Non desiderabis artifices : sequere naturam

Non fuit tam iniqua natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum uitae daret, homo solus non posset sine tot artibus uiuere. Nihil durum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit uita produci. Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obuia erant et gratuita et opera leui parabilia. Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria desciuit [1], quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuuat uitia. Primo superuacua coepit concupiscere, inde contraria, nouissime animum corpori addixit [2] et illius deseruire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur [3] ciuitas aut strepit, corpori negotium gerunt, cui omnia olim tamquam seruo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos [4]. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est uelle, quantum sat est.

Seneca. Ad Lucilium, 90, 18-19


[1] descisco, is, ere, sciui, scitum: separarse de

[2] addico, is, ere, dixi, dictum: aliquem alicui, adjudicar alguien a alguien (la persona del deudor al acreedor)

[3] circito, as, are: hacer girar alrededor, agitar

[4] cantus infractos: cantos en los que la voz se quiebra, es decir, cantos amanerados

Consejos en la enfermedad

 

Seneca
Cartas a Lucilio, 78

Séneca expone a Lucilio, enfermo, lo que le ha ayudado a él a soportar la enfermedad: la filosofía y la amistad
[3] Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa, quibus adquiescebam (1), medicinae vim habuisse. In remedium cedunt (2) honesta solacia, et quicquid animum erexit (3), etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti (4) fuerunt. Philosophiae acceptum (5) fero, quod surrexi, quod convalui. Illi vitam debeo et nihil illi minus debeo. [4] Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus; nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit. Non iudicabam me, cum illos superstites relinquerem, mori. Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos. Non effundere (6) mihi spiritum videbar, sed tradere (7). Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum; alioqui (8) miserrimum est, cum animum moriendi proieceris (9), non habere vivendi.

(1) Acquiesco (adq-), is, ere, quievi, quietum: darse al descanso, encontrar la calma
(2) Cedere in: cambiarse en
(3) Erigo, is, ere, rexi, rectum: levantar, dar ánimo
(4) Doble dativo: mihi (atribución)… saluti (consecuencia)
(5) Acceptum: en contabilidad, la cuenta de ingresos
(6) Effundere: expandir fuera, dispersar
(7) Tradere: hacer pasar a otro, transmitir
(8) Alioqui: de otro modo, sin lo cual
(9) Proiicio, is, ere, ieci, iectum: lanzar hacia delante, expulsar

El dolor se acrecienta quejándose
[13] Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio (1) adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: » Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet»; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.
(1) Opinio, onis: conjetura, idea, representación

Migraciones

Seneca – Ad Helviam matrem – De Consolatione

VI. 2 «Carere [1] patria intolerabile est.» Aspice agedum [2] hanc frequentiam [3], cui uix urbis inmensae tecta sufficiunt: maxima pars istius turbae patria caret. Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria opportunum et opulentum uitiis locum quaerens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria [4] laxam ostendendae uirtuti nancta [5] materiam; quidam uenalem formam attulerunt, quidam uenalem eloquentiam. 3 Nullum non [6] hominum genus concucurrit in urbem et uirtutibus et uitiis magna pretia ponentem. Iube [7] istos omnes ad nomen citari et «unde domo» quisque sit quaere: uidebis maiorem partem esse quae, relictis sedibus suis, uenerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. 4 Deinde ab hac ciuitate discede, quae ueluti communis [8] potest dici ; omnes urbes circumi [9]: nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi [10] ab iis quarum amoena positio et opportunitas regionis plures allicit [11] ; deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyaram [12] et Cossuran [13], percense [14]: nullum inuenies exsilium in quo non aliquis animi causa moretur. 5 Quid tam nudum inueniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum [15]? Quid ad copias respicienti ieiunius? Quid ad homines inmansuetius? Quid ad ipsum loci situm horridius? Quid ad caeli [16] naturam intemperantius? Plures tamen hic peregrini quam ciues consistunt. Vsque eo ergo commutatio ipsa locorum grauis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit. 6 Inuenio qui dicant inesse naturalem quandam inritationem [17] animis commutandi sedes et transferendi domicilia : mobilis enim et inquieta homini mens data est ; nusquam [18] se tenet, spargitur [19], et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, uaga et quietis impatiens [20] et nouitate rerum laetissima (…)

VII. 1 (…) uidebis gentes populosque uniuersos mutasse sedem. Quid sibi uolunt in mediis barbarorum regionibus Graecae urbes? Quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo? Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus [21] ciuitates Achaiae Ponticis inpositas litoribus ostentat: non perpetuae hiemis saeuitia, non hominum ingenia [22] ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt. 2 Atheniensis in Asia turba est; Miletus quinque et septuaginta urbium populum [23] in diuersa effudit; totum Italiae latus quod infero mari alluitur [24] maior Graecia fuit (…) 3 Per inuia, per incognita uersauit se humana leuitas. Liberos coniugesque et graues senio [25] parentes traxerunt. Alii, longo errore [26] iactati, non iudicio elegerunt locum, sed lassitudine proximum occupauerunt; alii armis sibi ius in aliena terra fecerunt. Quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit [27]; quaedam ibi consederunt, ubi illas [28] rerum omnium inopia deposuit. 4 Nec omnibus eadem causa relinquendi quaerendique patriam fuit: alios excidia [29] urbium suarum hostilibus armis elapsos [30] in aliena, spoliatos suis, expulerunt [31]; alios domestica seditio summouit; alios nimia [32] superfluentis populi frequentia ad exonerandas [33] uires emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut aliqua intoleranda infelicis soli uitia eiecerunt; quosdam fertilis orae et in maius [34] laudatae fama corrupit. 5 Alios alia causa exciuit domibus suis; illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse quo genitum est. Adsiduus generis humani discursus [35] est; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur: noua urbium fundamenta iaciuntur, noua gentium nomina, extinctis prioribus aut in accessionem ualidioris conuersis oriuntur. Omnes autem istae populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt? (…) 7 Romanum imperium nempe [36] auctorem exulem respicit, quem profugum, capta patria, exiguas reliquias trahentem, necessitas et uictoris metus longinqua [37] quaerentem in Italiam detulit. Hic deinde populus quot colonias in omnem prouinciam misit! Vbicumque uicit Romanus, habitat. Ad hanc commutationem locorum libentes nomina dabant [38], et relictis aris suis, trans maria sequebatur colonos senex (…) 10 Vix denique inuenies ullam terram quam etiamnunc indigenae colant. Permixta omnia et insiticia [39] sunt. Alius alii [40] successit: hic concupiuit quod illi fastidio fuit [41]; ille unde expulerat eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei eodem semper loco stare fortunam.

