La Filosofía según Séneca

(8) Quare uitia sua nemo confitetur? quia etiam nunc in illis est: somnium narrare uigilantis est, et uitia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet grauem: illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est: ite in complexum alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte; non est quod precario philosopheris. (9) Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares cui aduocatus in remissione descenderes; toto animo id ageres ut quam primum morbo liberareris. Quid ergo? non et nunc idem facies? omnia impedimenta dimitte et uaca bonae menti: nemo ad illam peruenit occupatus. Exercet philosophia regnum suum; dat tempus, non accipit; non est res subsiciua; ordinaria est, domina est, adest et iubet. (10) Alexander cuidam ciuitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittentieoinquitproposito in Asiam ueni, ut non id acciperem quod dedissetis, sed ut id haberetis quod reliquissem‘. Idem philosophia rebus omnibus: ‘non sum hoc tempus acceptura quod uobis superfuerit, sed id uos habebitis quod ipsa reiecero‘. (11) Totam huc conuerte mentem, huic asside, hanc cole: ingens interuallum inter te et ceteros fiet; omnes mortales multo antecedes, non multo te dii antecedent. Quaeris quid inter te et illos interfuturum sit? diutius erunt. At mehercules magni artificis est clusisse totum in exiguo; tantum sapienti sua quantum deo omnis aetas patet. Est aliquid quo sapiens antecedat deum: ille naturae beneficio non timet, suo sapiens. (12) Ecce res magna, habere imbecillitatem hominis, securitatem dei. Incredibilis philosophiae uis est ad omnem fortuitam uim retundendam. Nullum telum in corpore eius sedet; munita est, solida; quaedam defetigat et uelut leuia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque qui miserat respuit. Vale.

Séneca. Cartas a Lucilio, 53, 8-12

Quare nemo confitetur uitia sua?, ¿por qué nadie confiesa sus defectos ?; quia etiam nunc est in illis, porque todavía ahora está en ellos; narrare somnium est uigilantis, contar un sueño corresponde a los que están despiertos; et confiteri sua uitia est indicium sanitatis, y confesar sus defectos es prueba de salud; Expergiscamur ergo, despertémonos pues; ut possimus coarguere nostros errores, para que podamos manifestar nuestros errores; Sola autem philosophia excitabit nos, solamente la filosofía nos despertará; sola excutiet somnum grauem,  solamente ella sacudirá el sueño pesado; dedica te totum illi, dedicate todo a ella; Dignus es illa, illa digna est te, tú eres digno de ella, ella es digna de ti; ite in complexum alter alterius, id a un abrazo el uno del otro; nega te omnibus aliis rebus, fortiter, aperte, niégate a todas las otras cosas fuertemente abiertamente; non est quod philosopheris precario, no es razón que filosofes precariamente; Si aeger esses, si estuvieses enfermo; intermisisses curam rei familiaris, hubieras interrumpido el cuidado de los asuntos familiares; et negotia forensia excidissent tibi,  y las ocupaciones del foro hubieran salido de ti; nec putares quemquam tanti,  no considerarías a alguien en tanto; cui aduocatus descenderes in remissione, para quien llamado descendieras (al foro) en remisión ; ageres id toto animo ut quam primum liberareris morbo, te propondrías con todo el ánimo librarte primeramente de la enfermedad;. Quid ergo? non facies idem et nunc?, ¿por qué pues no haces lo mismo también ahora?; dimitte omnia impedimenta, abandona todas las trabas; et uaca bonae menti, y dedica tu tiempo a la buena mente; nemo peruenit ad illam occupatus, nadie llega a ella ocupado; philosophia exercet regnum suum, la filosofía ejerce su reino; dat tempus, non accipit, da el tiempo no lo recibe; non est res subsiciua ordinaria est, no es una tarea secundaria es la tarea esencial; est domina, adest et iubet, es señora está presente y ordena; Alexander inquit cuidam ciuitati promittenti partem agrorum et dimidium rerum omnium, Alejandro dijo a cierta ciudad que le prometía una parte de los campos y la mitad de todas las cosas;  “ueni in Asiam eo proposito, ut non acciperem id  quod dedissetis, he venido a Asia con este propósito que yo no aceptase lo que me hubieseis dado; sed ut haberetis id quod reliquissem, sino que vosotros tendrías lo que yo dejase”; Idem philosophia rebus omnibus, lo mismo la filosofía (dice) a todas las cosas; non acceptura sum hoc tempus quod uobis superfuerit, no he de aceptar este tiempo que a vosotros os sobra; sed uos habebitis id quod ipsa reiecero”, sino que vosotros tendréis aquel que yo misma rechazaré; conuerte huc totam mentem, haz girar aquí toda tu mente; huic asside, toma asiento junto a ella; cole hanc, hónrala; ingens interuallum fiet inter te et ceteros, una gran distancia se hará entre tú y los otros; antecedes multo omnes mortales, sobrepasarás en mucho a todos los mortales;  dii non multo te antecedent, los dioses no te sobrepasarán en mucho; Quaeris quid interfuturum sit inter te et illos?, preguntas qué sea diferente entre tú y ellos?; erunt diutius, ellos serán (durarán) más tiempo; At mehercules est magni artificis clusisse totum in exiguo, pero ¡por Hércules! es propio de un gran artista encerrar todo en algo pequeño; tantum sua patet sapienti quantum omnis aetas deo, tanto su (edad) se extiende para el sabio cuanto toda edad para dios; Est aliquid quo sapiens antecedat deum, hay algo en lo que el sabio anteceda a dios;  ille non timet beneficio naturae sapiens suo, aquél no teme por privilegio de la naturaleza éste por sí mismo; Ecce res magna habere imbecillitatem hominis securitatem dei, he aquí una gran cosa tener la debilidad del hombre y la seguridad del dios;  Incredibilis est uis  philosophiae ad retundendam omnem fortuitam uim, es increíble la fuerza de la filosofía para rebatir cualquier ataque del azar; Nullum telum sedet in corpore eius, ningún dardo penetra en su cuerpo; munita est solida, está fortificada sólida ; quaedam defetigat, a algunos (dardos) les quita la fuerza;  et eludit uelut leuia tela laxo sinu, y los esquiva como dardos ligeros con el extendido pliegue del vestido; quaedam discutit et respuit usque in eum qui miserat, algunos otros se los aparta y los lanza a continuación contra el mismo que los había lanzado;  Vale, adiós.

