I, 22. AD SCAEVOLAM
Me petis ut credam paucos tibi Scaeuola nummos
ad sex, aut, nec eis amplius, octo dies.
Hoc illos intra spatium te reddere iuras,
sed uel iurato non tibi danda fides.
Forsitan ad Graecas differes usque Calendas,
ne totum perdam, do tibi dimidium
Marcial, I, 75
Dimidium donare Lino quam credere totum
Qui mauult, mauult perdere dimidium.
———————————————–
I, 28. AD LECTOREM
(…)
Sit lasciua licet procaxque Musa,
castus spiritus est sacri Poetae.
Catulo, 16
Nam castum esse decet pium poetam
ipsum, uersiculos nihil necesse est
————————————————
II, 49. DE FRONTONE
Cum faceret ruri uersus, chartisque careret,
dicitur in planam Fronto notasse niuem.
Dignior huis nunquam contingent pagina uati,
haec nisi, uel uentus, uel fluuius fuerit.
Catulo, 70
In vento et rapida scibere oportet aqua
————————————————
III, 3. DE RVSTICORVM INFELICITATE
O infelices nimium, mala si sua norint,
agricolas, uenia nunc Maro dico tua.
Flebilius nihil est isto, quam rusticus, aeuo,
qui sua ceu seruus non sibi rura colit.
Cum riguit totum miser et sudauit in annum,
milleque sollicito dura labore tulit,
ex tot uix quantum rursum serat accipit agris ;
quod superest deses uindicat ara suum.
Virgilio, Georgicas, II, 458-459
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
agricolas…
—————————————————–
III, 34. IN MORIAM ERASMI
Moria dicta fuit, quarter octo leonibus emi,
redde mihi numos bibliopola, sapit.
Marcial, VIII, 13
Morio dictus erat: viginti milibus emi.
Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.