Non fuit tam iniqua natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum uitae daret, homo solus non posset sine tot artibus uiuere. Nihil durum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit uita produci. Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obuia erant et gratuita et opera leui parabilia. Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria desciuit [1], quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuuat uitia. Primo superuacua coepit concupiscere, inde contraria, nouissime animum corpori addixit [2] et illius deseruire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur [3] ciuitas aut strepit, corpori negotium gerunt, cui omnia olim tamquam seruo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos [4]. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est uelle, quantum sat est.
Seneca. Ad Lucilium, 90, 18-19
[1] descisco, is, ere, sciui, scitum: separarse de
[2] addico, is, ere, dixi, dictum: aliquem alicui, adjudicar alguien a alguien (la persona del deudor al acreedor)
[3] circito, as, are: hacer girar alrededor, agitar
[4] cantus infractos: cantos en los que la voz se quiebra, es decir, cantos amanerados