Novatadas

Erasmo de Rottterdam, De pueris statim ac liberaliter instituendis,
[[61,643]

Qui primum adeunt scholas publicas coguntur beanum [1] exuere, barbarae rei repertum est aeque barbarum uocabulum. Missus est adolescens ingenuus ad discendas arteis liberales. Verum quam illiberalibus contumeliis [2] initiatur! Primum macerant illi mentum [3]ueluti barbam derasuri [4] , ad id adhibetur lotium [5] aut si quid lotio foedius. Is liquor impingitur in os, nec licet expuere. Molestis ictibus detrahuntur cornua, scilicet, interdum coguntur multam aceti aut salis uim [6] ebibere, aut si quid aliud libuit effreni iuuenum petulantiae. Nam aggressuri ludum exigunt iusiurandum [7], illum omnibus imperatis pariturum. Tandem sublimem [8] rapiunt, et dorso quoties libuit arietant in postem. Has tam agrestes contumelias nonnunquam [9] excipit [10] febris, aut spinae dolor immedicabilis. Certe lusus insulsus exit in temulentum [11] conuiuium.

A talibus exordiis auspicantur [12] liberalium artium studia. Atqui talibus auspiciis initiari decuit carnificem [13], tortorem [14] aut lenonem [15] aut animae uenalis Carem [16] aut remigem [17], non puerum Musarum et Gratiarum sacris destinatum. Mirum est ad eum modum insanire [18] iuuenes liberalibus studiis deditos, sed magis mirum est haec a iuuentutis moderatoribus [19] approbari. Tam foedis tamque crudelibus ineptiis [20] praetexitur nomen consuetudinis, quasi malae rei consuetudo quicquam sit aliud quam error inueteratus [21], hoc maiore studio reuellendus, quod iam ad plures serpsit [22].

[1] beanus, palabra del latín medieval, formada a partir del francés medieval béjaune (bec-jaune); se empleaba en sentido peyorativo para designar al “nuevo” que los “antiguos” no aceptaban en su círculo hasta que no superase una ceremonia de iniciación
[2] contumelia, ae, ultraje, afrenta, injuria
[3] mentum, i, mentón, barbilla
[4] derado, ere, rasi, rasum, afeitar
[5] lotium, i, orina
[6] uis, uim, ui, Multam uim: gran cantidad
[7] iusiurandum, i, juramento
[8] Sublimis, e, suspendido en el aire
[9] nonnunquam, alguna vez, a veces
[10] excipio, (con acusativo) venir inmediatamente después, suceder
[11] temulentus, a, um, embriagado, ebrio
[12] auspicor, ari, atus sum, empezar, emprender
[13] carnifex, icis, verdugo
[14] tortor,oris, torturador
[15] leno, onis, alcahuete, comerciante de esclavas
[16] animae uenalis Carem,  mercenarios de Caria (car, caris, cario)
[17] remex, igis, remero
[18] insanio, ire, ibi, itum, ser un insensato, hacer locuras
[19] moderator, oris, director, maestro
[20] ineptia, ae, necedad, impertinencia
[21] inveteratus, a, um, antiguo, arraigado
[22] serpo, ere, psi, ptum, difundirse, extenderse

Maestros

Erasmo de Rottterdam, De pueris statim ac liberaliter instituendis,[54,533]

Sunt uero quidam tam inamoenis [1] moribus, ut nec ab uxoribus amari queant, toruo uultu, tetrico conuictu, irati uidentur etiam tum quum sunt propitii, nihil possunt blande dicere, uix etiam arridere [2] ridentibus, dicas plane Gratiis iratis natos. Hos uix idoneos iudico, quibus equos indomitos formandos committas, tantum abest [3] ut imbecillem ac pene lactantem aetatem illis prodendam existimem. At hoc hominum genus quidam uel maxime credunt admouendum [4] formandae primae aetati, dum toruitatem putant esse sanctitatem. Atqui non tuto [5] fronti creditur, sub illa tetrica persona [6] saepenumero [7] latent euiratissimi mores, nec inter pudicos commemorandum est ad quae dedecora [8] nonnunquam illi carnifices [9] terrore puerorum abutantur [10]. Ne parentes quidem recte possunt educare liberos, si tantum metuantur. Prima cura est amari, paulatim succedit non terror, sed liberalis quaedam reuerentia [11], quae plus habet ponderis quam metus.

Quam igitur belle prospicitur his pueris, qui uixdum quadrimi mittuntur in ludum literarium, ubi praesidet praeceptor ignotus, agrestis [12], ac moribus parum sobriis, interdum ne cerebri quidem sani, frequenter lunaticus, aut morbo comitiali [13] obnoxius [14], aut leprae, quam nunc uulgus scabiem gallicam [15] appellat. Neminem enim hodie tam abiectum, tam inutilem, tam nullius rei uidemus, quem uulgus non existimet idoneum moderando ludo literario. Atque illi se regnum nactos [16] rati [17], mirum [18] quam ferociant [19], quod habeant imperium, non in beluas, ut inquit Comicus, sed in eam aetatem quam oportebat omni lenitate [20] foueri. Dicas non esse scholam, sed carnificinam [21], praeter crepitum ferularum [22], praeter uirgarum [23] strepitum, praeter eiulatus [24] ac singultus [25], praeter atroces minas nihil illic auditur. Quid aliud hinc discant pueri quam odisse literas? Hoc odium ubi semel insedit teneris animis, etiam grandes facti abhorrent [26] a studiis.

