El tiempo no borra las penas del desterrado

Ovidio. Tristia, IV, 6,

Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri
Praebet [1] et incuruo colla premenda [2] iugo;
Tempore paret equus lentis [3] animosus habenis [4]
Et placido duros accipit ore lupos [5];
Tempore Poenorum compescitur [6] ira leonum                    5
Nec feritas animo quae fuit ante manet;
Quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri
Belua [7], seruitium tempore uicta subit.
Tempus, ut extensis tumeat [8] facit uua racemis,
Vixque merum capiant grana quod intus habent;                    10
Tempus et in canas semen producit aristas,
Et ne sint triste [9] poma sapore cauet ;
Hoc tenuat [10] dentem terras renouantis aratri,
Hoc rigidas silices, hoc adamanta terit [11];
Hoc etiam saeuas paulatim mitigat iras,                    15
Hoc minuit luctus maestaque corda leuat.
Cuncta potest igitur tacito pede lapsa uetustas
Praeterquam [12] curas attenuare meas.
Vt [13] patria careo, bis frugibus [14] área [15] trita est,
Dissiluit [16] nudo pressa bis uua pede;                    20
Nec quaesita [17] tamen spatio patientia longo est,
Mensque mali sensum nostra recentis habet.
Scilicet [18] et ueteres fugiunt iuga saeua iuuenci,
Et domitus freno saepe repugnat equus.
Tristior est etiam praesens aerumna [19] priore:                     25
Vt sit enim sibi par, creuit et aucta mora est.
Nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
Nunc magis hoc quo sunt cognitiora grauant.
Est quoque non nihilum [20] uires afferre recentes
Nec praeconsumptum temporis esse malis.                    30
Fortior in fulua nouus est luctator harena
Quam cui sunt tarda brachia fessa [21] mora ;
Integer est melior nitidis gladiator in armis
Quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
Fert bene praecipites [22] nauis modo facta procelas;                    35
Quamlibet exiguo soluitur imbre [23] uetus.
Nos quoque, quae [24] ferimus, tulimus patientius ante,
Quae mala sunt longa multiplicata die.
Credite, deficio [25], nostroque a corpore quantum
Auguror [26], accedunt tempora parua malis.                    40
Nam neque sunt uires nec qui color esse solebat;
Vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem.
Corpore sed mens est aegro magis aegra malique
In circumspectu stat sine fine sui.
Vrbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,                    45
Et, qua nulla mihi carior, uxor abest.
Vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum.
Sic me, quae uideo non uideoque, mouent.
Vna tamen spes est, quae me soletur [27] in istis,
Haec fore morte mea non diuturna [28] mala.            50

[1] Praebeo.- presentar, ofrecer
[2] Premo.- oprimir, apretar
[3] Lentus, a, um.- flexible
[4] Habena, ae.- bridas, riendas
[5] Lupus, i.- freno con puntas
[6] Compesco.- moderar
[7] Belua Inda.- el elefante de la India
[8] Tumeo.- estar hinchado
[9] Tristis, e.- amargo, desagradable
[10] Tenuo.- adelgazar
[11] Tero.- triturar, machacar
[12] Praeterquam.- adv. excepto, a excepción de
[13] Vt.- conj. subor. de tiempo
[14] Frux, frugis.- frutos, productos de la tierra, cereales, granos, mieses
[15] Area, ae.- era [para trillar mieses]
[16] Dissilio.- estallar
[17] Quesitus, a, um.- fino, delicado
[18] Scilicet.- por supuesto, es evidente
[19] Aerumna, ae.- pena, tribulación
[20] Non nihilum.-  doble negación- afirmación restringida: algo
[21] Fessus, a, um.- fatigado, cansado
[22] Praeceps, cipitis.- peligroso
[23] Imber, bris.- aguacero, chaparrón
[24] Quae.- antecedente mala
[25] Deficio.- intr. Extinguirse, desfallecer
[26] Deponente
[27] Solor, ari, atus sum.- consolar, confortar
[28] Diuturnus, a, um.- duradero, de larga duración