 

[1] Careo, es, ere, ui, iturus: estar alejado, estar ausente. Séneca está desterrado
[2] Equivale a age (imperat. de ago) : ¡ea!, ¡vamos!, ¡ea, pues!
[3] Frecuentia, ae : concurrencia, afluencia, multitud
[4] Industria, ae : habilidad, destreza, ingenio
[5] Participio pasado de nanciscor: alcanzar, encontrar, conseguir
[6] Nullus non : todos
[7] Comienza una serie de imperativos: iube, quaere, discede, circumi, transi, percense
[8] Común, con el sentido de universal, de todos
[9] Circumeo: recorrer, visitar
[10] Transeo: pasar de un sitio a otro
[11] Allicio : atraer
[12] Sciathus, Seriphos, Gyara: islas Cicladas
[13] Cossura: isla entre Sicilia y Africa
[14] Percenseo : pasar revista, examinar
[15] Córcega, lugar donde está desterrado Séneca
[16] Caelum , i: atmósfera, clima temperatura
[17] Irritatio, onis : estímulo, aguijón
[18] Nusquam: en ningún lugar
[19] Spargo: esparcir, diseminar
[20] Impatiens: incapaz de soportat (con genit.)
[21] Tractus, us: lugar, región, zona, comarca, país
[22] Ingenium, i : índole, temperamento, carácter, condición (moral o intelectual)
[23] Populus, i : población, habitantes
[24] Alluo: bañar, mojar
[25] Senium, ii : edad avanzada, vejez
[26] Error, oris : acción de andar errante
[27] Haurio: hacer desaparecer, matar
[28] Illas, se refiere a gentes
[29] Excidium,i : caída, ruina, destrucción
[30] Elabor: deslizarse
[31] Expello, is, ere, puli, pulsum: empujar fuera de, expulsar
[32] Nimius, a, um : excesivo
[33] Exonero : descargar
[34] In maius laudare : alabar exageradamente
[35] Discursus, us : acción de ir de aquí para allá
[36] Nempe: ¿no es cierto que? (se afirma algo y al mismo tiempo se solicita confirmación)
[37] Longinqua (neutro plural): las zonas más alejadas
[38] Dare nomem: enrolarse, alistarse (en el ejército)
[39] Insiticius, a, um : insertado, intercalado
[40] Alii: dativo de alius, a, ud
[41] Doble dativo con el verbo sum

Aretusa

 

Alfeo es el nombre del rio más largo del Peloponeso y de su dios;  se enamoró de la ninfa Aretusa cuando ésta se bañaba en sus aguas, pero no logró estrecharla entres sus brazos y la joven llegó en su huida hasta Sicilia. Allí, en la isla de Ortigia, a la entrada de la bahía de Siracusa, fue convertida por Artemis (Diana) en la fuente que lleva su nombre. Alfeo no desistió en su empeño. Siguió corriendo por debajo del mar hasta llegar a Ortigia y allí mezcló sus aguas con la fuente

