Tempus fugit

Albio Tibulo, Elegías amatorias, I, 4, 27-38

At si tardus eris, errabis: transiet aetas
Quam cito ! Non segnis stat remeatque[1] dies
Quam cito purpureos deperdit terra colores,
Quam cito formosas populus alba comas!
Quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae,
Qui prior Eleo est carcere[2] missus equus!
Vidi iam iuvenem, premeret cum serior aetas,
Maerentem stultos praeteriisse dies.
Crudeles divi! serpens novus exuit annos:
Formae non ullam Fata dedere moram.
Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas,
Nam decet intonsus crinis utrumque deum.

 

[1] Remeo: regresar, retornar
[2] Carcer, eris: recinto de donde salían los caballos en las carreras, punto de partida

Anuncios

Carpite florem

Ovidio, Ars Amatoria, III, 59-80

Venturae memores iam nunc estote senectae!
Sic nullum vobis tempus abibit iners.                        60
Dum licet et vernos etiamnum educitis annos,
ludite: eunt anni more fluentis aquae;
Nec, quae praeteriit, iterum revocabitur unda
Nec, quae praeteriit, hora redire potest.
Utendum est aetate: cito pede labitur aetas                65
nec bona[1] tam sequitur, quam bona prima fuit.
Hos ego, qui canent[2], frutices[3] violaria[4] vidi:
hac mihi de spina grata corona data est.
Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
frigida deserta nocte iacebis anus,                             70
nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
sparsa nec invenies limina mane rosa.
Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis
et perit, in nitido qui fuit ore, color,
quasque fuisse tibi canas a virgine iuras,                     75
spargentur subito per caput omne comae[5]!
Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas,
Nec faciunt cervos cornua iacta senes;
nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem,
qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.                     80

[1] Bona: concuerda con aetas (v. 65)
[2] Caneo, es, ere, ui : ser blanco
[3] Frutex, icis: retoño, tallo
[4] Violarium, i: violar, lugar donde florecen las  violetas
[5] comaeque quas iuras fuisse tibi canas a virgine, spargentur subito per caput omne!