El rapto de Europa

Ovidio, Metamorfosis, II, 833-875

sceptri grauitate relicta
ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
induitur faciem tauri mixtusque iuuencis
mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
Quippe color niuis est, quam nec uestigia duri
calcauere pedis nec soluit aquaticus auster.
Colla toris exstant, armis palearia pendent,
cornua parua quidem, sed quae contendere possis
facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen;
pacem uultus habet. Miratur Agenore nata,
quod tam formosus, quod proelia nulla minetur.
Sed quamuis mitem metuit contingere primo:
mox adit et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans et, dum ueniat sperata uoluptas,
oscula dat manibus; uix iam, uix cetera differt.
Et nunc adludit uiridique exsultat in herba,
nunc latus in fuluis niueum deponit harenis;
paulatimque metu dempto modo pectora praebet
uirginea plaudenda manu, modo cornua sertis
impedienda nouis. Ausa est quoque regia uirgo
nescia quem premeret, tergo considere tauri,
cum deus a terra siccoque a litore sensim
falsa pedum primis uestigia ponit in undis:
inde abit ulterius mediique per aequora ponti
fert praedam. Pauet haec litusque ablata relictum
respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso
imposita est; tremulae sinuantur flamine uestes.

Basia. Ioannes Secundus

Ioannes Secundus (1511-1536), ob eximiam praestantiam versuum a se pactorum novus Catullus habetur. In Hispania, ubi munere scribae Latini fungebatur, amore vehementissimo captus est mulieris, cui nomen poeticum Neaerae tribuit.

Basium XVI

Latonae[1] niveo sidere blandior,
et stella Veneris pulchrior aurea,
      da mi basia centum,
      da tot basia, quot dedit
uati multiuolo Lesbia, quot tulit;
quot blandae Veneres[2], quotque Cupidines[3]
      et labella pererrant,
      et genas roseas tuas;
quot vitas oculis, quotque neces geris,
quot spes, quotque metus, quotque perennibus
      mista gaudia curis,
      et suspiria amantium.
da, quam multa meo spicula pectori
insevit volucris dira manus dei:
      et quam multa pharetra
      conservavit in aurea.
Adde et blanditias, verbaque publica,
et cum suavicrepis[4] murmura sibilis,
      risu non sine grato,
      gratis non sine morsibus.
quales Chaoniae[5] garrula motibus
alternant tremulis rostra columbulae,
      cum se dura remittit
      primis bruma Favoniis.
incumbensque meis, mentis inops, genis[6],
huc illuc oculos volve natatiles,
      exsanguemque lacertis
      dic te sustineam meis.
Stringam nexilibus te te ego bracchiis,
frigentem calido pectore comprimam
      et vitam tibi longi
      reddam afflamine basii;
donec succiduum me quoque spiritus
istis roscidulis[7] linquet in osculis,
labentemque lacertis,
dicam, collige me tuis.
Stringes nexilibus me, mea, bracchiis,
mulcebis tepido pectore frigidum,
      et vitam mihi longi af-
      flabis rore suavii[8].
Sic aevi, mea lux, tempora floridi
carpamus simul; en iam miserabiles
      curas aegra senectus
      et morbos trahet, et necem.

blandior niveo sidere Latonae, et pulchrior stella aurea Veneris, da mi basia centum, da tot basia, quot Lesbia dedit vati multivolo, quot tulit; quot blandae veneres, quotque cupidines pererrant et labella, et genas roseas tuas; quot vitas, quotque neces geris oculis, quot spes, quotque metus, quotque gaudia mista perennibus curis, et suspiria amantium. da, quam multa spicula insevit meo pectori dira manus volucris dei: et quam multa conservavit in pharetra aurea. adde et blanditias, verbaque publica, et murmura cum suavicrepis sibilis, non sine risu grato, non sine gratis morsibus. quales columbulae Chaoniae alternant garrula rostra motibus tremulis, cum dura bruma se remittit  primis Favoniis. incumbensque meis genis, mentis inops, huc illuc volve oculos natatiles, -que dic sustineam te exsanguem lacertis meis. ego stringam te nexilibus bracchiis, comprimam te frigentem calido pectore  et reddam vitam tibi longi afflamine basii; donec quoque spiritus linquet me succiduum in istis roscidulis osculis, -que dicam collige me labentem lacertis tuis. stringes me, mea, nexilibus bracchiis, mulcebis frigidum tepido pectore, et vitam afflabis mihi rore longi suavii. sic carpamus simul, mea lux, tempora aevi floridi; en iam aegra senectus trahet miserabiles curas et morbos et necem.


[1] Es decir, la Luna. Latona era la madre de Diana y de Apolo
[2] Venus, eris
[3] Cupido, inis
[4] suavicrepus, «con dulce ondulación», término raro o inusual
[5] Chaonia es una región de Epiro (al sur de la Albania actual). Las palomas de Chaonia ya volaban en Virgilio, Bucólicas, IX, 13: sed carmina tantum/ nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum/ Chaonias dicunt aquila veniente columbas
[6] Genae, arum: mejillas (la parte debajo del ojo), párpados, ojos
[7] roscidulus, cubierto de rosada
[8] suavium, ii: beso

Euricius Cordus (1486-1535)

I, 22. AD SCAEVOLAM

Me petis ut credam paucos tibi Scaeuola nummos
   ad sex, aut, nec eis amplius, octo dies.
Hoc illos intra spatium te reddere iuras,
   sed uel iurato non tibi danda fides.
Forsitan ad Graecas differes usque Calendas,
   ne totum perdam, do tibi dimidium

Marcial, I, 75
Dimidium donare Lino quam credere totum
Qui mauult, mauult perdere dimidium.

———————————————–

I, 28. AD LECTOREM

(…)
Sit lasciua licet procaxque Musa,
castus spiritus est sacri Poetae.

Catulo, 16
Nam castum esse decet pium poetam
ipsum, uersiculos nihil necesse est

————————————————

II, 49. DE FRONTONE

Cum faceret ruri uersus, chartisque careret,
   dicitur in planam Fronto notasse niuem.
Dignior huis nunquam contingent pagina uati,
   haec nisi, uel uentus, uel fluuius fuerit.

Catulo, 70
In vento et rapida scibere oportet aqua

————————————————

III, 3. DE RVSTICORVM INFELICITATE

O infelices nimium, mala si sua norint,
   agricolas, uenia nunc Maro dico tua.
Flebilius nihil est isto, quam rusticus, aeuo,
   qui sua ceu seruus non sibi rura colit.
Cum riguit totum miser et sudauit in annum,
   milleque  sollicito dura labore tulit,
ex tot uix quantum rursum serat accipit agris ;
   quod superest deses uindicat ara suum.

Virgilio, Georgicas, II, 458-459
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
   agricolas…

—————————————————–

III, 34. IN MORIAM ERASMI

Moria dicta fuit, quarter octo leonibus emi,
   redde mihi numos bibliopola, sapit.

Marcial, VIII, 13
 Morio dictus erat: viginti milibus emi.
Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.