Ovidio. Metamorfosis, V, 572 – 641

Exigit alma Ceres, nata secura recepta [1],
Quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
Conticuere undae, quarum dea sustulit alto
Fonte caput uiridesque manu siccata capillos               575
Fluminis Elei ueteres narrauit amores.
“Pars ego nympharum, quae sunt in Achaide [2]” dixit
“Vna fui; nec me studiosius altera saltus
Legit [3]nec posuit studiosius altera casses [4].
Sed quamuis formae [5] numquam mihi fama petita est,               580
Quamuis fortis eram, formosae nomen habebam.
Nec mea me facies nimium laudata iuuabat ;
Quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
Corporis erubui crimenque placere putaui.
Lassa reuertebar, memini, Stymphalide [6] silua;               585
Aestus erat, magnumque labor geminauerat aestum.
Inuenio sine uertice [7] aquas, sine murmure euntes,
Perspicuas [8] ad humum, per quas numerabilis [9] alte [10]
Calculus [11] omnis erat, quas tu uix ire putares.
Cana salicta [12] dabant nutritaque populus [13] unda               590
Sponte sua natas ripis decliuibus umbras.
Accessi primumque pedis uestigia [14] tinxi,
Poplite [15] deinde tenus; neque eo contenta, recingor [16]
Molliaque impono salici uelamina curuae
Nudaque mergor aquis. Quas dum ferioque trahoque               595
Mille modis labens excussaque [17] bracchia iacto,
Nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
Territaque insisto [18] propioris margine fontis.
«Quo properas, Arethusa?» suis Alpheos [19] ab undis
«Quo properas?» iterum rauco mihi dixerat ore.                600
Sicut eram, fugio sine uestibus; altera uestes
Ripa meas habuit; tanto magis instat et ardet,
Et quia nuda fui, sum uisa paratior illi.
Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat
Vt fugere accipitrem [20] penna trepidante [21] columbae,               605
Vt solet accipiter trepidas [22]  urguere columbas.
Vsque sub Orchomenon [23] Psophidaque [24] Cyllenenque [25]
Maenaliosque [26] sinus [27] gelidumque Erymanthon [28] et Elin
Currere sustinui ; nec me uelocior ille;
Sed tolerare diu cursus ego, uiribus inpar,               610
Non poteram ; longi patiens [29] erat ille laboris.
Per tamen et campos, per opertos [30] arbore montes,
Saxa quoque et rupes et, qua uia nulla, cucurri.
Sol erat a tergo; uidi praecedere longam
Ante pedes umbram, nisi si timor illa uidebat;               615
Sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
Crinalis uittas [31] adflabat anhelitus oris.
Fessa labore fugae «fer opem [32], deprendimur [33],» inquam
«Armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
Ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra! [34]»               620
Mota dea est spissisque [35] ferens e nubibus unam
Me super iniecit. Lustrat [36] caligine tectam
Amnis et ignarus circum caua nubila [37] quaerit
Bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit [38]
Et bis «io Arethusa,  io Arethusa!» uocauit .              625
Quid mihi tunc animi [39] miserae fuit? anne quod agnae est,
Si qua lupos audit circum stabula alta frementes,
Aut lepori [40], qui uepre [41] latens hostilia cernit
Ora canum nullosque audet dare corpore motus?
Non tamen abscedit; neque enim uestigia cernit               630
Longius ulla pedum; seruat nubemque locumque.
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus
Caeruleaeque [42] cadunt toto de corpore guttae ;
Quaque pedem moui, manat lacus eque capillis
Ros cadit et citius, quam nunc tibi facta renarro,               635
In latices mutor. Sed enim cognoscit amatas
Amnis aquas positoque [43] uiri, quod sumpserat, ore
Vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
Delia [44] rupit humum caecisque ego mersa cauernis
Aduehor [45] Ortygiam [46], quae me, cognomine diuae               640
Grata mihi, superas eduxit prima sub auras.”

[1] Se refiere a la recuperación de su hija Perséfone que había sido raptada por Hades
[2] Achais, idis : Acaya
[3] Saltus legere: recorrer los bosques
[4] Cassis, is : red, malla
[5] Forma, ae : hermosura
[6] Stymphalis, idis : de Stinfale (ciudad y lago de Arcadia)
[7] Vertex, icis : remolino
[8] Perspicuae aquae, : aguas cristalinas
[9] Numerabilis, e : que se puede contar
[10] Alte: profundamente
[11] Calculus, i : guijarro
[12] Salictum, i : saucedal, sauce (salix, icis)
[13] Populus, i (fem.): álamo
[14] Vestigium, i: planta (del pié)
[15] Poples, itis : corva
[16] Recingo : desceñir, soltar
[17] Excutio, ere, cussi, cussumsacudir, agitar
[18] Insisto : apoyarse en
[19] Alpheos = Alpheus
[20] Accipiter, tris : azor, gavilán, halcón, ave de presa
[21] Trepido, are, avi, atum : temblar
[22] Trepidus, a, um : tembloroso
[23] Orchomenos (us), i : ciudad de Arcadia
[24] Psophis, idis : ciudad de Arcadia
[25] Cyllene, es : montaña de Arcadia, en la que nació Hermes
[26] Adj. del Menalo, monte de Arcadia consagrado a Pan
[27] Sinus, us : valle formado por las montañas
[28] Erymanthus (thos), i : montaña de Arcadis, donde Hércules mató un jabalí monstruoso
[29] Patiens, ntis : que soporta, que sufre (con genitivo)
[30] Operio, ire, perui, pertum : cubrir de
[31] Vitta,ae : lazo, cinta
[32] Fer opem armigerae tuae : Socorre a la que lleva tus armas
[33] Deprendo: capturar, coger
[34] Pharetra, ae : aljaba, carcaj
[35] Spissus, a, um : espeso, denso, compacto
[36] Lustro, are, avi, atum : examinar con la vista
[37] Nubila, orum : nubes
[38] Ambio, ire, ivi, itum :  andar, girar alrededor
[39] Animi, complemento del pronombre interrogativo quid
[40] Lepus, oris : liebre
[41] Vepres, is (se usa generalmente el plural) : matorral espinoso, zarza
[42] Caeruleus, a, um : azul, azulado
[43] Deposito ore uiri : depuesto el rostro de hombre
[44] Diana
[45] Adveho : acarrear, transportar hacia
[46] Ortygia, ae : isla enfrente de Siracusa

Seneca, Ad Marciam de consolatione, XVII, 3

Videbis celebratissimum carminibus fontem [1] Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum [2] stagni [3], gelidissimas aquas profundentem [4], siue illas ibi primum nascentes inuenit, siue illapsum [5] terris flumen integrum subter [6] tot maria et a confusione peioris undae [7] seruatum [8] reddidit.

