La predisposición natural para aprender

Erasmo de Rotterdam, De pueris statim ac liberaliter instituendis, 373-396

Iam quod de natura dictum est, non est simplex. Est enim natura speciei communis, uelut hominis natura est, ratione uti. Sed est natura huic aut illi peculiaris ueluti quosdam mathematicis disciplinis, alios theologiae, hos rhetoricae aut poeticae, illos militiae natos dicas. Tanta ui rapiuntur ad haec studia, ut nulla ratione possint deterreri. Aut tam uehementer abhorrent, ut citius in ignem ituri sint quam ad inuisam disciplinam animum applicaturi.  Domestice noui quemdam graece latineque perpulchre doctum, et omnibus liberalibus disciplinis eleganter instructum, quem archiepiscopus cuius benignitate alebatur huc literis adegerat, ut inciperet audire iuris professores, reclamante [1] natura.  Hanc querimoniam [2] cum apud me exponeret, nam idem nos habebat lectus, hortatus sum hominem ut suo patrono morem gereret [3], fore leuius quod initio durum esset, ac saltem [4] aliquam temporis partem ei studio daret.  Quum ille protulisset aliquot [5] loca prodigiosae inscitiae, quae tamen illi semidei professores magna cum autoritate traderent auditoribus, respondi ut illa contemneret et quae recte traderent decerperet [6]: quumque multis argumentis urgerem hominem: “Sic”, inquit, “sum affectus, ut quoties ad haec studia me uerto, uideatur ensis perfodere pectus meum”. Sic natos non arbitror aduersus Mineruam compellendos, ne quod dici solet, bouem ducamus ad ceroma [7], asinum ad lyram. Fortassis [8] huius propensionis licet et in paruulis notas [9] quasdam deprehendere. Sunt qui ex horoscopo solent talia uaticinari, quorum iudicio quantum sit tribuendum, aestimationem cuique suam liberam facio. Profuerit tamen hoc quam primum deprehendisse, quod ea facillime percipimus ad quae nos natura composuit.  Non arbitror prorsus esse uanum ex oris reliquisque corporis figura habituque coniectare indolem, certe Aristoteles tantus philosophus, non grauatus est peri tou fusiognomein uolumen aedere nec indoctum nec inelaboratum.  Vt commodior est nauigatio, quum et aestus fauet et uentus, ita facilius instituimur his, ad quae nos inclinat ingenii propensio. Vergilius commonstrauit notas, quibus colligere possis bouem aratro idoneum, aut uaccam armento propagando aptam. ”Optima toruae forma bouis” [10].  Docet quibus signis deprehendas pullum equinum olympicis certaminibus utilem futurum. ”Continuo pecoris generosi pullus in aruis, ingreditur” [11], etc. Nam carmen agnoscis. Errant qui credunt naturam nullas homini notas addidisse, quibus colligi possit ingenium, peccant uero qui datas non obseruant. Tametsi meo quidem iudicio, uix ulla est disciplina, ad quam hominis ingenium non docile nascatur, si praeceptionibus et exercitatione institerimus. Quid enim non discat homo, quum elephantus institutione fiat funambulus, saltator ursus, et morio [12] asinus? Quemadmodum igitur natura nemini sua in manu est, ita docuimus esse in quo naturam aliquo pacto ualeamus adiuuare.

[1] Reclamo, aui, atum: gritar contra, protestar en voz alta
[2] Querimonia, ae : queja, disensión
[3] Morem alicui gerere: plegarse a los deseos de alguien
[4] Saltem: al menos
[5] Aliquot: (indeclinable) algunos, un cierto número
[6] Decerpo, cerpsi, cerptum: recoger
[7] Ceroma,atis (n): lucha, combate
[8] Fortassis (adv.): acaso, quizá
[9] Nota, ae: marca, indicio
[10] Virgilio, Georgicas, III, 51-52
[11] Ibid. III, 75
[12] Morio, onis: bufón

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s