Perfidia Wasconica

Eginhardo en su “Vida de Carlomagno” cuenta el encuentro de éste con los Vascones en lo que según otras fuentes se conocerá como la Batalla de Roncesvalles

 [QUID IN HSPANIA FECERIT ET DE PLAGA QUAM IN EXERCITU EIUS VASCONES FECERUNT]. Cum enim adsiduo ac pene continuo cum Saxonibus bello certaretur, dispositis per congrua confiniorum loca praesidiis, Hispaniam quam maximo poterat belli apparatu adgreditur. Saltuque Pyrinei superato omnibus quae adierat oppidis atque castellis in deditionem acceptis, saluo et incolomi exercitu reuertitur, praeter quod in ipso Pyrinei iugo Wasconicam perfidiam parumper in redeundo contigit experiri. Nam cum agmine longo ut loci et angustiarum situs permittebat porrectus iret exercitus, Wascones in summi montis uertice positis insidiis – est enim locus ex opacitate siluarum quarum ibi maxima est copia insidiis ponendis oportunus – extremam impedimentorum partem et eos qui nouissimi agminis incedentes subsidio praecedentes tuebantur, desuper incursantes in subiectam uallem deiciunt. Consertoque cum eis proelio usque ad unum omnes interficiunt ac direptis impedimentis, noctis beneficio quae iam instabat protecti, summa cum celeritate in diuersa disperguntur. Adiuuabat in hoc facto Wascones et leuitas armorum et loci in quo res gerebatur situs. Econtra Francos et armorum grauitas et loci iniquitas per omnia Wasconibus reddidit impares. In quo proelio Eggihardus regiae mensae praepositus, Anshelmus comes palatii et Hruodlandus Brittannici limitis praefectus cum aliis conpluribus interficiuntur. Neque hoc factum ad praesens uindicari poterat, quia hostis re perpetrata ita dispersus est ut ne fama quidem remaneret ubinam gentium quaeri potuisset.

Eginhard,  Vita Karoli, [9]

[9]  [QUID FECERIT IN HSPANIA ET DE PLAGA (GOLPE) QUAM VASCONES FECERUNT IN EXERCITU EIUS]. Cum enim certaretur cum Saxonibus adsiduo ac pene continuo bello, dispositis praesidiis (guarniciones, destacamentos) per loca congrua (convenientes) confiniorum, adgreditur Hispaniam apparatu belli quam maximo poterat. Superatoque saltu Pyrinei (gargantas del Pirineo) acceptis in deditionem (rendición) omnibus oppidis atque castellis quae adierat, reuertitur exercitu saluo et incolomi, praeter quod in ipso iugo (cresta, cima) Pyrinei in redeundo contigit experiri parumper (por un instante) perfidiam Wasconicam. Nam cum exercitus iret porrectus (estirado) agmine longo ut situs loci et angustiarum permittebat, positis insidiis in uertice summi montis – enim locus est oportunus insidiis ponendis ex opacitate siluarum copia quarum ibi est maxima – extremam partem impedimentorum et eos qui nouissimi agminis tuebantur (defendían) subsidio incedentes praecedentes, Wascones desuper incursantes deiciunt in subiectam uallem (los precipitaron en el fondo del valle). Consertoque proelio cum eis interficiunt omnes usque ad unum (hasta el último) ac direptis impedimentis, protecti beneficio noctis quae iam instabat, cum summa celeritate disperguntur in diuersa. Et leuitas armorum et situs loci in quo res gerebatur adiuuabat Wascones in hoc facto. Econtra et grauitas armorum et iniquitas loci reddidit per omnia Francos impares Wasconibus. In quo proelio Eggihardus praepositus regiae mensae, Anshelmus comes palatii et Hruodlandus praefectus limitis Brittannici cum aliis conpluribus interficiuntur. Neque poterat uindicari hoc factum ad praesens, quia re perpetrata hostis ita dispersus est ut ne fama quidem remaneret ubinam gentium ( en qué lugar del mundo) potuisset quaeri.

Anuncios