El rapto de Europa

Ovidio, Metamorfosis, II, 833-875

sceptri grauitate relicta
ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
induitur faciem tauri mixtusque iuuencis
mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
Quippe color niuis est, quam nec uestigia duri
calcauere pedis nec soluit aquaticus auster.
Colla toris exstant, armis palearia pendent,
cornua parua quidem, sed quae contendere possis
facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen;
pacem uultus habet. Miratur Agenore nata,
quod tam formosus, quod proelia nulla minetur.
Sed quamuis mitem metuit contingere primo:
mox adit et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans et, dum ueniat sperata uoluptas,
oscula dat manibus; uix iam, uix cetera differt.
Et nunc adludit uiridique exsultat in herba,
nunc latus in fuluis niueum deponit harenis;
paulatimque metu dempto modo pectora praebet
uirginea plaudenda manu, modo cornua sertis
impedienda nouis. Ausa est quoque regia uirgo
nescia quem premeret, tergo considere tauri,
cum deus a terra siccoque a litore sensim
falsa pedum primis uestigia ponit in undis:
inde abit ulterius mediique per aequora ponti
fert praedam. Pauet haec litusque ablata relictum
respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso
imposita est; tremulae sinuantur flamine uestes.

Deja una respuesta

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Salir /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Salir /  Cambiar )

Conectando a %s