Migraciones

Seneca – Ad Helviam matrem – De Consolatione

VI. 2 «Carere [1] patria intolerabile est.» Aspice agedum [2] hanc frequentiam [3], cui uix urbis inmensae tecta sufficiunt: maxima pars istius turbae patria caret. Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria opportunum et opulentum uitiis locum quaerens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria [4] laxam ostendendae uirtuti nancta [5] materiam; quidam uenalem formam attulerunt, quidam uenalem eloquentiam. 3 Nullum non [6] hominum genus concucurrit in urbem et uirtutibus et uitiis magna pretia ponentem. Iube [7] istos omnes ad nomen citari et «unde domo» quisque sit quaere: uidebis maiorem partem esse quae, relictis sedibus suis, uenerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. 4 Deinde ab hac ciuitate discede, quae ueluti communis [8] potest dici ; omnes urbes circumi [9]: nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi [10] ab iis quarum amoena positio et opportunitas regionis plures allicit [11] ; deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyaram [12] et Cossuran [13], percense [14]: nullum inuenies exsilium in quo non aliquis animi causa moretur. 5 Quid tam nudum inueniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum [15]? Quid ad copias respicienti ieiunius? Quid ad homines inmansuetius? Quid ad ipsum loci situm horridius? Quid ad caeli [16] naturam intemperantius? Plures tamen hic peregrini quam ciues consistunt. Vsque eo ergo commutatio ipsa locorum grauis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit. 6 Inuenio qui dicant inesse naturalem quandam inritationem [17] animis commutandi sedes et transferendi domicilia : mobilis enim et inquieta homini mens data est ; nusquam [18] se tenet, spargitur [19], et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, uaga et quietis impatiens [20] et nouitate rerum laetissima (…)

VII. 1 (…) uidebis gentes populosque uniuersos mutasse sedem. Quid sibi uolunt in mediis barbarorum regionibus Graecae urbes? Quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo? Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus [21] ciuitates Achaiae Ponticis inpositas litoribus ostentat: non perpetuae hiemis saeuitia, non hominum ingenia [22] ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt. 2 Atheniensis in Asia turba est; Miletus quinque et septuaginta urbium populum [23] in diuersa effudit; totum Italiae latus quod infero mari alluitur [24] maior Graecia fuit (…) 3 Per inuia, per incognita uersauit se humana leuitas. Liberos coniugesque et graues senio [25] parentes traxerunt. Alii, longo errore [26] iactati, non iudicio elegerunt locum, sed lassitudine proximum occupauerunt; alii armis sibi ius in aliena terra fecerunt. Quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit [27]; quaedam ibi consederunt, ubi illas [28] rerum omnium inopia deposuit. 4 Nec omnibus eadem causa relinquendi quaerendique patriam fuit: alios excidia [29] urbium suarum hostilibus armis elapsos [30] in aliena, spoliatos suis, expulerunt [31]; alios domestica seditio summouit; alios nimia [32] superfluentis populi frequentia ad exonerandas [33] uires emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut aliqua intoleranda infelicis soli uitia eiecerunt; quosdam fertilis orae et in maius [34] laudatae fama corrupit. 5 Alios alia causa exciuit domibus suis; illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse quo genitum est. Adsiduus generis humani discursus [35] est; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur: noua urbium fundamenta iaciuntur, noua gentium nomina, extinctis prioribus aut in accessionem ualidioris conuersis oriuntur. Omnes autem istae populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt? (…) 7 Romanum imperium nempe [36] auctorem exulem respicit, quem profugum, capta patria, exiguas reliquias trahentem, necessitas et uictoris metus longinqua [37] quaerentem in Italiam detulit. Hic deinde populus quot colonias in omnem prouinciam misit! Vbicumque uicit Romanus, habitat. Ad hanc commutationem locorum libentes nomina dabant [38], et relictis aris suis, trans maria sequebatur colonos senex (…) 10 Vix denique inuenies ullam terram quam etiamnunc indigenae colant. Permixta omnia et insiticia [39] sunt. Alius alii [40] successit: hic concupiuit quod illi fastidio fuit [41]; ille unde expulerat eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei eodem semper loco stare fortunam.

 

[1] Careo, es, ere, ui, iturus: estar alejado, estar ausente. Séneca está desterrado
[2] Equivale a age (imperat. de ago) : ¡ea!, ¡vamos!, ¡ea, pues!
[3] Frecuentia, ae : concurrencia, afluencia, multitud
[4] Industria, ae : habilidad, destreza, ingenio
[5] Participio pasado de nanciscor: alcanzar, encontrar, conseguir
[6] Nullus non : todos
[7] Comienza una serie de imperativos: iube, quaere, discede, circumi, transi, percense
[8] Común, con el sentido de universal, de todos
[9] Circumeo: recorrer, visitar
[10] Transeo: pasar de un sitio a otro
[11] Allicio : atraer
[12] Sciathus, Seriphos, Gyara: islas Cicladas
[13] Cossura: isla entre Sicilia y Africa
[14] Percenseo : pasar revista, examinar
[15] Córcega, lugar donde está desterrado Séneca
[16] Caelum , i: atmósfera, clima temperatura
[17] Irritatio, onis : estímulo, aguijón
[18] Nusquam: en ningún lugar
[19] Spargo: esparcir, diseminar
[20] Impatiens: incapaz de soportat (con genit.)
[21] Tractus, us: lugar, región, zona, comarca, país
[22] Ingenium, i : índole, temperamento, carácter, condición (moral o intelectual)
[23] Populus, i : población, habitantes
[24] Alluo: bañar, mojar
[25] Senium, ii : edad avanzada, vejez
[26] Error, oris : acción de andar errante
[27] Haurio: hacer desaparecer, matar
[28] Illas, se refiere a gentes
[29] Excidium,i : caída, ruina, destrucción
[30] Elabor: deslizarse
[31] Expello, is, ere, puli, pulsum: empujar fuera de, expulsar
[32] Nimius, a, um : excesivo
[33] Exonero : descargar
[34] In maius laudare : alabar exageradamente
[35] Discursus, us : acción de ir de aquí para allá
[36] Nempe: ¿no es cierto que? (se afirma algo y al mismo tiempo se solicita confirmación)
[37] Longinqua (neutro plural): las zonas más alejadas
[38] Dare nomem: enrolarse, alistarse (en el ejército)
[39] Insiticius, a, um : insertado, intercalado
[40] Alii: dativo de alius, a, ud
[41] Doble dativo con el verbo sum

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s