Lucrecio, De rerum natura, V, 1028-1090
At varios linguae sonitus natura subegit [1]
mittere et utilitas expressit nomina rerum,
non alia longe ratione atque ipsa videtur 1030
protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
illis iratus petit atque infestus inurget. 1035
at catuli pantherarum scymnique [2] leonum
unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant [3],
vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
alituum [4] porro [5] genus alis omne videmus
fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum [6]. 1040
proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
desiperest [7]. nam cur hic posset cuncta notare
vocibus et varios sonitus emittere linguae,
tempore eodem alii facere id non quisse [8] putentur? 1045
praeterea si non alii quoque vocibus usi
inter se fuerant, unde insita notities [9] est
utilitatis et unde data est huic prima potestas,
quid vellet facere ut sciret animoque videret?
cogere item pluris unus victosque domare 1050
non poterat, rerum ut perdiscere [10] nomina vellent.
nec ratione docere ulla suadereque surdis,
quid sit opus facto [11], facilest; neque enim paterentur
nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
vocis inauditos sonitus obtundere [12] frustra. 1055
postremo quid in hac mirabile tantoperest [13] re,
si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
pro vario sensu [14] varia res voce notaret?
cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
dissimilis soleant voces variasque ciere [15], 1060
cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt [16].
quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis [17].
inritata canum cum primum magna Molossum
mollia ricta [18] fremunt [19] duros nudantia dentes,
longe alio sonitu rabie <re>stricta [20] minantur, 1065
et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
at catulos blande cum lingua lambere temptant
aut ubi eos iactant pedibus morsuque petentes
suspensis teneros imitantur dentibus haustus [21],
longe alio pacto gannitu [22] vocis adulant, 1070
et cum deserti baubantur [23] in aedibus, aut cum
plorantis fugiunt summisso corpore plagas [24].
denique non hinnitus item differre videtur,
inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
pinnigeri saevit calcaribus [25] ictus Amoris, 1075
et fremitum [26] patulis sub naribus edit ad arma,
et cum sic alias [27] concussis artibus hinnit?
postremo genus alituum variaeque volucres,
accipitres [28] atque ossifragae [29] mergique [30] marinis
fluctibus in salso victum vitamque petentes, 1080
longe alias alio iaciunt in tempore voces,
et quom de victu certant praedaque repugnant.
et partim mutant cum tempestatibus una
raucisonos [32] cantus, cornicum ut saecla vetusta
corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris 1085
poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
ergo si varii sensus animalia cogunt,
muta tamen cum sint, varias emittere voces,
quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
dissimilis alia atque alia res voce notare! 1090
[1] Subigo, is, ere, egi, actum: forzar, obligar
[2] Scymnos (us), i : cachorro [d’un animal]
[3] Repugno, as, are, avi, atum: oponer resistencia
[4] Ales, itis: pájaro
[5] Porro : por otra parte
[6] Auxiliatus, us = auxilium, i
[7] Desipio, is, ere. Desipere est = es cometer locuras
[8] Quisse: infin. perfec. de queo: poder
[9] Notities, ei = notitia, ae : conocimiento de algo
[10] Perdisco, is, ere, didici : aprender a fondo, saber perfectamente
[11] Opus, n, indecli. : cosa necesaria. Quid sit opus facto: lo que es necesario hacer
[12] Obtundo, is, ere, tudi, tusum: fatigar, aturdir, cansar
[13] =Tantopere est: tanto, hasta tal punto
[14] Sensus, us : sentido, sensación, percepción
[15] Cieo, es, ere, civi, citum: emitir, lanzar, proferir [sonidos, gritos, gemidos]
[16] Glisco, as, are, avi, atum: aumentar, hacerse fuerte
[17] Apertus, a, um : manifiesto, claro, patente
[18] Rictum, i : boca abierta, fauces [referido a animales]
[19] Fremo, is, ere, fremui, fremitum : producir [con la voz] un ruido. En los animales : ladrar, gruñir, rugir, relinchar…
[20] Rabie <re>stricta : (las fauces) apretadas por la rabia
[21] Haustus, us : acción de tragar
[22] Gannitus, us: aullido [de los perros pequeños]
[23] Baubor, aris, ari : ladrar
[24] Plaga, ae: golpe, herida
[25] Calcar, aris, : espuela
[26] Fremitus, us: (en general: ruido) relincho del caballo
[27] Alias, (adv.) . en otro tiempo, en otra ocasión
[28] Acciper, tris : [en gen.] ave de presa
[29] Ossifraga, ae : quebrantahuesos, buitre
[30] Mergus, i : somormugo (ave)
[32] Raucinosus, a, um : de sonido ronco