FIDES CONJUGALIS

Jacques Vanière (1664-1739)

Incorrupta sui conservant foedera lecti,

et nunquam, nisi conjugium mors impia solvat,

quam nidi sociam semel admisere, relinquunt.

Si superest, sponsaeque videt vir tristia fata,

longa memor damni viduo suspiria nido

tristis agit, lacrymis sponsam gemituque requirens.

Post ubi connubii mortisque excessit imago,

innuptam tota quaerit de gente columbam,

atque ut certa sui det amoris signa, volantem

assiduus sequitur; querulo[1] tum gutture flammas

explicat, et rostro[2] petit oscula, datque vicissim.

Tum levibus duram, simulata percitus[3] ira,

increpat pennis, et amico verberat ictu.

Saepe solum vertens ala pendente rotatur[4],

saepe gemit teneroque procus[5] blanditur amore.

Queis[6] tandem victa illecebris si foemina cedat,

casta ineunt  pariter stabili connubia pacto.

Praedium rusticum 1. XIII

FIDES CONJUGALIS

conservant incorrupta foedera sui lecti, et nunquam, nisi mors impia solvat conjugium, relinquunt sociam nidi, quam semel admisere. Si vir superset, videtque tristia fata sponsae, memor damni tristis agit longa suspiria viduo nido, requirens sponsam lacrymis gemituque. Post ubi imago connubii mortisque excessit, quaerit innuptam columbam de tota gente, atque ut det certa signa sui amoris, assiduus sequitur volantem; tum explicat flammas querulo gutture, et petit oscula rostro, datque vicissim. Tum, percitus simulata ira, increpat duram levibus pennis, et verberat amico ictu. Saepe vertens solum ala pendente rotatur, saepe gemit teneroque amore procus blanditur. Tandem si foemina victa cedat queis illecebris, ineunt pariter casta connubia stabili pacto.


[1] querulus, a, um: quejumbroso, plañidero, lastimero

[2] rostrum, i: pico de pájaro

[3] percitus, a, um (part-adj de percio) movido fuertemente, agitado, excitado

[4] roto, as, are, avi, atum: pasiva: moverse alrededor, dar vueltas

[5] procus, i: pretendiente, amante (Virg. Eneida XII, 27: me natam nulli ueterum sociare procorum fas erat)

[6] queis (arcaico): quibus

Un pensamiento en “FIDES CONJUGALIS

Deja una respuesta

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Salir /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Salir /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Salir /  Cambiar )

Conectando a %s