Tolle, lege

Dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio uocem de uicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri an puellae, nescio: “Tolle, lege; tolle, lege”. Statimque mutato uultu intentissimus cogitare coepi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid, nec occurrebat omnino audisse me uspiam, repressoque impetu lacrimarum surrexi, nihil aliud interpretans diuinitus mihi iuberi, nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput inuenissem. Audieram enim de Antonio, quod ex euangelica lectione, cui forte superuenerat, admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: “uade, uende omnia quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et ueni, sequere me[1], et tali oraculo confestim ad te esse conuersum.

Itaque concitus redii in eum locum, ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli, cum inde surrexeram. Arripui, aperui, et legi in silentio capitulum, quo primum coniecti sunt oculi mei: “non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis[2]. Nec ultra uolui legere nec opus erat. Statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.

San Agustín. Confesiones, Libro VIII, Capítulo XII, 29

[1] Mt. 19, 21
[2] Rom. 13, 13