Maestros

Erasmo de Rottterdam, De pueris statim ac liberaliter instituendis,[54,533]

Sunt uero quidam tam inamoenis [1] moribus, ut nec ab uxoribus amari queant, toruo uultu, tetrico conuictu, irati uidentur etiam tum quum sunt propitii, nihil possunt blande dicere, uix etiam arridere [2] ridentibus, dicas plane Gratiis iratis natos. Hos uix idoneos iudico, quibus equos indomitos formandos committas, tantum abest [3] ut imbecillem ac pene lactantem aetatem illis prodendam existimem. At hoc hominum genus quidam uel maxime credunt admouendum [4] formandae primae aetati, dum toruitatem putant esse sanctitatem. Atqui non tuto [5] fronti creditur, sub illa tetrica persona [6] saepenumero [7] latent euiratissimi mores, nec inter pudicos commemorandum est ad quae dedecora [8] nonnunquam illi carnifices [9] terrore puerorum abutantur [10]. Ne parentes quidem recte possunt educare liberos, si tantum metuantur. Prima cura est amari, paulatim succedit non terror, sed liberalis quaedam reuerentia [11], quae plus habet ponderis quam metus.

Quam igitur belle prospicitur his pueris, qui uixdum quadrimi mittuntur in ludum literarium, ubi praesidet praeceptor ignotus, agrestis [12], ac moribus parum sobriis, interdum ne cerebri quidem sani, frequenter lunaticus, aut morbo comitiali [13] obnoxius [14], aut leprae, quam nunc uulgus scabiem gallicam [15] appellat. Neminem enim hodie tam abiectum, tam inutilem, tam nullius rei uidemus, quem uulgus non existimet idoneum moderando ludo literario. Atque illi se regnum nactos [16] rati [17], mirum [18] quam ferociant [19], quod habeant imperium, non in beluas, ut inquit Comicus, sed in eam aetatem quam oportebat omni lenitate [20] foueri. Dicas non esse scholam, sed carnificinam [21], praeter crepitum ferularum [22], praeter uirgarum [23] strepitum, praeter eiulatus [24] ac singultus [25], praeter atroces minas nihil illic auditur. Quid aliud hinc discant pueri quam odisse literas? Hoc odium ubi semel insedit teneris animis, etiam grandes facti abhorrent [26] a studiis.

[1] Inamoenus, a, um , desagradable
[2] Arrideo, sonreir (en respuesta)
[3] Tantum abest ut existimen, (exclamativo) ¡tan lejos estoy de considerar!
[4] Admoveo (con dativo), aplicar, emplear
[5] Tuto, (adverbio), con seguridad
[6] Persona, ae, máscara
[7] Saepenuero, (adverbio), a menudo
[8] Dedecus, oris, acción vergonzosa
[9] Carnifex, icis, verdugo, torturador
[10] Abutor, usar de (ablativo) para (ad con acusativo)
[11] Liberalis reuerentia, repeto espontáneo que se concede libremente
[12] Agrestis, inculto
[13] Morbus comitialis, epilepsia (enfermedad comicial, llamada así, porque, si se producía entre los asistentes una crisis epiléptica, no podía continuar la asamblea)
[14] Obnoxius, sometido, sujeto
[15] Scabies gallica, sífilis
[16] Nanciscor, sceris, sci, nactus sum, obtener
[17] Ratus, a, um, (participio de reor), habiendo pensando, creyendo
[18] Mirum quam, extraordinariamente
[19] Ferocio, ser violento, ensañarse
[20] Lenitas, atis, dulzura, suavidad
[21] Carnificina, ae, lugar de suplicio
[22] Ferula, ae, palmeta (para castigar a niños y esclavos)
[23] Virga, ae, vara, látigo
[24] Eiulatus, us, lamentaciones, quejas
[25] Singultus, us, sollozo
[26] Abhorreo (con ab+ablativo) tener aversión a

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s