Anuncios

Llamada a la humanidad

Séneca. De Ira, III-43

Quieti potius pacatique quantulumcumque superest exigamus! nulli cadauer nostrum iaceat inuisum! Saepe rixam conclamatum in uicinia incendium soluit et interuentus ferae latronem uiatoremque diduxit: conluctari cum minoribus malis non uacat, ubi metus maior apparuit. Quid nobis cum dimicatione et insidiis? Numquid amplius isti cui irasceris quam mortem optas? etiam te quiescente morietur. Perdis operam, si facere uis quod futurum est. “Noloinquisutique occidere, sed exilio, sed ignominia, sed damno adficere.” Magis ignosco ei qui uulnus inimici quam qui pusulam concupiscit; hic enim non tantum mali animi est sed pusilli. Siue de ultimis suppliciis cogitas siue de leuioribus, quantulum est temporis quo aut ille poena sua torqueatur aut tu malum gaudium ex aliena percipias!
Iam istum spiritum expuemus. Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem; non timori cuiquam, non periculo simus; detrimenta iniurias, conuicia uellicationes contemnamus et magno animo breuia feramus incommoda: dum respicimus, quod aiunt, uersamusque nos, iam mortalitas aderit.

Quieti pacatique exigamus quantulumcumque superest, tranquilos y pacíficos acabemos lo poco que queda; nostrum cadauer iaceat inuisum nulli, que nuestro cadáver no yazca odioso para nadie; saepe incendium conclamatum in uicinia soluit rixama menudo un incendio anunciado a gritos en la proximidad disuelve una disputa; et interuentus ferae diduxit latronem uiatoremque, y la llegada de la fiera separa al bandido y al viajero; non uacat conluctari cum minoribus malis, no hay tiempo de luchar contra males menores; ubi metus maior apparuit; donde un miedo mayor ha aparecido; quid nobis cum dimicatione et insidiis, qué para nosotros con el combate y las emboscadas?  num optas quid amplius quam mortem isti cui irasceris; es que deseas algo más que la muerte para éste contra quien te metes en cólera?;  etiam te quiescente morietur, pues aunque tú no te muevas él morirá; perdis operam, si uis facere quod futurum est, pierdes tu tiempo si quieres hacer lo que ha de ser; inquis nolo utique occidere, dices “no quiero en todo caso matarlo; sed adficere exilio, sed ignominia, sed damno, sino hacerle sufrir el exilio el deshonor y la ruina; ignosco magis ei qui concupiscit uulnus inimici, perdono más a aquel que desea una herida para el enemigo; quam qui pusulam, que al que (desea) una ampolla; hic enim non tantum est animi mali sed pusilli, pues esto no solo es propio de una ánimo malvado sino también mezquino; cogitas siue de ultimis suppliciis siue de leuioribus, meditas ya sea sobre la última pena ya sea sobre otras más leves, quantulum temporis est, qué poco de tiempo es; quo aut ille torqueatur poena sua; en el que o él se atormente con su castigo;  aut tu percipias malum gaudium ex aliena, o tu recibas un mal gozo del (castigo) ajeno; iam expuemus istum spiritum, ya exhalamos este espíritu; Interim, dum trahimus (spiritum), entre tanto mientras respiramos; dum sumus inter homines, mientras estamos entre los hombres; colamus humanitatem, honremos a la humanidad; non simus timori cuiquam, non periculo, no seamos objeto de temor o de peligro para alguien; contemnamus detrimenta iniurias conuicia uellicationes, despreciemos los daños las injusticias los gritos injuriosos las pullas; et feramus magno animo incommoda breuia; y soportemos con gran ánimo los inconvenientes pasajeros; dum uersamus nos respicimusque, quod aiunt, iam mortalitas aderit, mientras nos volvemos y miramos, según dicen, ya la muerte estará presente.

