Discurso de Socrates al ser condenado a muerte

Cicerón. Tusculanas, I. 97-99

[97] vadit enim in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum (1) Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes (2). quae est igitur eius oratio, qua facit (3) eum Plato usum apud iudices iam morte multatum? “magna me” inquit “spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnis mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? [98] sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, convenireque eos qui iuste et cum fide vixerint ! haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut vero conloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere. quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo circumventos convenirem! temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Ne vos quidem, iudices ii, qui me absolvistis, mortem timueritis. [99] nec enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt.” et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo: “sed tempus est” inquit “iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.”
Ne (4) ego haud (5) paulo hunc animum malim (6) quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. etsi, quod praeter deos negat scire quemquam, id scit ipse utrum sit melius—nam dixit ante—, sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum.

(1) Scyphus, i (σκύφος): copa
(2) Theramenes: uno de las Treinta Tiranos de Atenas
(3) Facio: representar
(4) Ne: (partícula afirmativa, tomada del griego νή):  sí, seguramente, verdaderamente. (Cicerón la utiliza al comienzo de la proposición, unida a un pronombre personal o demostrativo: ne ego, ne tu, ne ille, ne ista)
(5) Haud: negación referida a una palabra. Se emplea delante de un adjetivo, un adverbio y los verbos scio y dubito
(6) Malim : Se utiliza el subjuntivo como una afirmación atenuada. Es un hecho, pero se presenta como una eventualidad

Consejos en la enfermedad

 

Seneca
Cartas a Lucilio, 78

Séneca expone a Lucilio, enfermo, lo que le ha ayudado a él a soportar la enfermedad: la filosofía y la amistad
[3] Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa, quibus adquiescebam (1), medicinae vim habuisse. In remedium cedunt (2) honesta solacia, et quicquid animum erexit (3), etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti (4) fuerunt. Philosophiae acceptum (5) fero, quod surrexi, quod convalui. Illi vitam debeo et nihil illi minus debeo. [4] Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus; nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit. Non iudicabam me, cum illos superstites relinquerem, mori. Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos. Non effundere (6) mihi spiritum videbar, sed tradere (7). Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum; alioqui (8) miserrimum est, cum animum moriendi proieceris (9), non habere vivendi.

(1) Acquiesco (adq-), is, ere, quievi, quietum: darse al descanso, encontrar la calma
(2) Cedere in: cambiarse en
(3) Erigo, is, ere, rexi, rectum: levantar, dar ánimo
(4) Doble dativo: mihi (atribución)… saluti (consecuencia)
(5) Acceptum: en contabilidad, la cuenta de ingresos
(6) Effundere: expandir fuera, dispersar
(7) Tradere: hacer pasar a otro, transmitir
(8) Alioqui: de otro modo, sin lo cual
(9) Proiicio, is, ere, ieci, iectum: lanzar hacia delante, expulsar

El dolor se acrecienta quejándose
[13] Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio (1) adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: ” Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet”; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.
(1) Opinio, onis: conjetura, idea, representación