Plinio el joven, Cartas, I, 9
Plinius Minicio Fundano suo s.
Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet[1] aut constare videatur, pluribus iunctisque non constet. [2] Nam si quem interroges ‘Hodie quid egisti?’ respondeat: ‘Officio togae virilis interfui[2], sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit.’ [3] Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris[3]. Tunc enim subit recordatio: ‘Quot dies quam frigidis rebus absumpsi![4]‘
[4] Quod evenit mihi postquam in Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiam corpori vaco[5], cuius fulturis[6] animus sustinetur. [5] Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit[7], neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum parum commode scribo; nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor. [6] O rectam sinceramque vitam! O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! O mare, o litus, verum secretumque μουσεῖον, quam multa invenitis, quam multa dictatis!
[7] Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade. [8] Satius est[8] enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse[9] quam nihil agere. Vale.
[1] ratio … constet : la cuenta… sea justa
[2] ‘Officio togae virilis interfui : asistí a la ceremonia de la puesta de la toga viril
[3] secedo: retirarse
[4] adsumo: consumir
[5] corpori vacare: ejercitar el cuerpo
[6] fultor, oris: sostén
[7] carpere: acosar
[8] satius est + infinitivo: es preferible…
[9] otiosum esse : disfrutar del ocio