C. PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.
Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque teneat modum. Erunt officia antelucana, in quae incidere impune ne Catoni quidem licuit, quem tamen C. Caesar ita reprehendit ut laudet. Describit enim eos, quibus obuius fuerit, cum caput ebrii retexissent, erubuisse; deinde adicit: “Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos.” Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam si ebrius quoque tam uenerabilis erat? Nostrae tamen cenae, ut apparatus et impendii, sic temporis modus constet. Neque enim ii sumus quos uituperare ne inimici quidem possint, nisi ut simul laudent. Vale.
Plinio el Joven, Cartas, 3, 12
Veniam ad cenam, iré a tu comida ; sed iam nunc paciscor, pero ya ahora pongo como condición ; sit expedita, que sea ligera ; sit parca, que sea frugal ; abundet tantum sermonibus Socraticis, que solo prolifere en conversaciones socráticas ; quoque in his teneat modum, pero que incluso en éstas posea una medida; erunt officia antelucana, estarán los deberes anteriores al alba ; in quae ne licuit incidere impune Catoni quidem, en los que no se permitió caer sin menoscabo ni siquiera a Catón; quem tamen C. Caesar reprehendit ita ut laudet, al que sin embargo C. Cesar censura de tal modo que lo alaba; describit enim eos, quibus obuius fuerit, cum retexissent caput ebrii, erubuisse, pues cuenta que aquéllos con quienes se encontró se ruborizaron cuando desvelaron la cabeza de (Catón) ebrio; deinde adicit, luego añade; putares non Catonem ab illis, sed illos deprehensos a Catone, podrías pensar no que Catón (fue sorprendido) por ellos sino que ellos lo fueron sorprendidos por Catón; potuitne tribui plus auctoritatis Catoni, puede otorgársele más autoridad a Catón; quam si quoque ebrius erat tam uenerabilis? , que incluso aun borracho era tan respetado?; tamen ut nostrae cenae constet modus apparatus et impendii sic temporis, sin embargo (deseo) que para nuestra comida haya limitación de boato y de gasto asi como de tiempo; neque enim sumus ii quos inimici ne possint uituperare quidem, nisi ut laudent simul, y pues no somos de aquellos a quienes los enemigos no puedan reprochar si no los alaban al mismo tiempo; vale, adiós.