Laus vitae rusticae

Felix ille, gravi rerum quem pondere pressum,
semotum longe a strepitu, et popularibus undis,
interdum molli patrium rus accipit umbra,
liber ubi penitus curarum, animique solutus,
tantisper respiret, et aspera diluat urbis
tædia, civiles permutans rure tumultus.
Nam medio seu forte calor decedere soli
admoneat, cælo invitet ceu vesper aperto
lætari, summosque super se tollere montes,
ut se prospectu camporum oblectet amœno,
blanda fatigatam mulcebunt gaudia mentem;
ipse autem lucum seu fors errare per altum,
cum matutinæ rumpunt nemus omne volucres,
mugitusque boum de valle audire reducta,
cum pastæ sese referunt ad tecta iuvencæ,
seu flores lustrare, suos seu visere fontes,
seu villam curas malit differre per omnem,
nescio qua lætam captus dulcedine mentem,
insanos iam non aulæ, non urbis honores
respiciet. Nam plus silvæ rivique placebunt
et quæ pura venit, puro de rure, voluptas,
gramineusque torus, vel simplice somnus in herba,
quam foribus domus alta, pavimentoque superba
porticus, aut variis pictum laqueare figuris,
aut exquisitæ per tecta opulenta columnæ,
rupibus excisæ Mauris, Indove elephanto
atque illusæ auro, Belgisque tapetibus ædes.
Hunc ego, Saturno quondam regnante, putarim
mortales primos vivendi habuisse tenorem,
cum primæ quercus oracula prima ferebant.
Omne ævum in pratis, molli sub graminis herba,
ducebant, montesque suos, sua flumina norant.
Nondum Romanis rupes Tarpeia triumphis
dives erat : raræ, septem sub montibus, ibant
ad pastum pecudes, et vallis Aricia viles
vix bene pascebat, pratis Laurentibus, agnos.

René Rapin (1620-1687). Hortorum liber II. Nemus, v. 686-722
(in La lyre jésuite. Anthologie de poèmes latins (1620-1730). Droz. 1999. p. 198)

Deja una respuesta

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Salir /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Salir /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Salir /  Cambiar )

Conectando a %s