Integridad de los gobernantes

 

Cicerón. De Officis II 75-77

[75] Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut auaritiae pellatur etiam minima suspicio. […]

[76] Laudat Africanum Panaetius quod fuerit abstinens. Quidni laudet? Sed in illo alia maiora. Laus abstinentiae [1] non hominis est solum sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus est Paulus; tantum in aerarium pecuniae inuexit ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum. At hic nihil domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam. Imitatus patrem Africanus nihilo locupletior Carthagine euersa. Quid? qui eius collega fuit in censura, L. Mummius, numquid copiosior cum copiosissimam urbem funditus sustulisset? Italiam ornare quam domum suam maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi uidetur ornatior.

[77] Nullum igitur uitium taetrius est […] quam auaritia, praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus. Habere enim quaestui [2] rem publicam non modo turpe est sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque, quod Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia nisi auaritia esse perituram, id uidetur non solum Lacedaemoniis sed etiam omnibus opulentis populis praedixisse. Nulla autem re conciliare facilius beniuolentiam multitudinis possunt ii qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia.

 

[1] Abstinentia: integridad

[2] Habere enim quaestui rem publicam : sacar provecho del Estado