Quod Roma Xandram admiretur

Christoforus Landinus. XANDRA II, 27.

Dives erat quondam formosis Roma puellis,
quarum nunc cineres ossaque cana tegit.
Errantemque suis vidit te, Cynthia, laeta
porticibus flavis spargere colla comis;
vidit et, egregium cum Lesbia pulchra Catullum
ureret, et dixit: Lesbia pulchra mea est.
Vidit et arrisit, facies cum blanda Corinnae
sub iuga Nasonem cogeret ire suum,
atque oculos Nemesis figentes corda Tibulli
vidit: erat vatis carmine nota sui.
At nuper Xandrae vidit cum lumina nostrae,
Iuravit nihil hac posse decere magis.