[1] Inamoenus, a, um , desagradable
[2] Arrideo, sonreir (en respuesta)
[3] Tantum abest ut existimen, (exclamativo) ¡tan lejos estoy de considerar!
[4] Admoveo (con dativo), aplicar, emplear
[5] Tuto, (adverbio), con seguridad
[6] Persona, ae, máscara
[7] Saepenuero, (adverbio), a menudo
[8] Dedecus, oris, acción vergonzosa
[9] Carnifex, icis, verdugo, torturador
[10] Abutor, usar de (ablativo) para (ad con acusativo)
[11] Liberalis reuerentia, repeto espontáneo que se concede libremente
[12] Agrestis, inculto
[13] Morbus comitialis, epilepsia (enfermedad comicial, llamada así, porque, si se producía entre los asistentes una crisis epiléptica, no podía continuar la asamblea)
[14] Obnoxius, sometido, sujeto
[15] Scabies gallica, sífilis
[16] Nanciscor, sceris, sci, nactus sum, obtener
[17] Ratus, a, um, (participio de reor), habiendo pensando, creyendo
[18] Mirum quam, extraordinariamente
[19] Ferocio, ser violento, ensañarse
[20] Lenitas, atis, dulzura, suavidad
[21] Carnificina, ae, lugar de suplicio
[22] Ferula, ae, palmeta (para castigar a niños y esclavos)
[23] Virga, ae, vara, látigo
[24] Eiulatus, us, lamentaciones, quejas
[25] Singultus, us, sollozo
[26] Abhorreo (con ab+ablativo) tener aversión a

La predisposición natural para aprender

Erasmo de Rotterdam, De pueris statim ac liberaliter instituendis, 373-396

Iam quod de natura dictum est, non est simplex. Est enim natura speciei communis, uelut hominis natura est, ratione uti. Sed est natura huic aut illi peculiaris ueluti quosdam mathematicis disciplinis, alios theologiae, hos rhetoricae aut poeticae, illos militiae natos dicas. Tanta ui rapiuntur ad haec studia, ut nulla ratione possint deterreri. Aut tam uehementer abhorrent, ut citius in ignem ituri sint quam ad inuisam disciplinam animum applicaturi.  Domestice noui quemdam graece latineque perpulchre doctum, et omnibus liberalibus disciplinis eleganter instructum, quem archiepiscopus cuius benignitate alebatur huc literis adegerat, ut inciperet audire iuris professores, reclamante [1] natura.  Hanc querimoniam [2] cum apud me exponeret, nam idem nos habebat lectus, hortatus sum hominem ut suo patrono morem gereret [3], fore leuius quod initio durum esset, ac saltem [4] aliquam temporis partem ei studio daret.  Quum ille protulisset aliquot [5] loca prodigiosae inscitiae, quae tamen illi semidei professores magna cum autoritate traderent auditoribus, respondi ut illa contemneret et quae recte traderent decerperet [6]: quumque multis argumentis urgerem hominem: “Sic”, inquit, “sum affectus, ut quoties ad haec studia me uerto, uideatur ensis perfodere pectus meum”. Sic natos non arbitror aduersus Mineruam compellendos, ne quod dici solet, bouem ducamus ad ceroma [7], asinum ad lyram. Fortassis [8] huius propensionis licet et in paruulis notas [9] quasdam deprehendere. Sunt qui ex horoscopo solent talia uaticinari, quorum iudicio quantum sit tribuendum, aestimationem cuique suam liberam facio. Profuerit tamen hoc quam primum deprehendisse, quod ea facillime percipimus ad quae nos natura composuit.  Non arbitror prorsus esse uanum ex oris reliquisque corporis figura habituque coniectare indolem, certe Aristoteles tantus philosophus, non grauatus est peri tou fusiognomein uolumen aedere nec indoctum nec inelaboratum.  Vt commodior est nauigatio, quum et aestus fauet et uentus, ita facilius instituimur his, ad quae nos inclinat ingenii propensio. Vergilius commonstrauit notas, quibus colligere possis bouem aratro idoneum, aut uaccam armento propagando aptam. ”Optima toruae forma bouis” [10].  Docet quibus signis deprehendas pullum equinum olympicis certaminibus utilem futurum. ”Continuo pecoris generosi pullus in aruis, ingreditur” [11], etc. Nam carmen agnoscis. Errant qui credunt naturam nullas homini notas addidisse, quibus colligi possit ingenium, peccant uero qui datas non obseruant. Tametsi meo quidem iudicio, uix ulla est disciplina, ad quam hominis ingenium non docile nascatur, si praeceptionibus et exercitatione institerimus. Quid enim non discat homo, quum elephantus institutione fiat funambulus, saltator ursus, et morio [12] asinus? Quemadmodum igitur natura nemini sua in manu est, ita docuimus esse in quo naturam aliquo pacto ualeamus adiuuare.

[1] Reclamo, aui, atum: gritar contra, protestar en voz alta
[2] Querimonia, ae : queja, disensión
[3] Morem alicui gerere: plegarse a los deseos de alguien
[4] Saltem: al menos
[5] Aliquot: (indeclinable) algunos, un cierto número
[6] Decerpo, cerpsi, cerptum: recoger
[7] Ceroma,atis (n): lucha, combate
[8] Fortassis (adv.): acaso, quizá
[9] Nota, ae: marca, indicio
[10] Virgilio, Georgicas, III, 51-52
[11] Ibid. III, 75
[12] Morio, onis: bufón