Esclavos

Seneca –  De Beneficiis, III-20

Errat, si quis existimat seruitutem in totum hominem descendere : pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt, et adscripta dominis : mens quidem sui iuris ; quae adeo libera et uaga est, ut ne ab hoc quidem carcere cui inclusa est teneri queat, quo minus impetu suo utatur, et ingentia agat, et in infinitum comes coelestibus exeat. Corpus itaque est, quod domino fortuna tradidit. Hoc emit, hoc uendit: interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid uenit, liberum est; non enim aut nos omnia iubere possumus, aut in omnia serui parere coguntur : contra rempublicam imperata non facient ; nulli sceleri manus commodabunt.

Errat, si quis existimat seruitutem descendere in totum hominem, se equivoca quien piense que la esclavitud penetra al hombre entero; pars melior eius est excepta, la mejor parte de él está exenta; Corpora sunt obnoxia, et adscripta dominis, los cuerpos están sometidos y asignados a los señores; mens quidem sui iuris, el espíritu (está asignado) a su propia ley; quae adeo libera et uaga est, el cual es tan libre y desenvuelto ; ut quidem nequeat teneri ab hoc carcere cui inclusa estque no pueda ser sujetado por esta cárcel en la que está encerrado; quo minus utatur impetu suo, de modo que use menos de su impulso; et agat ingentia, y persiga las cosas grandes; et exeat in infinitum comes coelestibus, y salga hacia el infinito compañero con los dioses; corpus itaque est quod fortuna tradidit domino, así pues es el cuerpo lo que la fortuna entregó al señor; hoc emit hoc uendit, esto compra esto vende; illa pars interior non potest dari mancipio, aquella parte interior no puede ser dada en dependencia;  quidquid uenit ab hac est liberum, lo que viene de esta es libre; enim aut nos non possumus iubere omnia, pues ni nosotros podemos ordenar todo ; aut serui coguntur parere in omnia, ni los esclavos están obligados a obedecer en todo; non facient imperata contra rempublicam, no harán lo ordenado contra la república; commodabunt manus nulli sceleri, ni prestarán sus manos para algún crimen.

Plinio el Joven – Cartas, VIII-16

C. PLINIUS PATERNO SUO S.
Confecerunt me infirmitates meorum, mortes etiam, et quidem iuuenum. Solacia duo nequaquam paria tanto dolori, solacia tamen: unum facilitas manumittendiuideor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi -, alterum quod permitto seruis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio. Sed quamquam his solaciis acquiescam, debilitor et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum permitterem induxit. Non ideo tamen uelim durior fieri. Nec ignoro alios eius modi casus nihil amplius uocare quam damnum, eoque sibi magnos homines et sapientes uideri. Qui an magni sapientesque sint, nescio; homines non sunt. Hominis est enim affici dolore, sentire, resistere tamen et solacia admittere, non solaciis non egere. Verum de his plura fortasse quam debui; sed pauciora quam uolui. Est enim quaedam etiam dolendi uoluptas, praesertim si in amici sinu defleas, apud quem lacrimis tuis uel laus sit parata uel uenia. Vale.

