Ratio atque Institutio Studiorum Societatis Iesu (1599)

Linguae latinae usus – [75] Domi linguae latinae usum inter scholasticos diligenter conservandum curet (Rector). Ab hac autem latine loquendi lege non eximantur, nisi vacationum dies et recreationis horae, nisi forte in aliquibus regionibus provinciali videretur his etiam temporibus facile posse hunc latine loquendi usum retineri. Faciendum quoque, ut nostri, qui nondum studia absolverunt, literas cum ad nostros scribunt, scribant latine. Bis praeterea aut ter in anno, cum aliqua celebritas, ut renovationis studiorum aut votorum agitur, philosophi etiam ac theologi carminum aliquid condant affigantque.

Latine loquendi usus – [335] Latine loquendi usus severe in primis custodiatur, iis scholis exceptis, in quibus discipuli latine nesciunt; ita ut in omnibus, quae ad scholam pertinent, nunquam liceat uti patrio sermone; notis etiam adscriptis, si qui neglexerint; eamque ob rem latine perpetuo magister loquatur.

Linguae latinae usus – [435] Omnes quidem, sed praecipue humaniorum literarum studiosi, latine loquantur; atque hi memoriae, quod a suis magistris praescriptum fuerit, commendent; ac stylum in compositionibus  diligenter exerceant.