Lucha interior

Catulo. Poema LXXVI

Siqua recordanti benefacta priora uoluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam uiolasse fidem [1], nec foedere nullo
Diuum ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare [2] iam te cur amplius excrucies?
Quin [3] tu animo offirmas atque istinc [4] teque reducis
Et dis inuitis [5] desinis esse miser?
Difficile est longum subito deponere amorem,
Difficile est, uerum hoc qua lubet [6] efficias [7].
Vna salus haec est, hoc est tibi peruincendum [8];
Hoc facias, siue id non pote [9] siue pote.
O di, si uestrum est misereri, aut si quibus [10] umquam
Extremam iam ipsa in morte tulistis open,
Me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quae mihi subrepens [11] imos ut torpor in artus
Expulit ex omni pectore laetitias.
Non iam illud quaero, contra me ut diligat [12] illa,
Aut, quod non potis est [13], esse pudica uelit:
Ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.
O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

[1] Fidem violare: no cumplir su palabra
[2] Quare: conjunción de coordinación
[3] Quin: ¿por qué no?
[4] Istinc: de allí
[5] Dis invitis: contra la voluntad de los dioses
[6] Qua libet: “de la manera que te agrade”
[7] Efficias, facias: subjuntivos con valor imperativo
[8] Adjetivo verbal acompañado de un dativo que indica para quien hay obligación
[9] Pote = potest
[10] Quibus: pronombre indefinido
[11] Subrepens: deslizándose
[12] contra … diligat: me corresponda
[13] Potis est = potest

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s