, veni !
Venisti, bone somne, boni pater alme[9] soporis,
qui curas hominum corporaque aegra levas.

[1] Naenia, ae: (canto fúnebre; canto mágico) aquí:  canto infantil
[2] Blandior, iris, iri, itus sum: acariciar
[3] Ocellus, i: diminitivo de oculus
[4] Blandulus, a, um: diminutivo de blandus
[5] Accumbo, is, ere, cubui, cubitum: acostarse
[6] Pulvinus, i: cojín
[7] Insto, as, are, stiti, staturus: estar sobre
[8] Innuo, is, ere, ui, utum: hacer una señal
[9] Almus, a, um: nutricio, bienhechor, dulceUna

Licet hoc ita me delectet ut torqueat (Plinio el Joven)

Plinio el Joven, Cartas, 6, 7

C. Plinius Calpurniae suae s.
[1] Scribis te absentia mea non mediocriter (1) affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces. [2] Gratum est quod nos requiris (2), gratum quod his fomentis (3) acquiescis; invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem (4) in manus quasi novas sumo. [3] Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suavitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.

(1) non mediocriter: (litote) extordinariamente, extremadamente
(2) requiro: añorar, notar la ausencia
(3) fomenta, orum: calmante, bálsamo
(4) Identidem (idem repetido con t eufónica): con frecuencia, repetidamente

Ratio atque Institutio Studiorum Societatis Iesu (1599)

Linguae latinae usus – [75] Domi linguae latinae usum inter scholasticos diligenter conservandum curet (Rector). Ab hac autem latine loquendi lege non eximantur, nisi vacationum dies et recreationis horae, nisi forte in aliquibus regionibus provinciali videretur his etiam temporibus facile posse hunc latine loquendi usum retineri. Faciendum quoque, ut nostri, qui nondum studia absolverunt, literas cum ad nostros scribunt, scribant latine. Bis praeterea aut ter in anno, cum aliqua celebritas, ut renovationis studiorum aut votorum agitur, philosophi etiam ac theologi carminum aliquid condant affigantque.

Latine loquendi usus – [335] Latine loquendi usus severe in primis custodiatur, iis scholis exceptis, in quibus discipuli latine nesciunt; ita ut in omnibus, quae ad scholam pertinent, nunquam liceat uti patrio sermone; notis etiam adscriptis, si qui neglexerint; eamque ob rem latine perpetuo magister loquatur.

Linguae latinae usus – [435] Omnes quidem, sed praecipue humaniorum literarum studiosi, latine loquantur; atque hi memoriae, quod a suis magistris praescriptum fuerit, commendent; ac stylum in compositionibus  diligenter exerceant.

Descripción de los Hunos

Sidonio Apolinar II, 243-269

Albus Hyperboreis Tanais[1] qua uallibus actus
Riphaea de caute[2] cadit, iacet axe sub ursae
gens animis membrisque minax: ita uultibus ipsis
infantum suus horror inest. Consurgit in artum[3]
massa rotunda caput; geminis sub fronte cauernis
uisus adest oculis absentibus[4]; acta cerebri
in cameram vix ad refugos[5] lux peruenit orbes,
non tamen et clausos; nam fornice[6] non spatioso
magna uident spatia, et maioris luminis usum
perspicua in puteis compensant puncta[7] profundis[8].
Tum, ne per malas excrescat fistula duplex[9],
obtundit teneras circumdata fascia nares,
ut galeis cedant: sic propter proelia natos
maternus deformat amor, quia tensa genarum
non interiecto fit latior area naso[10].
Cetera pars est pulchra uiris: stant pectora uasta,
insignes umeri, succincta sub ilibus[11] aluus[12].
forma quidem pediti[13] media est, procera[14] sed exstat
si cernas equites: sic longi saepe putantur
si sedeant. Vix matre carens ut constitit infans,
mox praebet dorsum sonipes[15]; cognata reare[16]
membra uiris: ita semper equo ceu fixus adhaeret
rector; cornipedum[17] tergo gens altera fertur,
haec habitat. Teretes arcus et spicula cordi[18],
terribiles certaeque manus iaculisque ferendae
mortis fixa fides et non peccante[19] sub ictu
edoctus peccare furor.

qua Albus Tanais actus Hyperboreis uallibus cadit de caute Riphaea, iacet sub axe ursae gens minax animis membrisque: ita horror suus inest uultibus ipsis infantum. massa rotunda, caput, consurgit in artum; uisus adest geminis cauernis sub fronte, oculis absentibus; lux acta in cameram cerebri vix peruenit ad refugos orbes, et tamen non clausos; nam fornice non spatioso uident magna spatia, et perspicua puncta compensant usum maioris luminis in puteis profundis. Tum, ne fistula duplex excrescat per malas, fascia circumdata obtundit teneras nares, ut cedant galeis: sic propter proelia amor maternus deformat natos, quia area tensa genarum fit latior non interiecto naso. Cetera pars est pulchra uiris: stant pectora uasta, insignes umeri, succincta aluus sub ilibus. forma quidem media est pediti, sed procera exstat si cernas equites: sic longi saepe putantur si sedeant. Vix ut constitit infans carens matre, mox sonipes praebet dorsum; reare membra cognata uiris: ita semper rector ceu fixus adhaeret equo; gens altera fertur tergo cornipedum, haec habitat. arcus teretes et spicula cordi, terribiles certaeque manus fixaque fides ferendae mortis iaculis et sub ictu non peccante edoctus furor peccare.

[1] El río Tanais es el actual Don, en la Rusia europea
[2] Cautes, is : roca, peñasco
[3] Artum, i: espacio estrecho
[4] Oculis absentibus: (ablativo absoluto) sin ojos
[5] Refugus, a, um: fugitivo
[6] Fornix, icis : arco, bóveda
[7] Punctum, i : pequeño orificio
[8] Perspicua in puteis compensant puncta profundis : notable aliteración
[9] Fistula duplex : los orificios nasales
[10] Non interiecto naso: (ablativo absoluto)
[11] Ilia, ium: flancos, ijadas
[12] Aluus, i (f.): vientre
[13] Pedes, itis: el que va a pie
[14] Procerus, a, um: de alta estatura
[15] Sonipes, edis : caballo, corcel
[16] Reare= rearis : 2ª sg. pres. sub. pas. de reor
[17] Cornipedum : gen. pl. de cornipes, edis: caballo
[18] Cordi (esse alicui) : ser del agrado de uno
[19] Peccante / peccare : dos acepciones de pecco : errar o fallar (un disparo) / cometer un crimen o un pecado

De fortunis hominum

Cum de fortunis quidam quereretur suis,
Aesopus finxit [1] consolandi gratia:
Vexata saevis navis tempestatibus,
Inter vectorum [2] lacrimas et mortis metum
Faciem ad serenam subito ut mutatur dies,
Ferri secundis tuta coepit flatibus [3]
Nimiaque nautas hilaritate extollere [4].
Factus periclis tum gubernator sophus [5]:
Parce gaudere oportet et sensim queri [6],
Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.

Fedro IV, 17

[1] Imaginó esta ficción
[2] Vector, oris : pasajeros de una nave
[3] Flatus, us : viento
[4] Extollere: elevar, exaltar
[5] Sophus = sophos
[6] sensim queri : quejarse moderadamente