La Esperanza

haec dea [Spes], cum fugerent sceleratas numina terras[1],
in dis invisa sola remansit humo.
haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus,
liberaque a ferro crura futura putet,
haec facit ut, videat cum terras undique nullas,
naufragus in mediis brachia iactet aquis.
saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,
nec spes huic vena deficiente cadit.
carcere dicuntur clausi sperare salutem,
atque aliquis pendens in cruce vota facit.
haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis
non est proposita passa perire nece!

Ovidius. Ex ponto, 1, 6, 29-40

[1] Ἐλπὶς ἐν ἀνθρώποισι μόνη θεὸς ἐσθλὴ ἔνεστιν,/ἄλλοι δ´ Οὔλυμπόνδ´ ἐκπρολιπόντες ἔβαν· (Teognis, 1, 1135)
(La Esperanza es la única buena diosa que está entre los hombres, los otros dioses nos han abandonado y se han ido al Olimpo)

 

Ebrietas

Horacio, Epistolas, 1, 5, 16-20

quid non ebrietas dissignat ? operta recludit,
spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,
sollicitis* animis onus eximit, addocet artes.
fecundi calices quem non fecere disertum?
Contracta** quem non in paupertate solutum?

* sollicitus, a, um: lleno de ansiedad, inquieto, preocupado…
** contracta paupertate : estrecha pobreza, que vive precariamente

O dulce otium!

Plinio el joven, Cartas, I, 9

Plinius Minicio Fundano suo s.

Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet[1] aut constare videatur, pluribus iunctisque non constet. [2] Nam si quem interroges ‘Hodie quid egisti?’ respondeat: ‘Officio togae virilis interfui[2], sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit.’ [3] Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris[3]. Tunc enim subit recordatio: ‘Quot dies quam frigidis rebus absumpsi![4]

[4] Quod evenit mihi postquam in Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiam corpori vaco[5], cuius fulturis[6] animus sustinetur. [5] Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit[7], neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum parum commode scribo; nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor. [6] O rectam sinceramque vitam! O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! O mare, o litus, verum secretumque μουσεῖον, quam multa invenitis, quam multa dictatis!

[7] Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade. [8] Satius est[8] enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse[9] quam nihil agere. Vale.

[1] ratio … constet : la cuenta… sea justa
[2] ‘Officio togae virilis interfui : asistí a la ceremonia de la puesta de la toga viril
[3] secedo: retirarse
[4] adsumo: consumir
[5] corpori vacare: ejercitar el cuerpo
[6] fultor, oris: sostén
[7] carpere: acosar
[8] satius est + infinitivo: es preferible…
[9] otiosum esse : disfrutar del ocio