[1] Fons, fontis (m.) : fuente, manantial
[2] Ad imun: hasta el fondo
[3] Stagnum, i  (n.) : agua estancada, estanque, lago, laguna
[4] Profundentem: de profundo : hacer salir o brotar
[5] Illapsum : de illabor: penetrar en
[6] Preposición de acusativo: debajo de
[7] Unda, ae : agua
[8] Seruatum: de seruo: conservar

Prosopopeya de la Providencia

Séneca. De Prouidencia, VI, 3-9

Puta itaque deum dicere: «Quid habetis quod de me queri possitis, uos quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes uelut longo fallacique somnio lusi [1]: auro illos et argento et ebore [2] adornaui, intus boni nihil est. 4. Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua [3] occurrunt [4] sed qua latent uideris, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus [5] culti. Non est ista solida et sincera felicitas: crusta [6] est et quidem tenuis. Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent et inponunt; cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum latae ac uerae foeditatis alienus splendor absconderit. 5. Vobis dedi bona certa, mansura, quanto magis uersauerit aliquis et undique inspexerit meliora maioraque : permisi uobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire [7]. Non fulgetis extrinsecus ; bona uestra introrsus obuersa [8] sunt : sic mundus [9] exteriora contempsit spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum; non egere felicitate felicitas uestra est. 6. – At multa incidunt tristia horrenda, dura toleratu [10].- Quia non poteram uos istis subducere, animos uestros aduersus omnia armaui. Ferte [11] fortiter. Hoc est quo deum antecedatis: ille extra patientiam malorum est, uos supra patientiam. Contemnite paupertatem: nemo tam pauper uiuit quam natus est. Contemnite dolorem: aut soluetur aut soluet. Contemnite mortem: quae uos aut finit  [12] aut transfert. Contemnite fortunam: nullum illi telum quo feriret animum dedi. 7. Ante omnia caui [13] ne quis uos teneret inuitos; patet exitus. Si pugnare non uultis, licet fugere. Ideo ex omnibus rebus quas esse uobis necessarias uolui nihil feci facilius quam mori. Prono [14] animam loco posui:  trahitur. Attendite modo, et uidebitis quam breuis ad libertatem et quam expedita ducat uia. Non tam longas in exitu uobis quam intrantibus moras [15] posui; alioqui  [16] magnum in uos regnum fortuna tenuisset, si homo tam tarde moreretur quam nascitur. 8. Omne tempus, omnis uos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum impingere [17]. Inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur [18] uita, mortem condiscite : corpora opima taurorum exiguo concidunt uulnere et magnarum uirium animalia humanae manus ictus inpellit. Tenui ferro commissura ceruicis abrumpitur, et, cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit [19]. 9. Non in alto [20] latet spiritus, nec utique [21] ferro eruendus [22] est; non sunt uulnere penitus inpresso scrutanda [23] praecordia [24]: in proximo mors est. Non certum ad hos ictus destinaui locum: quacumque uis, peruium est. Ipsum illud quod uocatur mori, quo anima discedit a corpore, breuius est quam ut sentiri tanta uelocitas possit. Siue fauces nodus elisit [25], siue spiramentum [26] aqua praeclusit [27], siue in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, siue haustus [28] ignis cursum animae remeantis interscidit, quidquid est, properat. Ecquid erubescitis? Quod tam cito fit timetis diu! »

[1] Lusi.- Pret.perfec. ind. de ludo. Ludere aliquem – Burlarse de alguien, poner en ridículo a alguien.
[2] Ebur, ors .- marfil
[3] Qua.- adv.  por donde
[4] Ocurro.- presentarse, ofrecerse a la vista
[5] Extrinsecus.-  adv. exteriormente, por fuera
[6] Crusta, ae.- capa, revestimiento
[7] Fastidio.- despreciar, desdeñar
[8] Obverto.- volver hacia
[9] Mundus, i.- el Universo
[10] Supino en u, complemento del adjetivo dura
[11] Ferte.- imperativo presente de fero
[12] Finio.- tr. poner fin
[13] Caveo.- tener cuidado de que, tomar precauciones para
[14] Pronus, a, um.- inclinado hacia adelante, en pendiente
[15] Mora, ae.- obstáculo, impedimento
[16] Alioqui.- adv. de no ser así, de lo contrario
[17] Impingo.- lanzar contra, arrojar
[18] Opto.- desear, anhelar, pedir a
[19] Corruo.- derrumbarse, desplomarse
[20] Altus, a, um.- profundo
[21] Utique.- adv. en todo caso, seguramente
[22] Eruo.- extraer, arrancar
[23] Scrutor.- rebuscar, escudriñar
[24] Praecordia, ium.- vísceras, entrañas
[25] Fauces elidere.- estrangular
[26] Spiramentum.- conducto respiratorio
[27] Praecludo.- cerrar, taponar
[28] Haustus ignis.- “emanaciones del fuego” – asfixia por las emanaciones del carbón.

Apud tonsorem

Seneca. De breuitae uitae. XII, 3

Quid? Illos otiosos uocas quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur si quid proxima nocte succreuit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur? Quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam uirum tonderet! Quomodo excandescunt si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt! Quis est istorum qui non malit rem publicam turbari quam comam suam? qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute? qui non comptior esse malit quam honestior? Hos tu otiosos uocas inter pectinem speculumque occupatos?

¿Cómo? ¿llamas ociosos a quienes pasan muchas horas en el peluquero mientras se cortan lo que acaso creció la noche anterior, deliberando por cada cabello, restaurando la cabellera desordenada o, si es rala, haciéndola ir de acá para allá sobre la frente? Cómo se encolerizan si el peluquero ha estado un poco descuidado, creyendo que rapaba a un hombre. Cómo se encienden si cae un pelo de su tocado, si queda alguno fuera de la raya y si todos no recaen en sus debidos bucles. ¿Quién de ésos no prefiere un desorden en la república antes que en su peinado? ¿Quién no está más preocupado por la decoración de su cabeza que por su salud? ¿Quién no prefiere ser elegante que honrado? ¿Llamas ociosos a los ocupados entre el peine y el espejo?

