
Turrigera frontem Cybele redimita corona
Ovidio. Fasti, VI, 321
Non fuit tam iniqua natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum uitae daret, homo solus non posset sine tot artibus uiuere. Nihil durum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit uita produci. Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obuia erant et gratuita et opera leui parabilia. Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria desciuit [1], quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuuat uitia. Primo superuacua coepit concupiscere, inde contraria, nouissime animum corpori addixit [2] et illius deseruire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur [3] ciuitas aut strepit, corpori negotium gerunt, cui omnia olim tamquam seruo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos [4]. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est uelle, quantum sat est.
Seneca. Ad Lucilium, 90, 18-19
[1] descisco, is, ere, sciui, scitum: separarse de
[2] addico, is, ere, dixi, dictum: aliquem alicui, adjudicar alguien a alguien (la persona del deudor al acreedor)
[3] circito, as, are: hacer girar alrededor, agitar
[4] cantus infractos: cantos en los que la voz se quiebra, es decir, cantos amanerados
Vox, philomela, tua cantus edicere cogit,
inde tui laudem rustica lingua canit.
Vox, philomela, tua citheras in carmine uincit
et superas miris musica flabra modis.
Vox, philomela, tua curarum semina pellit,
recreat et blandis anxia corda sonis.
Florea rura colis, herboso caespite gaudes,
frondibus arboreis pignera parua foues.
Cantibus ecce tuis recrepant arbusta canoris,
consonat ipsa suis frondea silua comis.
Iudice me cygnus et garrula cedat hirundo,
cedat et illustri psittacus ore tibi.
Nulla tuos umquam cantus imitabitur ales,
murmure namque tuo dulcia mella fluunt.
Dic ergo tremulos lingua uibrante susurros
et suaui liquidum gutture pange melos.
Porrige dulcisonas attentis auribus escas;
nolo tacere uelis, nolo tacere uelis.
Gloria summa tibi, laus et benedictio, Christe,
qui praestas famulis haec bona grata tuis.
Eugenius Toletanus (entre 600 y 606 – 657)
(In Anthologie bilingue de la poésie latine, Bibliothèque de la Pléiade, p. 940)
Felix ille, gravi rerum quem pondere pressum,
semotum longe a strepitu, et popularibus undis,
interdum molli patrium rus accipit umbra,
liber ubi penitus curarum, animique solutus,
tantisper respiret, et aspera diluat urbis
tædia, civiles permutans rure tumultus.
Nam medio seu forte calor decedere soli
admoneat, cælo invitet ceu vesper aperto
lætari, summosque super se tollere montes,
ut se prospectu camporum oblectet amœno,
blanda fatigatam mulcebunt gaudia mentem;
ipse autem lucum seu fors errare per altum,
cum matutinæ rumpunt nemus omne volucres,
mugitusque boum de valle audire reducta,
cum pastæ sese referunt ad tecta iuvencæ,
seu flores lustrare, suos seu visere fontes,
seu villam curas malit differre per omnem,
nescio qua lætam captus dulcedine mentem,
insanos iam non aulæ, non urbis honores
respiciet. Nam plus silvæ rivique placebunt
et quæ pura venit, puro de rure, voluptas,
gramineusque torus, vel simplice somnus in herba,
quam foribus domus alta, pavimentoque superba
porticus, aut variis pictum laqueare figuris,
aut exquisitæ per tecta opulenta columnæ,
rupibus excisæ Mauris, Indove elephanto
atque illusæ auro, Belgisque tapetibus ædes.
Hunc ego, Saturno quondam regnante, putarim
mortales primos vivendi habuisse tenorem,
cum primæ quercus oracula prima ferebant.
Omne ævum in pratis, molli sub graminis herba,
ducebant, montesque suos, sua flumina norant.
Nondum Romanis rupes Tarpeia triumphis
dives erat : raræ, septem sub montibus, ibant
ad pastum pecudes, et vallis Aricia viles
vix bene pascebat, pratis Laurentibus, agnos.
