Diversiones de un sabio

Séneca
Cartas a Lucilio, II – 18 (1-4)

December est mensis, cum maxime civitas sudat [1]. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu [2]sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum [3]; adeo nihil interest ut non videatur mihi errasse qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum. Si te hic haberem, libenter tecum conferrem quid existimares esse faciendum, utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum [4]  an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam [5] togam. Nam quod fieri nisi in tumultu [6] et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus. Si te bene novi, arbitri partibus [7] functus [8] nec per omnia nos similes esse pilleatae [9] turbae voluisses  nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur. Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperantius [10], non excerpere [11] se nec insignire [12] nec misceri omnibus et eadem sed non eodem modo facere; licet enim sine luxuria agere festum diem.

 
[1] Sudo: afanarse
[2] Apparatus, us: preparativo
[3] Dies rerum agendarum: días laborables
[4] Moveo: mover, cambiar
[5] Exuo: quitarse
[6] Tumultus, us: guerra, revuelta
[7] Pars, partis: (Pl) papel de un actor
[8] Fungor, eris, fungi, functus sum: cumplir, desempeñar
[9] Pilleata: cubierta de un pileo
[10] Temperantius : más moderado
[11] Excerpo: extraer, sacar
[12] Insignio : darse a entender, hacerse notar

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s