AD HERMIONEM, VT PAPILLAS CONTEGAT


Praedico, tege candidas papillas,
nec quaeras rabiem ciere amantum.
Me, quem frigida congelat senecta,
irritas male calfacisque: quare,
praedico, tege candidas papillas,
et pectus strophio tegente uinci.
Nam quid lacteolos sinus et ipsas
prae te fers sine linteo papillas?
An uis dicere: «Basia papillas
Et pectus nitidum suauiare?»
Vis num dicere: «Tange, tange, tracta?»
Tene incedere nudulis papillis?
Nudo pectore tene deambulare?
Hoc est dicere: «Posce, posce, trado»
hoc est ad uenerem uocare amantes.
Quare aut contege candidas papillas,
et pectus strophio decente uinci,
aut, senex licet, inuolabo in illas,
ut possim iuuenis tibi uideri.
Tithonum, Hermione, tuae papillae
possunt ad iuuenis uocare munus.

Iohannes Iouianus Pontanus (1429-1503)
HENDECASYLLABORVM SEV BAIARVM LIBRI. LIBER I, IV
(In Anthologie bilingue de la poésie latine, Bibliothèque de la Pléiade, p. 1246)

Deja una respuesta

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Salir /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Salir /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Salir /  Cambiar )

Conectando a %s