René Rapin (1620-1687). Hortorum liber II. Nemus, v. 686-722
(in La lyre jésuite. Anthologie de poèmes latins (1620-1730). Droz. 1999. p. 198)
Praedico, tege candidas papillas,
nec quaeras rabiem ciere amantum.
Me, quem frigida congelat senecta,
irritas male calfacisque: quare,
praedico, tege candidas papillas,
et pectus strophio tegente uinci.
Nam quid lacteolos sinus et ipsas
prae te fers sine linteo papillas?
An uis dicere: «Basia papillas
Et pectus nitidum suauiare?»
Vis num dicere: «Tange, tange, tracta?»
Tene incedere nudulis papillis?
Nudo pectore tene deambulare?
Hoc est dicere: «Posce, posce, trado»
hoc est ad uenerem uocare amantes.
Quare aut contege candidas papillas,
et pectus strophio decente uinci,
aut, senex licet, inuolabo in illas,
ut possim iuuenis tibi uideri.
Tithonum, Hermione, tuae papillae
possunt ad iuuenis uocare munus.
Iohannes Iouianus Pontanus (1429-1503)
HENDECASYLLABORVM SEV BAIARVM LIBRI. LIBER I, IV
(In Anthologie bilingue de la poésie latine, Bibliothèque de la Pléiade, p. 1246)
Jacques Vanière (1664-1739)
Incorrupta sui conservant foedera lecti,
et nunquam, nisi conjugium mors impia solvat,
quam nidi sociam semel admisere, relinquunt.
Si superest, sponsaeque videt vir tristia fata,
longa memor damni viduo suspiria nido
tristis agit, lacrymis sponsam gemituque requirens.
Post ubi connubii mortisque excessit imago,
innuptam tota quaerit de gente columbam,
atque ut certa sui det amoris signa, volantem
assiduus sequitur; querulo[1] tum gutture flammas
explicat, et rostro[2] petit oscula, datque vicissim.
Tum levibus duram, simulata percitus[3] ira,
increpat pennis, et amico verberat ictu.
Saepe solum vertens ala pendente rotatur[4],
saepe gemit teneroque procus[5] blanditur amore.
Queis[6] tandem victa illecebris si foemina cedat,
casta ineunt pariter stabili connubia pacto.
Praedium rusticum 1. XIII
FIDES CONJUGALIS
conservant incorrupta foedera sui lecti, et nunquam, nisi mors impia solvat conjugium, relinquunt sociam nidi, quam semel admisere. Si vir superset, videtque tristia fata sponsae, memor damni tristis agit longa suspiria viduo nido, requirens sponsam lacrymis gemituque. Post ubi imago connubii mortisque excessit, quaerit innuptam columbam de tota gente, atque ut det certa signa sui amoris, assiduus sequitur volantem; tum explicat flammas querulo gutture, et petit oscula rostro, datque vicissim. Tum, percitus simulata ira, increpat duram levibus pennis, et verberat amico ictu. Saepe vertens solum ala pendente rotatur, saepe gemit teneroque amore procus blanditur. Tandem si foemina victa cedat queis illecebris, ineunt pariter casta connubia stabili pacto.
[1] querulus, a, um: quejumbroso, plañidero, lastimero
[2] rostrum, i: pico de pájaro
[3] percitus, a, um (part-adj de percio) movido fuertemente, agitado, excitado
[4] roto, as, are, avi, atum: pasiva: moverse alrededor, dar vueltas
[5] procus, i: pretendiente, amante (Virg. Eneida XII, 27: me natam nulli ueterum sociare procorum fas erat)
[6] queis (arcaico): quibus
Plinio el Joven. Cartas. VII, 27 5-11
[5] Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri, et si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur: mox apparebat idolon[1], senex macie[2] et squalore[3] confectus[4], promissa barba horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. [6] Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur. Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat. Deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta; proscribebatur[5] tamen, seu quis emere seu quis conducere[6] ignarus tanti mali vellet.