infirmitates meorum mortes etiam et quidem iuuenum confecerunt me, las enfermedades e incluso las muertes de los míos y verdaderamente jóvenes me han abrumado; solacia duo nequaquam paria tanto dolori, (tengo) dos consuelos de ningún modo semejantes a tan gran dolor ;  solacia tamen, pero sin embargo consuelos; unum facilitas manumittendi,  el primero la facilidad (que tengo)para liberar (a los esclavos);  uideor enim non perdidisse omnino immaturos quos perdidi iam liberos, pues me parece no haber perdido completamente fuera de tiempo a los que perdí ya libres; alterum quod permitto quoque seruis facere quasi testamenta custodioque ea ut legitima, el segundo que  permito  también a los esclavos hacer una especie de testamentos y los respeto como (si fuesen) legítimos; sed quamquam acquiescam his solaciis,  pero aunque yo encuentre reposo en estas consolaciones ; debilitor et frangor eadem illa humanitate, quae induxit me ut permitterem hoc ipsum, soy abatido y soy roto por aquel mismo sentimiento humanitario que me ha llevado a permitir esto mismo (el consentir a los esclavos hacer testamento); tamen non uelim fieri ideo durior, sin embargo no quisiera cpnvertirme por esto en más duro; nec ignoro alios uocare casus eius modi nihil amplius quam damnum, y no ignoro que otros llaman a circunstancias de esto tipo nada más amplio que un daño;  eoque uideri sibi magnos homines et sapientes, y con eso les parece a ellos que son hombres grandes y sabios; nescio qui an magni sapientesque sint, no sé si serán grandes y sabios ; homines non sunt, hombres no son; est hominis enim affici dolore sentire  resistere tamen et solacia admittere, es propio del hombre estar afectado por el dolor sentirlo combatirlo sin embargo y escuchar los consuelos; non non egere solaciis, no (es propio del hombre) no tener necesidad de consuelos; verum fortasse  de his plura quam debui, verdaderamente quizá (haya dicho) de estas cosas más de lo que debía; sed pauciora quam uolui, pero menos de lo que quise; est enim quaedam uoluptas etiam dolendi, hay también cierto contento  en lamentarse; praesertim si defleas in sinu amici, sobre todo si lloras en el seno del amigo; apud quem sit parata lacrimis tuis uel laus uel uenia, junto al que este siempre preparada para tus lágrimas o la aprobación o la indulgencia. Vale.

Tempus fugit

Séneca medita sobre el vertiginoso paso del tiempo

[2] (…) Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est.

[3] Causam huius rei quaeris ? Quicquid temporis transit, eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet. Omnia in idem profundum cadunt. Et alioqui non possunt longa intervalla esse in ea re, quae tota brevis est. Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus. Sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit; aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit!

[4] (…) Non solebat mihi tam velox tempus videri; nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.

[5] Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare.

Ad Lucinium Epistulae Morales, 49 

velocitas temporis quae apparet magis respicientibus est infinita, la velocidad (del paso) del tiempo que es visible más para los que miran hacia atrás es infinita; nam fallit intentos ad praesentia, pues ella escapa a los absortos en el presente; adeo transitus fugae praecipitis est lenis ; hasta tal punto el paso de la fuga precipitada (del tiempo) es suave; quaeris causam huius rei ?, ¿preguntas la causa de ésto?; quicquid temporis transit est eodem loco, todo tiempo que pasa está situado en un mismo lugar; aspicitur pariter, es visto simultáneamente; iacet una, está extendido conjuntamente; omnia cadunt in idem profundum, todo cae en el mismo abismo ; et alioquin longa intervalla non possunt esse in ea re, y además largos intervalos no pueden existir en ese asunto; quae tota est brevis, que en conjunto es breve ; punctum est quod vivimus et adhuc minus puncto, un punto es lo que vivimos e incluso menos que un punto; sed et natura divisit hoc minimum quadam specie spatii longioris, pero también la naturaleza ha dividido este mínimo (espacio) con una cierta apariencia de un espacio más largo; ex hoc fecit aliud infantiam, de esta (división) hizo a un (fragmento) la infancia; aliud pueritiam aliud adulescentiam, a otro la niñez a otro la adolescencia; aliud quandam inclinationem ab adulescentia ad senectutem, a otro una cierta inclinación desde la adolescencia hasta la vejez; aliud ipsam senectutem, y a otro la misma vejez; quot gradus posuit in quodam quam angusto!, tantos escalones puso en algo tan estrecho!; […] non solebat videri mihi tempus tam velox, no acostumbraba a parecerme a mí el tiempo tan veloz; nunc cursus apparet incredibilis, ahora la velocidad me parece increíble; sive quia sentio admoveri lineas, sea porque yo siento acercarse los límites (la muerte); sive quia coepi adtendere et conputare damnum meum, sea porque he comenzado a prestar atención y a contar mi perdida; itaque indignor aliquos erogare in supervacua maiorem partem ex hoc tempore, así pues me indigno de que algunos gasten en cosas superfluas la mayor parte de este tiempo; Eo magis, tanto más; quod ne potest quidem sufficere ad necessaria, que no puede siquiera ser suficiente para lo necesario; etiam si fuerit custoditum diligentissime, aunque fue conservado muy diligentemente.