Muerte de Lucrecia

Tito Livio, Ab Vrbe condita I, 57-59

En el transcurso de uno de los festines, que los jóvenes de la familia real realizaban en las horas de ocio que les dejaba el asedio de Ardua, animados por el vino, entablan un curioso certamen sobre cuál de sus mujeres es la más loable. Estando la guerra detenida, dado que los jóvenes tienen facilidades para entrar y salir del campamento, para zanjar las disputas que ha suscitado la cuestión de la belleza de sus mujeres deciden presentarse donde ellas para comprobar con sus propios ojos cual es la más hermosa. Así es como se presentan en Colacia, donde reside Lucrecia, la esposa de Colatino Tarquinio. El hijo del rey, Sexto Tarquinio, queda prendado de su belleza, y, después de regresar todos al campamento, decide volver a Colacia para poseer por la fuerza a Lucrecia.

 

Sex. Tarquinium [1] mala libido Lucretiae [2] per uim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. (…) Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam [3] uenit. Vbi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes uidebantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore oppresso ʻTace, Lucretiaʼ inquit; ʻSex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris uocem. ʼ Cum pauida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem uideret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, uersare in omnes partes muliebrem animum. Vbi obstinatam uidebat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum uicisset obstinatam pudicitiam uelut uictrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox [4] expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque [5] ad uirum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ueniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto uenit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inueniunt. Aduentu suorum lacrimae obortae, quaerentique uiro ʻSatin [6] salue?ʼ ʻMinimeʼ inquit; ʻquid enim salui est mulieri amissa pudicitia? Vestigia uiri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum [7] corpus est tantum uiolatum, animus insons [8]; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore [9]. Sex. est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte ui armatus mihi sibique, si uos uiri estis, pestiferum [10] hinc abstulit gaudium.ʼ Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi auertendo noxam [11] ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse. ʻVosʼ inquit ʻuideritis quid illi debeatur: ego me etsi peccato absoluo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo uiuet.ʼ Cultrum, quem sub ueste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in uolnus moribunda cecidit. Conclamat uir paterque.

Brutus illis luctu occupatis cultrum ex uolnere Lucretiae extractum manante cruore prae se tenens, ʻPer huncʼ inquit ʻcastissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, uosque, di, testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni quacumque dehinc ui possim exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum. ʼ cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde nouum in Bruti pectore ingenium [12]. Vt praeceptum erat iurant; totique ab luctu uersi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum uocantem sequuntur ducem.

Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei nouae atque indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac uim queruntur. Mouet cum patris maestitia, tum Brutus castigator [13] lacrimarum atque inertium querellarum auctorque [14] quod uiros, quod Romanos deceret, arma capiendi aduersus hostilia ausos.

 

[1] Sexto Tarquinio, hijo de Lucio Tarquinio el Soberbio, último rey de Roma
[2] Lucrecia, hija de  Espurio Lucrecio y esposa de Colatino Tarquinio
[3] Colacia, ciudad latina distante unos veinte kilómetros de Roma
[4] Ferox, ocis : orgulloso
[5] Colatino se encontraba en el asedio de Ardea, desde donde se había desplazado Sexto Tarquinio
[6] Satin (=satisne): ¿acaso…es suficiente?
[7] Ceterum : adv. por lo demás
[8] Insons, ntis : no culpable, inocente
[9] Impune ese: quedar sin castigo
[10] Pestifer, era, erum: que trae la ruina. Mihi sibique : Lucrecia perderá la vida por su propia mano y los Tarquinos serán expulsados
[11] Noxa, ae : falta, delito, castigo
[12] L. Junio Bruto, sobrino de Tarquinio el Soberbio, se hacía el imbécil para pasar desapercibido ante su cruel tío, ahora, muerta Lucrecia, recupera su carácter y se convierte en liberador del pueblo Romano (Ver I, 56, 7)
[13] Castigator, oris : crítico, censor
[14] Auctor, oris : instigador, promotor

Anuncios