Ensalada de malvas

Horacio, Odas Libro I, XXXI

Quid dedicatum[1] poscit Apollinem
vates? Quid orat de patera novum
fundens liquorem? Non opimae
Sardiniae segetes feraces,
non aestuosae grata Calabriae               5
armenta, non aurum aut ebur Indicum,
non rura, quae Liris[2] quieta
mordet aqua taciturnus amnis.
Premant Calena[3] falce quibus dedit
Fortuna vitem, dives et aureis               10
mercator exsiccet culillis
vina Syra reparata merce,
dis carus ipsis, quippe ter et quater
anno revisens aequor Atlanticum
inpune. Me pascunt olivae,
me cichorea levesque malvae.               15
Frui paratis et valido mihi,
Latoe[4], dones, at, precor, integra
cum mente, nec turpem senectam
degere nec cithara carentem.               20

 

quid poscit vates dedicatum Apollinem?,¿qué solicita el poeta al Apolo dedicado (en el día de la dedicación de su templo); quid orat fundens de patera liquorem novum?, qué pide vertiendo de la patera la libación de vino nuevo; non segetes feraces opimae Sardiniae, no las mieses fecundas de la rica Cerdeña;non armenta grata aestuosae Calabriae, ni los rebaños prósperos de la ardiente Calabria; non aurum aut ebur Indicum, ni oro ni marfil de la India; non rura, no los campos; quae taciturnus amnis Liris mordet aqua quieta, que el taciturno rio Liris lame con su agua tranquila; Premant vitem falce Calena quibus Fortuna dedit, poden la vid con la hoz de Cales (aquellos) a quienes la Fortuna les dio; et dives mercator exsiccet culillis aureis, y el rico mercader apure en los cálices de oro; vina reparata merce Syra, los vinos adquiridos a cambio de la mercancía de Siria; carus dis ipsis, (el mercader) querido por los mismos dioses; quippe ter et quater anno revisens inpune aequor Atlanticum, pues tres o cuatro veces por año volviendo a ver impunemente el mar Atlántico;  olivae pascunt me, las olivas me alimentan; cichorea levesque malvae me, la achicoria y la ligeras malvas me (alimentan); dones Lato,  mihi frui paratis et valido, concédeme  ¡Hijo de Laton! gozar de mis bienes adquiridos y teniendo salud;  at precor, pero te ruego; cum integra mente, con las facultades intactas; degere senectam nec turpem nec carentem cithara, pasar una vejez ni torpe ni carente de cítara.

[1] Este poema fue compuesto con ocasión de la consagración del templo de Apolo, edificado por Augusto en el Palatino en conmemoración de su victoria en la batalla de Actium
[2] Liris: río del Lacio
[3] Cales: ciudad de Campania, al norte de Nápoles
[4] Latone: madre de Artemisa y de Apolo

Anuncios

Lucha interior

Catulo. Poema LXXVI

Siqua recordanti benefacta priora uoluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam uiolasse fidem [1], nec foedere nullo
Diuum ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare [2] iam te cur amplius excrucies?
Quin [3] tu animo offirmas atque istinc [4] teque reducis
Et dis inuitis [5] desinis esse miser?
Difficile est longum subito deponere amorem,
Difficile est, uerum hoc qua lubet [6] efficias [7].
Vna salus haec est, hoc est tibi peruincendum [8];
Hoc facias, siue id non pote [9] siue pote.
O di, si uestrum est misereri, aut si quibus [10] umquam
Extremam iam ipsa in morte tulistis open,
Me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quae mihi subrepens [11] imos ut torpor in artus
Expulit ex omni pectore laetitias.
Non iam illud quaero, contra me ut diligat [12] illa,
Aut, quod non potis est [13], esse pudica uelit:
Ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.
O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

[1] Fidem violare: no cumplir su palabra
[2] Quare: conjunción de coordinación
[3] Quin: ¿por qué no?
[4] Istinc: de allí
[5] Dis invitis: contra la voluntad de los dioses
[6] Qua libet: “de la manera que te agrade”
[7] Efficias, facias: subjuntivos con valor imperativo
[8] Adjetivo verbal acompañado de un dativo que indica para quien hay obligación
[9] Pote = potest
[10] Quibus: pronombre indefinido
[11] Subrepens: deslizándose
[12] contra … diligat: me corresponda
[13] Potis est = potest

Me gustan todas

Ovidio. Amores, Libro II, 4

Non ego mendosos [1] ausim defendere mores
Falsaque pro uitiis arma mouere meis.
Confiteor, siquid prodest delicta fateri;
In mea nunc demens crimina fassus [2] eo.
Odi [3] nec possum cupiens non esse, quod odi [4];
Heu ! quam, quae studeas ponere [5], ferre graue est!
Nam desunt uires ad me mihi iusque [6] regendum;
Auferor ut rapida concita puppis aqua.
Non est certa meos quae forma inuitet amores ;
Centum sunt causae cur ego semper amem.
Siue aliqua est oculos in se deiecta modestos,
Vror et insidiae sunt pudor ille meae;
Siue procax aliqua est, capior quia rustica non est,
Spemque dat in molli mobilis esse toro.
Aspera si uisa est rigidasque imitata Sabinas,
Velle sed ex alto dissimulare puto.
Siue es docta, places raras dotata per artes;
Siue rudis, placita es simplicitate tua.
Est quae Callimachi [7] prae nostris rustica dicat
Carmina ; cui placeo, protinus ipsa placet ;
Est etiam quae me uatem et mea carmina culpet ;
Culpantis cupiam sustinuisse femur.
Molliter incedit ; motu capit. Altera dura est ;
At poterit tacto mollior esse uiro.
Haec quia dulce canit flectitque facillima uocem,
Oscula cantanti rapta dedisse uelim.
Haec querulas [8] habili percurrit pollice chordas ;
Tam doctas quis non possit amare manus?
Illa placet gestu numerosaque [9] bracchia ducit
Et tenerum molli torquet ab arte latus ;
Vt taceam de me, qui causa tangor ab omni,
Illic Hippolytum pone, Priapus erit.
Tu, quia tam longa es, ueteres heroidas aequas [10]
Et potes in toto multa iacere toro.
Haec habilis breuitate sua est ; corrumpor utraque;
Conueniunt uoto longa breuisque meo.
Non est culta [11] ; subit, quid cultae accedere possit.
Ornata est ; dotes exhibet ipsa suas.
Candida me capiet, capiet me flaua puella,
Est etiam in fusco grata colore uenus.
Seu pendent niuea pulli [12] ceruice capilli,
Leda fuit nigra conspicienda coma.
Seu flauent, placuit croceis [13] Aurora capillis.
Omnibus historiis se meus aptat amor.
Me noua sollicitat, me tangit serior aetas;
Haec melior specie corporis, illa sapit.
Denique quas tota quisquam probet Vrbe puellas,
Noster in has omnis ambitiosus amor.

[1] Mendosi mores: costumbres censurables
[2] Part. Pas. de fateor, eri, fassus sum
[3] Odi, odisse, osus sum
[4] V. Catulo, poema 85 (Odi et amo)
[5] Deponer, olvidar
[6] Ius, coordinado con uires, o coordinado con me
[7] Calímaco, poeta elegíaco de Cirene
[8] Querula chorda: cuerda que emite sonidos lastimeros
[9] Numerosus, a, um: Rítmico, cadencioso
[10] Aequo, as, are, aui, atum: igualar
[11] Lo contraria de ornata (v.38)
[12] Pullus, a, um : negro, oscuro
[13] Croceus, a, um : de color del azafrán

Ver una traducción