Vinos

Georgicas, II, 89-108

non eadem arboribus pendet uindemia nostris
quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae,
pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae,
et passo psithia utilior tenuisque lageos
temptatura pedes olim uincturaque linguam,
purpureae praeciaeque et, quo te carmine dicam,
Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.
sunt et Aminneae uites, firmissima uina,
Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus,
argitisque minor, cui non certauerit ulla
aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
non ego te, dis et mensis accepta secundis,
transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis.
sed neque quam multae species nec nomina quae sint
est numerus, neque enim numero comprendere refert;
quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem
dicere quam multae Zephyro turbentur harenae
aut, ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus,
nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus.

eadem uindemia (uva) quam Lesbos carpit de palmite (sarmiento) Methymnaeo non pendet nostris arboribus; sunt uites Thasiae, sunt et albae Mareotides, hae habiles terris pinguibus, illae leuioribus, et psithia utilior passo (passum,i,vino de uvas secadas al sol) tenuisque lageos temptatura pedes olim uincturaque linguam, purpureae praeciaeque (preciae vites, especie de viña temprana) et, quo carmine dicam te, Rhaetica? nec contende ideo cellis Falernis. sunt et uites Aminneae, uina firmissima, quibus adsurgit Tmolius et rex ipse Phanaeus, argitisque (argitis, is, vino de uva blanca) minor, cui non ulla certauerit aut fluere tantum aut durare per totidem annos. non ego transierim te, Rhodia, accepta dis et mensis secundis, et, bumaste (bumastus=bumammus , especie de uva de gruesos granos), tumidis racemis.

sed neque est numerus (para decir) quam multae (son) species nec quae sint nomina, neque enim refert comprendere numero; quem (número) qui scire uelit, idem uelit dicere quam multae harenae aequoris Libyci turbentur Zephyro aut, ubi Eurus incidit uiolentior nauigiis, nosse quot fluctus Ionii ueniant ad litora.

 

 

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s