Sueño

Estacio. Silvas, Libro V, Poema 4
Somnus

Crimine quo merui, iuuenis placidissime diuum,
quoue errore miser, donis ut solus egerem,
Somne, tuis? tacet omne pecus uolucresque feraeque
et simulant fessos curuata cacumina somnos,
nec trucibus fluuiis idem sonus; occidit horror
aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.
septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque reuisunt
lampades et totiens nostros Tithonia questus
praeterit et gelido spargit miserata flagello.
unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,
quae sacer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud umquam uigilabat corpore toto.
at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,
inde ueni; nec te totas infundere pennas
luminibus compello meis -hoc turba precatur
laetior-: extremo me tange cacumine uirgae,
sufficit, aut leuiter suspenso poplite transi.

quo crimine quoue errore merui, iuuenis placidissime diuum, (¿por qué culpa o qué error he merecido, oh joven el más plácido de los dioses) ut solus miser egerem tuis donis, Somne? (que yo sólo triste carezca de tus dones, Sueño?) tacet omne pecus uolucresque feraeque (calla todo el ganado, los pájaros y las alimañas) et cacumina curuata simulant fessos somos; (y los árboles reclinados simulan unos cansados sueños) nec idem sonus trucibus fluuiis; (no es el mismo el fragor para los bravíos ríos) occidit horror aequoris, (se alisa el rizado del agua) et maria adclinata terris quiescunt. (y los mares arrellanados sobre las tierras reposan) septima iam rediens Phoebe respicit aegras genas stare mihi; (ya la séptima Luna que vuelve contempla cómo velan mis penosos ojos) totidem lampades Oetaeae Paphiaeque reuisunt (tantas veces los luceros del Eta y de Venus me visitan) et totiens Tithonia praeterit nostros questus (y otras tantas la Aurora sobrevuela nuestros llantos) et miserata spargit gelido flagello. (y compadecida me rocía con su gélido látigo) unde ego sufficiam? (¿Cómo podré resistir?) non si tantum mihi lumina mille (no podría ni aunque tuviera los mil ojos), quae sacer Argus tenebat alterna statione (que el sagrado Argos tenía durante la guardia alterna) et haud umquam uigilabat corpore toto (sin que velara nunca con todo su cuerpo).at nunc heu! (pero ahora ¡ah!) si aliquis tenens brachia nexa puellae sub longa nocte (si alguien teniendo los brazos unidos a su chica en el curso de la larga noche) repellit te (te rechaza a ti) ultro Somne ueni inde, (Sueño, de grado vente de allí conmigo) nec compello te infundere totas pennas luminibus meis (y no te suplico que abatas todas tus alas sobre mis ojos) turba laetior precatur hoc (que la gente más feliz ruegue esto) tange me extremo cacumine uirgae sufficit aut transi leuiter suspenso poplite, tócame sólo con la punta de tu vara con eso basta o pasa junto a mí suavemente de puntillas.

Traducción y comentario de Gabriel Laguna Mariscal

Irene Vallejo. Alguien habló de nosotros. Editorial Contraseña, 2017. pag. 94

Articulo de Irene Vallejo en El País Semanal

 

La amistad en la adversidad

Ovidio, Tristia, I, 9, 5-13

donec eris sospes [1], multos numerabis amicos:
tempora si fuerint nubila, solus eris.
aspicis ut ueniant ad candida tecta [2]columbae,
accipiat nullas sórdida [3] turris aues.
horrea formicae tendunt ad inania numquam;
nullus ad amissas ibit amicus opes [4] ;
utque comes radios per solis euntibus umbra est,
cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
mobile sic sequitur fortunae lumina uulgus:
quae simul inducta nocte teguntur, abit.

[1] Sospes, itis : sano y salvo, salvado, libre de peligro. Favorable, propicio.
[2] Los palomares; cf. Col. 8, 8, 3, Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectatur hoc genus auium.
[3] Sordidus, a, um : oscuro, negruzco.
[4] Ops, opis : (Plural) medios, recursos, riquezas.