Ovidio y los poetas

Ovidio El arte de amar, III, 531-552

Munera det diues: ius qui profitebitur [1], adsit:
facundus causam saepe clientis agat.
Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
hic chorus ante alios aptus amare sumus.
Nos facimus placitae late praeconia [2] formae:
nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet,
Vesper et Eoae [3] nouere Lycorida terrae,
et multi, quae sit nostra Corinna[4], rogant.
Adde quod insidiae sacris a uatibus absunt
et facit ad mores ars quoque nostra suos.
Nec nos ambitio nec amor nos tangit habendi:
contempto colitur lectus et umbra [5] foro;
Sed facile haeremus ualidoque perurimur aestu
et nimium certa scimus amare fide.
Scilicet ingenium [6] placida mollitur ab arte [7]
et studio mores conuenienter eunt.
Vatibus Aoniis [8] faciles estote, puellae:
numen inest illis, Pieridesque [9] fauent.
Est deus in nobis et sunt commercia caeli:
sedibus aetheriis spiritus ille uenit.
A doctis pretium scelus est sperare poetis:
me miserum! scelus hoc nulla puella timet.

Ovidio. Tristes ; 4, 10, 44-64

Temporis illius colui fouique poetas,
quotque aderant uates, rebar [10] adesse deos.
Saepe suas Volucres legit mihi grandior aeuo,
quaeque nocet serpens, quae iuuat herba, Macer [11].
Saepe suos solitus recitare Propertius ignes
iure sodalicii quo mihi iunctus erat.
Ponticus [12] heroo [13], Bassus [14] quoque clarus iambis [15]
dulcia conuictus membra fuere mei.
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
dum ferit Ausonia [16] carmina culta lyra.
Vergilium uidi tantum [17], nec auara Tibullo [18]
tempus amicitiae fata dedere meae.
Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi,
quartus [19] ab his serie temporis ipse fui.
Vtque ego maiores, sic me coluere minores,
notaque non tarde facta Thalia [20] mea est.
Carmina cum primum populo iuuenilia legi,
barba resecta mihi bisue semelue fuit.
Mouerat ingenium totam cantata per urbem
nomine non uero dicta Corinna [21] mihi.
Multa quidem scripsi, sed, quae uitiosa putaui
emendaturis ignibus ipse dedi.
Tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremaui,
iratus studio carminibusque meis.

[1] Profiteor (con acus.): hacer profesión de.
[2] Facere praeconium: pregonar.
[3] Eous, a, um : oriental.
[4] Ovidio reseña los nombres literarios de las amadas que celebraron los poetas elegíacos: la Némesis de Tibulo, la Cintia de Propercio, la Licoris de Galo y la Corina que cantó él mismo en Amores.
[5] Lectus et umbra: Endíadis (expresión de un solo concepto mediante dos nombres coordinados). “Lecho y sombra” por “lecho a la sombra”.
[6] Ingenium, i : carácter.
[7] Ars, artis : oficio, profesión.
[8] Aonio es un epíteto aplicado por Ovidio a los poetas porque Aonia es la patria de hesiodo y la morada de las Musas.
[9] Las Musas.
[10] Reor, reris, reri, ratus sum : pensar, creer.
[11] Aemilius Macer, poeta nacido en Verona, además de los poemas naturalistas que Ovidio enumera, compuso otro sobre la guerra de Troya.
[12] Ponticus. – Escribió un poema sobre el sitio de Tebas.
[13] Herous, a, um : (versos) heroicos.
[14] Bassus. – Anfidio Baso publicó otro sobre la guerra con Germania.
[15] Iambus, i : poema yámbico.
[16] Lyra Ausonia.
[17] Vidi tantum. – Virgilio murió el año 19 antes de Jesucristo, cuando Ovidio contaba veinticuatro años.
[18] Tibullo. – Murió en el mismo año que Virgilio, a los treinta y cinco de edad.
[19] Quartus – El primero, Galo; el segundo, Tibulo; el tercero, Propercio, y el cuarto, Ovidio.
[20] Musa de la comedia y de la poesía ligera.
[21] Alusión a su obra Amores.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s