Anuncios

Prosopopeya de la Providencia

Séneca. De Prouidencia, VI, 3-9

Puta itaque deum dicere: «Quid habetis quod de me queri possitis, uos quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes uelut longo fallacique somnio lusi [1]: auro illos et argento et ebore [2] adornaui, intus boni nihil est. 4. Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua [3] occurrunt [4] sed qua latent uideris, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus [5] culti. Non est ista solida et sincera felicitas: crusta [6] est et quidem tenuis. Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent et inponunt; cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum latae ac uerae foeditatis alienus splendor absconderit. 5. Vobis dedi bona certa, mansura, quanto magis uersauerit aliquis et undique inspexerit meliora maioraque : permisi uobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire [7]. Non fulgetis extrinsecus ; bona uestra introrsus obuersa [8] sunt : sic mundus [9] exteriora contempsit spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum; non egere felicitate felicitas uestra est. 6. – At multa incidunt tristia horrenda, dura toleratu [10].- Quia non poteram uos istis subducere, animos uestros aduersus omnia armaui. Ferte [11] fortiter. Hoc est quo deum antecedatis: ille extra patientiam malorum est, uos supra patientiam. Contemnite paupertatem: nemo tam pauper uiuit quam natus est. Contemnite dolorem: aut soluetur aut soluet. Contemnite mortem: quae uos aut finit  [12] aut transfert. Contemnite fortunam: nullum illi telum quo feriret animum dedi. 7. Ante omnia caui [13] ne quis uos teneret inuitos; patet exitus. Si pugnare non uultis, licet fugere. Ideo ex omnibus rebus quas esse uobis necessarias uolui nihil feci facilius quam mori. Prono [14] animam loco posui:  trahitur. Attendite modo, et uidebitis quam breuis ad libertatem et quam expedita ducat uia. Non tam longas in exitu uobis quam intrantibus moras [15] posui; alioqui  [16] magnum in uos regnum fortuna tenuisset, si homo tam tarde moreretur quam nascitur. 8. Omne tempus, omnis uos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum impingere [17]. Inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur [18] uita, mortem condiscite : corpora opima taurorum exiguo concidunt uulnere et magnarum uirium animalia humanae manus ictus inpellit. Tenui ferro commissura ceruicis abrumpitur, et, cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit [19]. 9. Non in alto [20] latet spiritus, nec utique [21] ferro eruendus [22] est; non sunt uulnere penitus inpresso scrutanda [23] praecordia [24]: in proximo mors est. Non certum ad hos ictus destinaui locum: quacumque uis, peruium est. Ipsum illud quod uocatur mori, quo anima discedit a corpore, breuius est quam ut sentiri tanta uelocitas possit. Siue fauces nodus elisit [25], siue spiramentum [26] aqua praeclusit [27], siue in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, siue haustus [28] ignis cursum animae remeantis interscidit, quidquid est, properat. Ecquid erubescitis? Quod tam cito fit timetis diu! »

[1] Lusi.- Pret.perfec. ind. de ludo. Ludere aliquem – Burlarse de alguien, poner en ridículo a alguien.
[2] Ebur, ors .- marfil
[3] Qua.- adv.  por donde
[4] Ocurro.- presentarse, ofrecerse a la vista
[5] Extrinsecus.-  adv. exteriormente, por fuera
[6] Crusta, ae.- capa, revestimiento
[7] Fastidio.- despreciar, desdeñar
[8] Obverto.- volver hacia
[9] Mundus, i.- el Universo
[10] Supino en u, complemento del adjetivo dura
[11] Ferte.- imperativo presente de fero
[12] Finio.- tr. poner fin
[13] Caveo.- tener cuidado de que, tomar precauciones para
[14] Pronus, a, um.- inclinado hacia adelante, en pendiente
[15] Mora, ae.- obstáculo, impedimento
[16] Alioqui.- adv. de no ser así, de lo contrario
[17] Impingo.- lanzar contra, arrojar
[18] Opto.- desear, anhelar, pedir a
[19] Corruo.- derrumbarse, desplomarse
[20] Altus, a, um.- profundo
[21] Utique.- adv. en todo caso, seguramente
[22] Eruo.- extraer, arrancar
[23] Scrutor.- rebuscar, escudriñar
[24] Praecordia, ium.- vísceras, entrañas
[25] Fauces elidere.- estrangular
[26] Spiramentum.- conducto respiratorio
[27] Praecludo.- cerrar, taponar
[28] Haustus ignis.- “emanaciones del fuego” – asfixia por las emanaciones del carbón.