CARMEN PHILOMELAICVM

Vox, philomela, tua cantus edicere cogit,
inde tui laudem rustica lingua canit.
Vox, philomela, tua citheras in carmine uincit
et superas miris musica flabra modis.
Vox, philomela, tua curarum semina pellit,
recreat et blandis anxia corda sonis.
Florea rura colis, herboso caespite gaudes,
frondibus arboreis pignera parua foues.
Cantibus ecce tuis recrepant arbusta canoris,
consonat ipsa suis frondea silua comis.
Iudice me cygnus et garrula cedat hirundo,
cedat et illustri psittacus ore tibi.
Nulla tuos umquam cantus imitabitur ales,
murmure namque tuo dulcia mella fluunt.
Dic ergo tremulos lingua uibrante susurros
et suaui liquidum gutture pange melos.
Porrige dulcisonas attentis auribus escas;
nolo tacere uelis, nolo tacere uelis.
Gloria summa tibi, laus et benedictio, Christe,
qui praestas famulis haec bona grata tuis.


Eugenius Toletanus (entre 600 y 606 – 657)
(In Anthologie bilingue de la poésie latine, Bibliothèque de la Pléiade, p. 940)

Deja una respuesta

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Salir /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Salir /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Salir /  Cambiar )

Conectando a %s