[7] Venit Athenas philosophus Athenodorus[7], legit titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus[8] omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit. Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi[9] in prima domus parte[10], poscit pugillares, stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret. [8] Initio, quale ubique, silentium noctis; dein concuti[11] ferrum, vincula moveri. Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum auribusque praetendere. Tum crebrescere fragor, adventare et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri. Respicit[12], videt agnoscitque narratam sibi effigiem. [9] Stabat innuebatque digito similis vocanti. Hic[13] contra ut paulum exspectaret manu significat rursusque ceris et stilo incumbit. Illa[14] scribentis capiti catenis insonabat. Respicit rursus idem quod prius innuentem, nec moratus tollit lumen et sequitur. [10] Ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis. Postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit[15] comitem. Desertus herbas et folia[16] concerpta signum loco ponit. [11] Postero die adit magistratus[17], monet ut illum locum effodi iubeant. Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis; collecta publice[18] sepeliuntur. Domus postea rite conditis manibus caruit.
[1] idolum (on), i : εἴδωλον : imagen, espectro
[2] macies, ei: delgadez, flacura
[3] squalor, oris: aspereza, suciedad, desaliño
[4] confectus part. de conficio : abatido, agotado, consumido
[5] proscribo: anunciar una venta mediante carteles
[6] conduco: alquilar
[7] Atenodoro de Tarso, filósofo estoico, amigo de Cicerón y de Augusto
[8] percuncto: interrogar, cuestionar
[9] iubet sterni sibi : ordenó que le extendieran un lecho
[10] in prima domus parte : es una casa de tipo griego; el dueño ocupa la parte anterior, los esclavos son colocados en las habitaciones del fondo (in interiora dimittit)
[11] En § 8, se narra la aparición del fantasma utilizando los infinitivos.
[12] Se utiliza el presente (respicit…) para el filósofo y el imperfecto (stabat…) para el fantasma
[13] Hic (el filósofo)
[14] illa (effigies)
[15] El presente deserit, que sigue a el perfecto deflexit, marca el efecto sorpresa de la desaparición del fantasma
[16] herbas et folia : en el patio de la casa, área domus, unos árboles dan sombra, de ahí las hojas. Las hierbas son las malas hierbas, propias de una casa inhabitada durante largo tiempo
[17] adit magistratus : Unicamente los poderes públicos tienen autoridad para proceder a la sepultura de un desconocido con el fin de apaciguar a sus manes
[18] Publice : con cargo al erario público
Christoforus Landinus. XANDRA II, 27.
Dives erat quondam formosis Roma puellis,
quarum nunc cineres ossaque cana tegit.
Errantemque suis vidit te, Cynthia, laeta
porticibus flavis spargere colla comis;
vidit et, egregium cum Lesbia pulchra Catullum
ureret, et dixit: Lesbia pulchra mea est.
Vidit et arrisit, facies cum blanda Corinnae
sub iuga Nasonem cogeret ire suum,
atque oculos Nemesis figentes corda Tibulli
vidit: erat vatis carmine nota sui.
At nuper Xandrae vidit cum lumina nostrae,
Iuravit nihil hac posse decere magis.
Ovidio, Metamorfosis, II, 833-875
sceptri grauitate relicta
ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
induitur faciem tauri mixtusque iuuencis
mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
Quippe color niuis est, quam nec uestigia duri
calcauere pedis nec soluit aquaticus auster.
Colla toris exstant, armis palearia pendent,
cornua parua quidem, sed quae contendere possis
facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen;
pacem uultus habet. Miratur Agenore nata,
quod tam formosus, quod proelia nulla minetur.
Sed quamuis mitem metuit contingere primo:
mox adit et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans et, dum ueniat sperata uoluptas,
oscula dat manibus; uix iam, uix cetera differt.
Et nunc adludit uiridique exsultat in herba,
nunc latus in fuluis niueum deponit harenis;
paulatimque metu dempto modo pectora praebet
uirginea plaudenda manu, modo cornua sertis
impedienda nouis. Ausa est quoque regia uirgo
nescia quem premeret, tergo considere tauri,
cum deus a terra siccoque a litore sensim
falsa pedum primis uestigia ponit in undis:
inde abit ulterius mediique per aequora ponti
fert praedam. Pauet haec litusque ablata relictum
respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso
imposita est; tremulae sinuantur flamine uestes.
