Corazón loco

 

No te puedo comprender,
corazón loco,
no te puedo comprender,
y ellas tampoco.
Yo no me puedo explicar,
cómo las puedes amar tranquilamente
yo no puedo comprender,
cómo se pueden querer, dos mujeres a la vez,
y no estar loco.

Antonio Machín

Ovidio. Amores, II, 10

Tu mihi, tu certe, memini, Graecine [1], negabas
Vno posse aliquem tempore amare duas.
Per te ego decipior, per te deprensus inermis,
Ecce, duas uno tempore turpis amo!
Vtraque formosa est, operosae cultibus ambae;
Artibus [2] in dubio est haec sit an illa prior.
Pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa;
Et magis haec nobis, et magis illa placet!
Erro, uelut uentis discordibus acta phaselos [3],
Diuiduumque tenent alter et alter amor.
Quid geminas [4], Erycina [5], meos sine fine dolores?
Non erat in curas una puella satis?
Quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo,
In freta collectas alta quid addis aquas?
Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem.
Hostibus eueniat uita seuera meis!
Hostibus eueniat uiduo dormire cubili
Et medio laxe ponere membra toro!
At mihi saeuus amor somnos abrumpat inertes,
Simque mei lecti non ego solus onus!
Me mea disperdat [6] nullo prohibente puella
Si satis una potest, si minus una, duae!
Sufficiam ; graciles, non sunt sine uiribus artus;
Pondere, non neruis corpora nostra carent;
Et lateri dabit in uires alimenta uoluptas.
Decepta est opera nulla puella mea;
Saepe ego lasciue consumpsi tempora noctis,
Utilis et forti corpore mane fui.
Felix, quem Veneris certamina mutua rumpunt!
Di faciant, leti causa sit ista mei!
Induat aduersis contraria pectora telis
Miles et aeternum sanguine nomen emat.
Quaerat auarus opes et, quae lassarit arando,
Aequora periuro naufragus ore bibat.
At mihi contingat Veneris languescere motu,
Cum moriar, medium soluar et inter opus;
Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
‘Conueniens uitae mors fuit ista tuae!’

[1] Grecinus, amigo de Ovidio
[2] Talentos literarios o artísticos
[3] Phaselus (os), i (m. f.): embarcación alargada
[4] Gemino, as, are: doblar
[5] Diosa del monte Eryx
[6] Disperdo: agotar

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s