Traducción de Eduardo Gil Bera, Acantilado, Barcelona, 2013

Diversiones de un sabio

Séneca
Cartas a Lucilio, II – 18 (1-4)

December est mensis, cum maxime civitas sudat [1]. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu [2]sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum [3]; adeo nihil interest ut non videatur mihi errasse qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum. Si te hic haberem, libenter tecum conferrem quid existimares esse faciendum, utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum [4]  an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam [5] togam. Nam quod fieri nisi in tumultu [6] et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus. Si te bene novi, arbitri partibus [7] functus [8] nec per omnia nos similes esse pilleatae [9] turbae voluisses  nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur. Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperantius [10], non excerpere [11] se nec insignire [12] nec misceri omnibus et eadem sed non eodem modo facere; licet enim sine luxuria agere festum diem.

 
[1] Sudo: afanarse
[2] Apparatus, us: preparativo
[3] Dies rerum agendarum: días laborables
[4] Moveo: mover, cambiar
[5] Exuo: quitarse
[6] Tumultus, us: guerra, revuelta
[7] Pars, partis: (Pl) papel de un actor
[8] Fungor, eris, fungi, functus sum: cumplir, desempeñar
[9] Pilleata: cubierta de un pileo
[10] Temperantius : más moderado
[11] Excerpo: extraer, sacar
[12] Insignio : darse a entender, hacerse notar

Hodie fieri potest, quicquid unquam potest

LXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato? illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant; lacrimandum est, non plorandum. [2] Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse? Quaeris unde sint lamentationes, unde immodici fletus? per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur sed ostendimus; nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam! est aliqua et doloris ambitio. [3] ‘Quid ergo?’ inquis ‘obliviscar amici?’ Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est: iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non differo in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum; sed custodienti quoque elabitur, eoque citius quo est acrior desinit. [4] Id agamus ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est. Sic et illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum quos amavimus nomen occurrat; sed hic quoque morsus habet suam voluptatem. [5] Nam, ut dicere solebat Attalus noster, ‘sic amicorum defunctorum memoria iucunda est quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne quod angebat exstinguitur et pura ad nos voluptas venit’. [6] Si illi credimus, ‘amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est: eorum qui fuerunt retractatio non sine acerbitate quadam iuvat. Quis autem negaverit haec acria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare?’ [7] Ego non idem sentio: mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est; habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam.Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit. [8] Ideo amicis avide fruamur quia quamdiu contingere hoc possit incertum est. Cogitemus quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus: intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse. [9] Feras autem hos qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam nisi perdiderunt? ideoque tunc effusius maerent quia verentur ne dubium sit an amaverint; sera indicia affectus sui quaerunt. [10] Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus: illa unum abstulit, nos quemcumque non fecimus. [11] Deinde ne unum quidem nimis amavit qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica complorare se malit quam circumspicere quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus? Quem amabas extulisti: quaere quem ames. Satius est amicum reparare quam flere.[12] Scio pertritum iam hoc esse quod adiecturus sum, non ideo tamen praetermittam quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat tempore invenit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi: malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris; et quam primum id facere desiste quod, etiam si voles, diu facere non poteris. [13] Annum feminis ad lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint? Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec immerito; aut enim simulatus aut stultus est.[14] Haec tibi scribo, is qui Annaeum Serenum carissimum mihi tam immodice flevi ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum quos dolor vicit. Hodie tamen factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem , tamquam ordinem fata servarent! [15] Itaque assidue cogitemus de nostra quam omnium quos diligimus mortalitate. Tunc ego debui dicere, ‘minor est Serenus meus: quid ad rem pertinet? post me mori debet, sed ante me potest’. Quia non feci, imparatum subito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia; hodie fieri potest quidquid umquam potest. [16] Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros quo illum pervenisse maeremus; et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse praemissus est. Vale.

LXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] fero moleste decessisse (moleste ferre avec prop.inf.:supporter avec peine) Flaccum, amicum tuum, tamen nolo te dolere plus aequo (plus aequo : plus que de raison) .vix audebo exigere illud, ut non doleas; et scio esse melius. sed ista firmitas animi continget cui (contingere : arriver [alicui, à qqn], échoir, tomber en partage) nisi elato (elatus, a, um, : haut, élevé)  iam multum supra fortunam? quoque ista res vellicabit (vellico,as,are, avi, atum: piquer, exciter) illum, sed tantum vellicabit. autem potest ignosci (ignosco avec dat. : perdonar) nobis prolapsis ad lacrimas (prolapsus, a, um de prolabor: se laisser aller à), si non nimiae decucurrerunt (decurro : se précipiter [en parl. d’un cours d’eau]) , si ipsi repressimus illas. nec amisso amico sicci sint oculi nec fluant; lacrimandum est (lacrimandum est : il faut pleurer), non plorandum (non plorandum : non sangloter). [2] videor(videri avec un infinitif: paraitre, sembler) ponere (établir) tibi legem duram, cum maximus poetarum Graecorum dederit ius flendi dumtaxat (pasa au-delà,seulement) in unum diem, cum dixerit etiam Niobam cogitasse de cibo? quaeris unde sint lamentationes, unde immodici fletus? quaerimus per lacrimas argumenta (preuve)desiderii (désir [de qqch., de qqn. qu’on a eu ou connu et qui fait defaut], regret) et non sequimur (sequor : céder sans résistance, obéir a une impulsion) dolorem sed ostendimus; nemo est tristis sibi. o infelicem stultitiam! et ambitio (faste) doloris est aliqua. [3] ‘quid ergo?’ inquis ‘obliviscar amici?’ (obliviscor : oublier (ne plus penser à) [avec gén.]) promittis illi memoriam (souvenir) brevem apud te, si mansura est cum dolore: quaelibet (n’importe lequel, quelconque)res (fait, événement, circonstance) fortuita iam transferet ad risum istam frontem. non differo (diferre aliquid in tempus aliud : remettre qqch. à un autre moment) in tempus longius quo desiderium omne mulcetur ( mulceo : adoucir, apaiser, charmer) , quo etiam luctus (douleur, chagrin, affliction détresse [qui se manifeste extérieurement, d’ordin. à l’occasion de la mort d’une personne chère]) acerrimi residunt (resido : [fig.] se calmer): cum primum (dès que, aussitôt que) desieris (desino,is,ere, sii,situm : cesser, laisser, mettre un terme à) observare te, ista imago (fig. ombre) tristitiae discedet. nunc ipse custodis (custodio,is, ire, ivi ou ii, itum : garder, conserver, protéger, défendre) dolorem tuum; sed elabitur (elabor, beris, bi, lapsus sum : glisser hors, s’échapper) quoque custodienti, desinitque eo (autant) citius quo (que) acrior est. [4] agamus id ut recordatio (opération de souvenir) amissorum fiat iucunda (plaisant, agréable, qui charme) nobis. nemo redit libenter (volontiers, de bon gré) ad id quod non cogitaturus est sine tormento (fig. tourments, souffrance), et necesse est illud fieri (arrive) sic, ut cum nomen amissorum quos amavimus occurrat (occurro : [fig.] se présenter [surtout à l’esprit, à la pensée]) nobis aliquo morsu; sed hic morsus habet quoque suam voluptatem. [5] Nam, ut Attalus noster solebat dicere, ‘sic memoria amicorum defunctorum est iucunda quomodo (de la manière que) quaedam poma sunt suaviter aspera, quomodo ipsa amaritudo delectat nos in vino nimis veteri; cum vero spatium (durée, laps de temps) intervenit, omne quod angebat (angor,is, ere : [fig] serrer le cœur, faire souffrir) exstinguitur et voluptas venit pura ad nos. [6] Si credimus illi, ‘cogitare amicos incolumes est frui (fruor, eris, i, fruitus et fructus sum : jouir de [avec abl.]) melle ac placenta (galette, gâteau): retractatio (rappel de souvenir de qqn.) eorum qui fuerunt iuvat non sine acerbitate quadam. Quis autem negaverit haec acria quoque et habentia aliquid austeritatis excitare stomachum?’ [7] Ego non sentio idem: cogitatio amicorum defunctorum est mihi dulcis ac blanda; enim tamquam amissurus habui illos, amisi tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod decet aequitatem tuam, desine interpretari male beneficium fortunae: abstulit, sed dedit. [8] Ideo fruamur avide amicis quia incertum est quamdiu hoc possit contingere. Cogitemus quam saepe exituri in aliquam peregrinationem longinquam reliquerimus illos, quam saepe morantes eodem loco non viderimus: intellegemus nos perdidisse plus temporis in vivis. [9] Feras (fero : supporter) autem hos qui habent neglegentissime amicos, miserrime lugent, nec amant quemquam nisi perdiderunt? ideoque tunc effusius (comp. de effuse : d’une manière immoderée, sans retenue) maerent (maereo : être triste, s’affliger) quia verentur ne dubium sit an amaverint; quaerunt sera indicia affectus sui. [10] si habemus alios amicos, et meremur et existimamus male de iis, qui valent parum (trop peu, pas assez) in solacium unius elati; si non habemus, ipsi fecimus nobis maiorem iniuriam quam accepimus a fortuna: illa abstulit unum, nos quemcumque non fecimus. [11] deinde qui non potuit amare plus quam unum ne quidem amavit nimis unum. si quis despoliatus amissa unica tunica malit se complorare quam circumspicere quomodo effugiat frigus et inveniat aliquid quo tegat scapulas (scapulae, arum, épaules), nonne videatur tibi stultissimus? extulisti (effero, emporter un mort, ensevelir) quem amabas: quaere quem ames. satius est reparare (satis est avec inf., il est préférable, il vaut mieux) amicum quam flere. [12] scio hoc quod adiecturus sum esse iam pertritum ([fig] rebattu, banal), non ideo tamen praetermittam quia dictum est ab omnibus: qui non fecerat finem dolendi consilio etiam invenit tempore. autem in homine prudente lassitudo maerendi (maereo, être chagriné, être triste) est turpissimum remedium maeroris (maeror, oris, tristesse, affliction profonde): malo relinquas dolorem quam relinquaris ab illo; et desiste quam primum facere id quod, etiam si voles, non poteris facere diu. [13] maiores constituere feminis annum ad lugendum, non ut lugerent tam diu (longtemps, pendant longtemps), sed ne diutius: nullum tempus est legitimum viris, quia nullum honestum. tamen dabis mihi quam ex illis mulierculis vix retractis ( retraho, retiré, éloigné) a rogo (roguus, i, bûcher [funèbre]), vix revulsis (revello, arraché,ôté de force) a cadavere, cui lacrimae duraverint in totum mensem? nulla res venit citius in odium quam dolor, qui recens invenit consolatorem et adducit aliquos ad se, inveteratus (invetero, enraciné, implanté, ancien) vero deridetur, nec immerito (injustement); aut enim simulatus aut stultus est. [14] scribo haec tibi, is qui flevi Annaeum Serenum carissimum mihi tam immodice (sans mesure) ut sim inter exempla eorum quos dolor vicit , quod minime velim. hodie tamen damno factum meum et intellego causam maximam sic lugendi fuisse mihi quod numquam cogitaveram eum posse mori ante me. occurrebat (se présenter à l’esprit) mihi hoc unum, minorem esse et multo minorem  tamquam fata servarent ordinem! [15] itaque cogitemus assidue de nostra mortalitate quam omnium quos diligimus. tunc ego debui dicere, ‘Serenus meus est minor: quid pertinet ad rem? debet mori post me, sed potest ante me ‘. Quia non feci, subito fortuna percussit imparatum. nunc cogito omnia et esse mortalia et mortalia incerta lege; hodie potest fieri quidquid umquam potest. [16] cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos perventuros eo quo maeremus illum pervenisse; et fortasse, si modo fama sapientium est vera aliquisque locus recipit nos, praemissus est quem putamus perisse. Vale.

