Plinio. Cartas, V, 6, 1-13
C. PLINIVS DOMITIO APOLLINARI SVO S.
Amaui curam et sollicitudinem tuam, quod, cum audisses me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres. 2 Est sane grauis et pestilens ora Tuscorum, quae per litus extenditur; sed hi procul a mari recesserunt, quin etiam Appennino, saluberrimo montium, subiacent. 3 Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli[1], regionis situm, uillae amoenitatem, quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt.
4 Caelum[1] est hieme frigidum et gelidum; myrtos, oleas quaeque alia assiduo tepore laetantur, aspernatur ac respuit; laurum tamen patitur atque etiam nitidissimam profert, interdum, sed non saepius quam sub urbe nostra, necat. 5 Aestatis mira clementia: semper aer spiritu aliquo mouetur, frequentius tamen auras quam uentos habet. 6 Hinc senes multi: uideas auos proauosque[2] iam iuuenum, audias fabulas ueteres sermonesque maiorum, cumque ueneris illo, putes alio te saeculo natum.
7 Regionis forma pulcherrima. Imaginare amphitheatrum aliquod immensum et quale sola rerum natura possit effingere. Lata et diffusa planities montibus cingitur, montes summa sui parte procera nemora[3] et antiqua habent. Frequens ibi et uaria uenatio. 8 Inde caeduae siluae[4] cum ipso monte descendunt. Has inter pingues terrenique colles (neque enim facile usquam saxum, etiam si quaeratur occurrit) planissimis campis fertilitate non cedunt, opimamque messem serius tantum, sed non minus percoquunt. 9 Sub his per latus omne uineae porriguntur unamque faciem longe lateque contexunt; quarum a fine imoque quasi margine arbusta nascuntur. 10 Prata inde campique, campi quos non nisi, ingentes boues et fortissima aratra perfringunt: tantis glaebis[5] tenacissimum solum, cum primum prosecatur, assurgit ut nono demum sulco perdometur. 11 Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi nouas alunt. Cuncta enim perennibus riuis nutriuntur; sed ubi aquae plurimum, palus nulla, quia deuexa terra quidquid liquoris accepit nec absorbuit effundit in Tiberim. 12 Medios ille agros secat, nauium patiens, omnesque fruges deuehit in urbem[7], hieme dumtaxat et uere; aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alueo[6] deserit, autumno resumit. 13 Magnam capies uoluptatem, si hunc regionis situm ex monte prospexeris. Neque enim terras tibi, sed formam aliquam ad eximiam pulchritudinem pictam uideberis cernere: ea uarietate, ea descriptione, quocumque inciderint oculi, reficientur.
[1] caelum, i : clima
[2] proauus, i: bisabuelo
[3] nemus, oris(n.): bosque
[4] caedua silua: bosque que puede cortarse, suministra leña para calefacción y pequeños materiales de construcción. Se opone a nemora procera et antiqua, bosque que se dejaba crecer y puede suministrar madera para vigas
[5] glaeba, ae: mota de tierra
[6] alueus, i: lecho del río
[7] in urbem : se refiere evidentemente a Roma