Totius orbis laboratorum Hymnus

Surgite, orbis terrarum servi,
surgite, esurientes nunc!
Excutitur tonitru crater
eruptabitque demum.
Tempus actum abiit non redibit
et surgunt turbae servorum nunc!
Terrarum revolvitur orbis,
e nihilo totum erimus!

Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!

Non exstat excelsus redemptor,
nec Deus nec Caesar nec tribunus,
servet se ipsum laborator,
et omnium salus servabitur.
Ut fur reddat id, quod abripuit
et in custodiam captivus eat,
est nobis in fucinam inflandum
dum molle ferrum candens est!

Ad postremum proelium…

Nos lex auctoritasque opprimunt:
cum pauperi imponatur tributum,
diviti nullum imponitur.
Pauperibus ius numquam exstat,
afflicti languent in servitute!
Ius aequum omnibus est statuendum
ne sit ius ullum sine officiis
neque officium sine iure!

Ad postremum proelium…

Ad apotheosin attolluntur
domini saevi metallorum.
Ecquid fecerunt, nisi spoliare
servos qui labore pereunt.
Pecunias et aurum aggerant
funduntque in indigentiae fucina;
sed totum populus decernit
ut sine mora reddatur nunc.

Ad postremum proelium…

Reges nos inebriaverunt,
sit nobis pax, tyrannis bellum!
Nobis sunt signa relinquenda,
militiam nobis reicienda est!
Anthropophagi perseverant
nos vertere in heroes,
sed quam primum nostra tela
in omnes duces infodientur.

Ad postremum proelium…

In agro, in civitate sumus
laboratorum magna factio!
Hominibus pertinet terra,
numquam ignavis pertinet.
Quam vescuntur nostra carne!
Sed omnes corvi et vultures
aliquo die evanescent,
et in aeternum lucebit sol!

Ad postremum proelium…

Anuncios