Séneca se prepara para la muerte

SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

(1) Desinamus, quod uoluimus, uelle: ego certe id ago, senex ne eadem uelim, quae puer uolui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio, imponere ueteribus malis finem: id ago, ut mihi instar totius uitae dies sit. Nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio tamquam esse uel ultimus possit. (2) Hoc animo tibi hanc epistulam scribo tamquam me cum maxime scribentem mors euocatura sit: paratus exire sum et ideo fruar uita, quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo. Ante senectutem curaui, ut bene uiuerem, in senectute, ut bene moriar; bene autem mori est libenter mori. (3) Da operam, ne quid umquam inuitus facias: quidquid necesse futurum est repugnanti, id uolenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit, partem acerbissimam seruitutis effugit, facere quod nolit. Non qui iussus aliquid facit, miser est, sed qui inuitus facit. Itaque sic animum componamus, ut quidquid res exiget, id uelimus et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus. (4) Ante ad mortem quam ad uitam praeparandi sumus. Satis instructa uita est, sed nos in instrumenta eius auidi sumus; deesse aliquid nobis uidetur et semper uidebitur: ut satis uixerimus, nec anni nec dies faciunt sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto. Vale.

Séneca, Cartas a Lucilio, 61

LXI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Desinamus uelle quod uoluimus, dejemos de querer lo que quisimos; ego certe ago id, yo ciertamente procuro hacer ésto; senex ne uelim eadem, que viejo no quiera lo mismo; quae puer uolui,  que niño quise; dies eunt in hoc unum, los días van hacia esto solamente; noctes in hoc, las noches hacia esto; hoc est opus meum, esto es mi trabajo; haec cogitatio, este mi pensamiento; imponere finem malis ueteribus, poner fin a los males (los vicios) antiguos; id ago, asi procuro; ut dies sit mihi instar totius uitae, que un día sea para mí el equivalente de una vida entera; nec mehercules rapio tamquam ultimum, y ¡por Hercules! no me apodero de él con avidez como al último; sed sic aspicio illum tamquam possit esse uel ultimus; sino que lo miro con serenidad como si pudiera ser el último; (2) scribo tibi hanc epistulam hoc animo, te escribo esta carta con este ánimo; tamquam mors euocatura sit cum maxime me scribentem, como si la muerte me hubiera de llamar en este momento a mí que escribo; sum paratus exire, estoy preparado para salir; et ideo fruar uita, y así gozaré de la vida; quia non pendeo nimis quam diu hoc futurum sit,  porque no estoy sujeto demasiado a cuan largo tiempo esto ha de ser; ante senectutem curaui ut bene uiuerem, antes de la vejez me preocupé de vivir bien; in senectute ut bene moriar, en la vejez por morir bien; autem mori bene est mori libenter, pero morir bien es morir de buen grado; (3) da operam, esfuérzate; ne umquam inuitus facias quid, por no hacer nunca algo a regañadientes; quidquid futurum est necesse repugnanti, lo que ha de ser inevitable para al que le repugna; id non est necessitas uolenti, eso no es necesidad para el que lo quiere; ita dico, así digo; qui libens excipit imperia, quien de buen grado acepta los mandamientos; effugit partem acerbissimam seruitutis, se escapa de la parte más amarga de la esclavitud; facere quod nolit, hacer lo que no quiere; Non est miser qui facit aliquid iussus, no es miserable quien hace algo mandado; sed qui facit inuitus, sino quien lo hace a regañadientes; Itaque componamus animum sic, así pues dispongamos el ánimo de tal manera; ut uelimus id quidquid res exiget, que queramos cualquier cosa que la circunstancia exige; et in primis ut cogitemus finem nostri sine tristitia,  y en primer lugar que pensemos en el fin nuestro sin tristeza;  (4) praeparandi sumus ante ad mortem quam ad uitam, nos hemos de preparar antes para la muerte que para la vida; uita est satis instructa, la vida está suficientemente provista; sed nos sumus auidi in instrumenta eius, pero nosotros estamos ávidos de provisiones de ella; uidetur et semper uidebitur aliquid deesse nobis, parece y siempre parecerá que algo nos falta; nec anni nec dies faciunt ut uixerimus satis, ni los años ni los días hacen que vivamos lo suficiente; sed animus,  sino el alma;. Lucili carissime , querido Lucilio; Vixi quantum erat satis, he vivido cuanto era suficiente; plenus exspecto mortem, saciado espero la muerte; Vale, adiós.

