El otoño

Virgilio, Geórgicas, I, 311-334

Quid tempestates autumni et sidera dicam,
atque, ubi iam breuiorque dies et mollior aestas[1],
quae uigilanda uiris? uel cum ruit imbriferum[2] uer,
spicea[3] iam campis cum messis inhorruit[4] et cum
frumenta in uiridi stipula[5] lactentia turgent?
saepe ego, cum flauis[6] messorem[7] induceret aruis
agricola et fragili iam stringeret hordea[8] culmo[9],
omnia uentorum concurrere proelia uidi,
quae grauidam late segetem[10] ab radicibus imis
sublimem[11] expulsam eruerent: ita turbine nigro
ferret hiems[12] culmumque leuem stipulasque uolantis.
saepe etiam immensum caelo uenit agmen aquarum
et foedam glomerant tempestatem[13] imbribus atris
collectae ex alto nubes; ruit arduus aether
et pluuia ingenti sata laeta boumque labores
diluit; implentur fossae et caua flumina crescunt
cum sonitu feruetque fretis[14] spirantibus aequor.
ipse pater media nimborum in nocte corusca[15]
fulmina molitur dextra, quo maxima motu
terra tremit, fugere ferae et mortalia corda
per gentis humilis strauit[16] pauor; ille flagranti[17]
aut Atho aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo
deicit; ingeminant[18] Austri et densissimus imber;
nunc nemora ingenti uento, nunc litora plangunt[19].

Quid dicam tempestates et sidera autumni, atque, ubi iam diesque breuior et aestas mollior,quae uigilanda uiris? uel cum ruit uer imbriferum, cum iam messis spicea inhorruit campis et cum frumenta lactentia turgent in stipula uiridi? saepe, cum agricola induceret messorem aruis flauis et stringeret iam hordea culmo fragili, ego uidi omnia proelia uentorum concurrere, quae eruerent ab radicibus imis segetem grauidam late expulsam sublimem: hiems ferret turbine nigro ita culmumque leuem stipulasque uolantis. saepe etiam uenit caelo agmen immensum aquarum et nubes collectae ex alto glomerant tempestatem foedam imbribus atris; aether arduus ruit et diluit pluuia ingenti sata laeta laboresque boum; fossae implentur et flumina caua crescunt cum sonitu aequorque feruet fretis spirantibus. pater ipse in media nocte nimborum molitur fulmina dextra corusca, quo motu maxima terra tremit, ferae fugere et per gentis humilis pauor strauit corda mortalia; ille deicit telo flagranti aut Atho aut Rhodopen aut alta Ceraunia; Austri ingeminant et densissimus imber; nunc nemora nunc litora plangunt ingenti uento.

[1] Aestas, atis,  aire del verano, calor del verano
[2] Imbrifer, era, erum, que trae la lluvia, lluvioso
[3] Spiceus, a,um, de espiga
[4] Inhorreo, alzar, erizar
[5] Stipula, ae, caña
[6] Flavus, a, um, amarillo, dorado
[7] Messor, oris, segador
[8] Hordeum,i, cebada
[9] Culmus, i, tallo
[10] Seges, etis, mies
[11] Sublimis, e, suspendido en el aire
[12] Hiems, emis, tormenta, huracán
[13] Glomerare tempestatem, fraguar una tempestad
[14] Fretum, i, (poet.) mar, ola
[15] Coruscus, a,um, brillante, centelleante
[16] Sterno, stravi, stratum, extenderse
[17] Flagrans, tis, ardiente
[18] Ingemino, redoblar, acrecentarse
[19] Plango, lamentarse

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s