Plinio a su esposa Calpurnia

Plinio el Joven. Cartas , 6, 4

C. Plinius Calpurniae suae s.

Numquam sum magis de occupationibus meis questus, quae me non sunt passae aut proficiscentem te valetudinis causa in Campaniam prosequi aut profectam e vestigio subsequi. 2 Nunc enim praecipue simul esse cupiebam, ut oculis meis crederem quid viribus quid corpusculo apparares, ecquid denique secessus voluptates regionisque abundantiam inoffensa transmitteres. 3 Equidem etiam fortem te non sine cura desiderarem; est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime diligas interdum nihil scire. 4 Nunc vero me cum absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et varia sollicitudine exterret. Vereor omnia, imaginor omnia, quaeque natura metuentium est[1], ea maxime mihi quae maxime abominor fingo. 5 Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas. Ero enim securior dum lego, statimque timebo cum legero. Vale.

[1] natura (ablativo) quae metuentium est

Plinio el Joven, Cartas, 6, 7

C. Plinius Calpurniae suae s.
1 Scribis te absentia mea non mediocriter (1) affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces. 2 Gratum est quod nos requiris (2), gratum quod his fomentis (3) acquiescis; invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem (4) in manus quasi novas sumo. 3 Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suavitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.

(1) non mediocriter: (litote) extordinariamente, extremadamente
(2) requiro: añorar, notar la ausencia
(3) fomenta, orum: calmante, bálsamo
(4) Identidem (idem repetido con t eufónica): con frecuencia, repetidamente