La Filosofía según Séneca

(8) Quare uitia sua nemo confitetur? quia etiam nunc in illis est: somnium narrare uigilantis est, et uitia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet grauem: illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est: ite in complexum alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte; non est quod precario philosopheris. (9) Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares cui aduocatus in remissione descenderes; toto animo id ageres ut quam primum morbo liberareris. Quid ergo? non et nunc idem facies? omnia impedimenta dimitte et uaca bonae menti: nemo ad illam peruenit occupatus. Exercet philosophia regnum suum; dat tempus, non accipit; non est res subsiciua; ordinaria est, domina est, adest et iubet. (10) Alexander cuidam ciuitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittentieoinquitproposito in Asiam ueni, ut non id acciperem quod dedissetis, sed ut id haberetis quod reliquissem‘. Idem philosophia rebus omnibus: ‘non sum hoc tempus acceptura quod uobis superfuerit, sed id uos habebitis quod ipsa reiecero‘. (11) Totam huc conuerte mentem, huic asside, hanc cole: ingens interuallum inter te et ceteros fiet; omnes mortales multo antecedes, non multo te dii antecedent. Quaeris quid inter te et illos interfuturum sit? diutius erunt. At mehercules magni artificis est clusisse totum in exiguo; tantum sapienti sua quantum deo omnis aetas patet. Est aliquid quo sapiens antecedat deum: ille naturae beneficio non timet, suo sapiens. (12) Ecce res magna, habere imbecillitatem hominis, securitatem dei. Incredibilis philosophiae uis est ad omnem fortuitam uim retundendam. Nullum telum in corpore eius sedet; munita est, solida; quaedam defetigat et uelut leuia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque qui miserat respuit. Vale.

Séneca. Cartas a Lucilio, 53, 8-12

Quare nemo confitetur uitia sua?, ¿por qué nadie confiesa sus defectos ?; quia etiam nunc est in illis, porque todavía ahora está en ellos; narrare somnium est uigilantis, contar un sueño corresponde a los que están despiertos; et confiteri sua uitia est indicium sanitatis, y confesar sus defectos es prueba de salud; Expergiscamur ergo, despertémonos pues; ut possimus coarguere nostros errores, para que podamos manifestar nuestros errores; Sola autem philosophia excitabit nos, solamente la filosofía nos despertará; sola excutiet somnum grauem,  solamente ella sacudirá el sueño pesado; dedica te totum illi, dedicate todo a ella; Dignus es illa, illa digna est te, tú eres digno de ella, ella es digna de ti; ite in complexum alter alterius, id a un abrazo el uno del otro; nega te omnibus aliis rebus, fortiter, aperte, niégate a todas las otras cosas fuertemente abiertamente; non est quod philosopheris precario, no es razón que filosofes precariamente; Si aeger esses, si estuvieses enfermo; intermisisses curam rei familiaris, hubieras interrumpido el cuidado de los asuntos familiares; et negotia forensia excidissent tibi,  y las ocupaciones del foro hubieran salido de ti; nec putares quemquam tanti,  no considerarías a alguien en tanto; cui aduocatus descenderes in remissione, para quien llamado descendieras (al foro) en remisión ; ageres id toto animo ut quam primum liberareris morbo, te propondrías con todo el ánimo librarte primeramente de la enfermedad;. Quid ergo? non facies idem et nunc?, ¿por qué pues no haces lo mismo también ahora?; dimitte omnia impedimenta, abandona todas las trabas; et uaca bonae menti, y dedica tu tiempo a la buena mente; nemo peruenit ad illam occupatus, nadie llega a ella ocupado; philosophia exercet regnum suum, la filosofía ejerce su reino; dat tempus, non accipit, da el tiempo no lo recibe; non est res subsiciua ordinaria est, no es una tarea secundaria es la tarea esencial; est domina, adest et iubet, es señora está presente y ordena; Alexander inquit cuidam ciuitati promittenti partem agrorum et dimidium rerum omnium, Alejandro dijo a cierta ciudad que le prometía una parte de los campos y la mitad de todas las cosas;  “ueni in Asiam eo proposito, ut non acciperem id  quod dedissetis, he venido a Asia con este propósito que yo no aceptase lo que me hubieseis dado; sed ut haberetis id quod reliquissem, sino que vosotros tendrías lo que yo dejase”; Idem philosophia rebus omnibus, lo mismo la filosofía (dice) a todas las cosas; non acceptura sum hoc tempus quod uobis superfuerit, no he de aceptar este tiempo que a vosotros os sobra; sed uos habebitis id quod ipsa reiecero”, sino que vosotros tendréis aquel que yo misma rechazaré; conuerte huc totam mentem, haz girar aquí toda tu mente; huic asside, toma asiento junto a ella; cole hanc, hónrala; ingens interuallum fiet inter te et ceteros, una gran distancia se hará entre tú y los otros; antecedes multo omnes mortales, sobrepasarás en mucho a todos los mortales;  dii non multo te antecedent, los dioses no te sobrepasarán en mucho; Quaeris quid interfuturum sit inter te et illos?, preguntas qué sea diferente entre tú y ellos?; erunt diutius, ellos serán (durarán) más tiempo; At mehercules est magni artificis clusisse totum in exiguo, pero ¡por Hércules! es propio de un gran artista encerrar todo en algo pequeño; tantum sua patet sapienti quantum omnis aetas deo, tanto su (edad) se extiende para el sabio cuanto toda edad para dios; Est aliquid quo sapiens antecedat deum, hay algo en lo que el sabio anteceda a dios;  ille non timet beneficio naturae sapiens suo, aquél no teme por privilegio de la naturaleza éste por sí mismo; Ecce res magna habere imbecillitatem hominis securitatem dei, he aquí una gran cosa tener la debilidad del hombre y la seguridad del dios;  Incredibilis est uis  philosophiae ad retundendam omnem fortuitam uim, es increíble la fuerza de la filosofía para rebatir cualquier ataque del azar; Nullum telum sedet in corpore eius, ningún dardo penetra en su cuerpo; munita est solida, está fortificada sólida ; quaedam defetigat, a algunos (dardos) les quita la fuerza;  et eludit uelut leuia tela laxo sinu, y los esquiva como dardos ligeros con el extendido pliegue del vestido; quaedam discutit et respuit usque in eum qui miserat, algunos otros se los aparta y los lanza a continuación contra el mismo que los había lanzado;  Vale, adiós.