Pericula Vrbis

Los peligros de la ciudad (mille pericula saeuae urbis) no afectan por igual a pobres y ricos. Veamos lo que sucede en caso de incendio:

uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola [1] transfert
Vcalegon [2], tabulata [3] tibi iam tertia fumant:
tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,                     200
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae.
lectus erat Cordo Procula minor, urceoli [4] sex
ornamentum abaci [5], nec non et paruulus infra
cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron [6],  205
iamque uetus Graecos seruabat cista libellos
et diuina opici rodebant carmina mures [7].
nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud
perdidit infelix totum nihil. ultimus autem
aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem   210
nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit.
si magna Asturici [8] cecidit domus, horrida mater,
pullati [9] proceres, differt uadimonia [10] praetor.
tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,             215
conferat inpensas [11]; hic nuda et candida signa [12],
hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,
haec Asianorum uetera ornamenta deorum,
hic libros dabit et forulos [13] mediamque Mineruam,
hic modium [14] argenti. meliora ac plura reponit                                220
Persicus orborum lautissimus et merito iam
suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.

Juvenal, Satira III, 197, 222

[1] Friuola, orum : mobiliario modesto
[2] Vcalegon es el vecino del pobre Cordo. Recibe el nombre de un vecino de Eneas (“iam proximus ardet Vcalegon” Eneida, II, 311)
[3] Tabulatum, i: piso o suelo de tablas
[4] Urceolus, i : jarra
[5] Abacus, i : armario, aparador
[6] El centauto Quirón
[7] Dos “líneas aureas”: verbo en posición central rodeado por dos adjetivos y dos sustantivos concertados
[8] Nombre del antiguo propietario de la casa que ahora pertenece a Persico
[9] Pullatus, i, um : vestido de luto
[10] Vadimonium, i : citación para comparecer ante el juez
[11] Impensa, ae (inpensa, ae) : utensilios, material
[12] Signum, i : estatua
[13] Foruli, orum: estanterías
[14] Modius, i : modio (medida de capacidad)

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s