Adeste fideles

Adeste fideles laeti triumphantes
Venite, venite in Bethlehem
Natum videte, Regem angelorum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

Cantet nunc io Chorus angelorum
Cantet nunc aula caelestium
Gloria, gloria in excelsis Deo
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

Aeterni Parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus
Deum Infantem, pannis involutum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

Ergo qui natus die hodierna
Jesu, tibi sit gloria
Patris aeterni Verbum caro factum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

Deum de Deo, Lumen de Lumine
Gestant puellae viscera
Deum verum, Genitum non factum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

En grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores adproperant
Et nos ovanti gradu festinemus
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

Stella duce magi, Christum adorantes
Aurum, tus, et myrrham dant munera
Iesu infanti Corda praebeamus
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

Pro nobis egenum, et foeno cubantem,
Piis foveamus amplexibus
Sic nos amantem quis non redamaret
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

 

Adeste fideles laeti triumphantes (Acudid fieles alegres, triunfantes,) Venite, venite in Bethlehem (venid, venid a Belén,) Natum videte, Regem angelorum (Ved al nacido, Rey de los ángeles.) Venite adoremus, venite adoremus (Venid, adoremos, venid, adoremos) Venite adoremus Dominum.(Venid, adoremos al Señor).

Cantet nunc io [io: exclamación de alegría en triunfos y fiestas] Chorus angelorum, (Cante ahora el Coro de los ángeles,) Cantet nunc aula caelestium [gen. plur. de celestis, e] (cante ahora la corte celestial,) Gloria, gloria in excelsis Deo (Gloria, gloria en las alturas a Dios,) Venite adoremus, venite adoremus (Venid, adoremos, venid, adoremos) Venite adoremus Dominum.(Venid, adoremos al Señor.)

Aeterni Parentis splendorem aeternum, (Al esplendor eterno del Eterno Padre,) Velatum sub carne videbimus:(Velado bajo la carne veremos:) Deum Infantem, pannis involutum(al Dios infante, de pañales envuelto) Venite adoremus, venite adoremus (Venid, adoremos, venid, adoremos) Venite adoremus Dominum.(Venid, adoremos al Señor.)

Ergo qui natus die hodierna (Helo aquí nacido, en este día) Jesu, tibi sit gloria (Jesús, a ti sea la gloria) Patris aeterni Verbum caro factum (Del Padre Eterno, Verbo hecho carne) Venite adoremus, venite adoremus (Venid, adoremos, venid, adoremos) Venite adoremus Dominum. (Venid, adoremos al Señor.)

Deum de Deo, Lumen de Lumine, (Dios de Dios, luz de luz) Gestant puellae viscera, (Lo gestan entrañas de niña,) Deum verum, Genitum non factum. (Dios verdadero, engendrado, no creado.) Venite adoremus, venite adoremus (venid,adoremos, venid, adoremos,) Venite adoremus Dominum.(venid, adoremos al Señor.)

En [en: interj. he aquí] grege relicto, humiles ad cunas,(Dejando el rebaño, humildes hasta la cuna,) Vocati pastores adproperant:(Los pastores llamados vienen presurosos) Et nos ovanti [ovo, as, are, -, atum: dar gritos de alegría] gradu festinemus. (Y nosotros marchamos con paso alegre.) Venite adoremus, venite adoremus (venid,adoremos, venid, adoremos,) Venite adoremus Dominum. (venid, adoremos al Señor.)

Stella duce magi, Christum adorantes, (La estrella conduce a los magos, adoran a Cristo) Aurum, tus, et myrrham dant munera. (Oro, incienso y mirra, regalos que le dan.) Iesu infanti Corda praebeamus[praebeo: presentar, mostrar]; (Al niño Jesús el corazón mostremos ) Venite adoremus, venite adoremus (venid,adoremos, venid, adoremos,) Venite adoremus Dominum. (venid, adoremos al Señor.)

Pro nobis egenum, et foeno cubantem, (Por nosotros pobre y acostado en la paja) Piis foveamus amplexibus:(Démosle calor con píos abrazos) Sic nos amantem quis non redamaret [redamo: responder al amor de] ? (A quien así nos ama ¿quién no le amará?) Venite adoremus, venite adoremus (Venid, adoremos, venid, adoremos) Venite adoremus Dominum. (Venid, adoremos al Señor.)

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s