Ioannes Secundus (1511-1536), ob eximiam praestantiam versuum a se pactorum novus Catullus habetur. In Hispania, ubi munere scribae Latini fungebatur, amore vehementissimo captus est mulieris, cui nomen poeticum Neaerae tribuit.
Basium XVI
Latonae[1] niveo sidere blandior,
et stella Veneris pulchrior aurea,
da mi basia centum,
da tot basia, quot dedit
uati multiuolo Lesbia, quot tulit;
quot blandae Veneres[2], quotque Cupidines[3]
et labella pererrant,
et genas roseas tuas;
quot vitas oculis, quotque neces geris,
quot spes, quotque metus, quotque perennibus
mista gaudia curis,
et suspiria amantium.
da, quam multa meo spicula pectori
insevit volucris dira manus dei:
et quam multa pharetra
conservavit in aurea.
Adde et blanditias, verbaque publica,
et cum suavicrepis[4] murmura sibilis,
risu non sine grato,
gratis non sine morsibus.
quales Chaoniae[5] garrula motibus
alternant tremulis rostra columbulae,
cum se dura remittit
primis bruma Favoniis.
incumbensque meis, mentis inops, genis[6],
huc illuc oculos volve natatiles,
exsanguemque lacertis
dic te sustineam meis.
Stringam nexilibus te te ego bracchiis,
frigentem calido pectore comprimam
et vitam tibi longi
reddam afflamine basii;
donec succiduum me quoque spiritus
istis roscidulis[7] linquet in osculis,
labentemque lacertis,
dicam, collige me tuis.
Stringes nexilibus me, mea, bracchiis,
mulcebis tepido pectore frigidum,
et vitam mihi longi af-
flabis rore suavii[8].
Sic aevi, mea lux, tempora floridi
carpamus simul; en iam miserabiles
curas aegra senectus
et morbos trahet, et necem.
blandior niveo sidere Latonae, et pulchrior stella aurea Veneris, da mi basia centum, da tot basia, quot Lesbia dedit vati multivolo, quot tulit; quot blandae veneres, quotque cupidines pererrant et labella, et genas roseas tuas; quot vitas, quotque neces geris oculis, quot spes, quotque metus, quotque gaudia mista perennibus curis, et suspiria amantium. da, quam multa spicula insevit meo pectori dira manus volucris dei: et quam multa conservavit in pharetra aurea. adde et blanditias, verbaque publica, et murmura cum suavicrepis sibilis, non sine risu grato, non sine gratis morsibus. quales columbulae Chaoniae alternant garrula rostra motibus tremulis, cum dura bruma se remittit primis Favoniis. incumbensque meis genis, mentis inops, huc illuc volve oculos natatiles, -que dic sustineam te exsanguem lacertis meis. ego stringam te nexilibus bracchiis, comprimam te frigentem calido pectore et reddam vitam tibi longi afflamine basii; donec quoque spiritus linquet me succiduum in istis roscidulis osculis, -que dicam collige me labentem lacertis tuis. stringes me, mea, nexilibus bracchiis, mulcebis frigidum tepido pectore, et vitam afflabis mihi rore longi suavii. sic carpamus simul, mea lux, tempora aevi floridi; en iam aegra senectus trahet miserabiles curas et morbos et necem.
[1] Es decir, la Luna. Latona era la madre de Diana y de Apolo
[2] Venus, eris
[3] Cupido, inis
[4] suavicrepus, «con dulce ondulación», término raro o inusual
[5] Chaonia es una región de Epiro (al sur de la Albania actual). Las palomas de Chaonia ya volaban en Virgilio, Bucólicas, IX, 13: sed carmina tantum/ nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum/ Chaonias dicunt aquila veniente columbas
[6] Genae, arum: mejillas (la parte debajo del ojo), párpados, ojos
[7] roscidulus, cubierto de rosada
[8] suavium, ii: beso