Descripción de los Hunos

Sidonio Apolinar II, 243-269

Albus Hyperboreis Tanais[1] qua uallibus actus
Riphaea de caute[2] cadit, iacet axe sub ursae
gens animis membrisque minax: ita uultibus ipsis
infantum suus horror inest. Consurgit in artum[3]
massa rotunda caput; geminis sub fronte cauernis
uisus adest oculis absentibus[4]; acta cerebri
in cameram vix ad refugos[5] lux peruenit orbes,
non tamen et clausos; nam fornice[6] non spatioso
magna uident spatia, et maioris luminis usum
perspicua in puteis compensant puncta[7] profundis[8].
Tum, ne per malas excrescat fistula duplex[9],
obtundit teneras circumdata fascia nares,
ut galeis cedant: sic propter proelia natos
maternus deformat amor, quia tensa genarum
non interiecto fit latior area naso[10].
Cetera pars est pulchra uiris: stant pectora uasta,
insignes umeri, succincta sub ilibus[11] aluus[12].
forma quidem pediti[13] media est, procera[14] sed exstat
si cernas equites: sic longi saepe putantur
si sedeant. Vix matre carens ut constitit infans,
mox praebet dorsum sonipes[15]; cognata reare[16]
membra uiris: ita semper equo ceu fixus adhaeret
rector; cornipedum[17] tergo gens altera fertur,
haec habitat. Teretes arcus et spicula cordi[18],
terribiles certaeque manus iaculisque ferendae
mortis fixa fides et non peccante[19] sub ictu
edoctus peccare furor.

qua Albus Tanais actus Hyperboreis uallibus cadit de caute Riphaea, iacet sub axe ursae gens minax animis membrisque: ita horror suus inest uultibus ipsis infantum. massa rotunda, caput, consurgit in artum; uisus adest geminis cauernis sub fronte, oculis absentibus; lux acta in cameram cerebri vix peruenit ad refugos orbes, et tamen non clausos; nam fornice non spatioso uident magna spatia, et perspicua puncta compensant usum maioris luminis in puteis profundis. Tum, ne fistula duplex excrescat per malas, fascia circumdata obtundit teneras nares, ut cedant galeis: sic propter proelia amor maternus deformat natos, quia area tensa genarum fit latior non interiecto naso. Cetera pars est pulchra uiris: stant pectora uasta, insignes umeri, succincta aluus sub ilibus. forma quidem media est pediti, sed procera exstat si cernas equites: sic longi saepe putantur si sedeant. Vix ut constitit infans carens matre, mox sonipes praebet dorsum; reare membra cognata uiris: ita semper rector ceu fixus adhaeret equo; gens altera fertur tergo cornipedum, haec habitat. arcus teretes et spicula cordi, terribiles certaeque manus fixaque fides ferendae mortis iaculis et sub ictu non peccante edoctus furor peccare.

[1] El río Tanais es el actual Don, en la Rusia europea
[2] Cautes, is : roca, peñasco
[3] Artum, i: espacio estrecho
[4] Oculis absentibus: (ablativo absoluto) sin ojos
[5] Refugus, a, um: fugitivo
[6] Fornix, icis : arco, bóveda
[7] Punctum, i : pequeño orificio
[8] Perspicua in puteis compensant puncta profundis : notable aliteración
[9] Fistula duplex : los orificios nasales
[10] Non interiecto naso: (ablativo absoluto)
[11] Ilia, ium: flancos, ijadas
[12] Aluus, i (f.): vientre
[13] Pedes, itis: el que va a pie
[14] Procerus, a, um: de alta estatura
[15] Sonipes, edis : caballo, corcel
[16] Reare= rearis : 2ª sg. pres. sub. pas. de reor
[17] Cornipedum : gen. pl. de cornipes, edis: caballo
[18] Cordi (esse alicui) : ser del agrado de uno
[19] Peccante / peccare : dos acepciones de pecco : errar o fallar (un disparo) / cometer un crimen o un pecado

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s