La vejez

Juvenal, Satira X, 188-209

‘Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos ’.
hoc recto uoltu[1], solum hoc, et pallidus optas.
sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum[2]
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem [3]
pendentisque genas et talis aspice rugas
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca[4] saltus,
in uetula scalpit[5] iam mater simia bucca.
plurima sunt iuuenum discrimina[6], pulchrior ille
hoc atque ille alio, multum hic robustior illo.
una senum facies: cum uoce trementia membra
et iam leue[7] caput madidique[8] infantia nasi;
frangendus misero gingiua panis inermi[9].
usque adeo grauis uxori natisque sibique,
ut captatori[10] moueat fastidia Cosso.
non eadem uini atque cibi torpente palato
gaudia ; nam coitus iam longa obliuio, uel si
coneris, iacet exiguus cum ramice[11] neruus[12]
et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? quid quod merito[13] suspecta libido est
quae uenerem adfectat sine uiribus?

 

[1] Recto uultu: aperte, non clam; hoc enim orare non pudet
[2] Vultum, pellem, genas, rugas… dependen de aspice
[3] Pro cute pellem: loco tenerae cutis, jam pellem senio rugosam et asperam
[4] Tábraca está en la costa de Numidia, en el norte de Africa. Herodoto nos da testimonio de los bosques y monos de la zona.
[5] Scalpo , is, ere, scalpsi, scalptum : rascar
[6] Plurima sunt juuenum discrimina: uaria et multiplex est in juuenibus species et formae gloria: at senum una et communis est ómnium deformitas
[7] Leue (de lēvis, e) : liso, sin pelo. Leue caput: calvo
[8] Madidus, a, um : húmedo, mojado
[9] Inermi: carenti dentibus quae sunt hominis arma
[10] Captator, oris: cazador de testamentos
[11] Ramex, icis: hernia
[12] Neruus, i : (aquí, miembro viri)
[13] Merito: con razón, merecidamente

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s