Hodie fieri potest, quicquid unquam potest

LXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato? illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant; lacrimandum est, non plorandum. [2] Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse? Quaeris unde sint lamentationes, unde immodici fletus? per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur sed ostendimus; nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam! est aliqua et doloris ambitio. [3] ‘Quid ergo?’ inquis ‘obliviscar amici?’ Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est: iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non differo in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum; sed custodienti quoque elabitur, eoque citius quo est acrior desinit. [4] Id agamus ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est. Sic et illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum quos amavimus nomen occurrat; sed hic quoque morsus habet suam voluptatem. [5] Nam, ut dicere solebat Attalus noster, ‘sic amicorum defunctorum memoria iucunda est quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne quod angebat exstinguitur et pura ad nos voluptas venit’. [6] Si illi credimus, ‘amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est: eorum qui fuerunt retractatio non sine acerbitate quadam iuvat. Quis autem negaverit haec acria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare?’ [7] Ego non idem sentio: mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est; habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam.Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit. [8] Ideo amicis avide fruamur quia quamdiu contingere hoc possit incertum est. Cogitemus quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus: intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse. [9] Feras autem hos qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam nisi perdiderunt? ideoque tunc effusius maerent quia verentur ne dubium sit an amaverint; sera indicia affectus sui quaerunt. [10] Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus: illa unum abstulit, nos quemcumque non fecimus. [11] Deinde ne unum quidem nimis amavit qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica complorare se malit quam circumspicere quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus? Quem amabas extulisti: quaere quem ames. Satius est amicum reparare quam flere.[12] Scio pertritum iam hoc esse quod adiecturus sum, non ideo tamen praetermittam quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat tempore invenit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi: malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris; et quam primum id facere desiste quod, etiam si voles, diu facere non poteris. [13] Annum feminis ad lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint? Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec immerito; aut enim simulatus aut stultus est.[14] Haec tibi scribo, is qui Annaeum Serenum carissimum mihi tam immodice flevi ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum quos dolor vicit. Hodie tamen factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem , tamquam ordinem fata servarent! [15] Itaque assidue cogitemus de nostra quam omnium quos diligimus mortalitate. Tunc ego debui dicere, ‘minor est Serenus meus: quid ad rem pertinet? post me mori debet, sed ante me potest’. Quia non feci, imparatum subito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia; hodie fieri potest quidquid umquam potest. [16] Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros quo illum pervenisse maeremus; et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse praemissus est. Vale.

LXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] fero moleste decessisse (moleste ferre avec prop.inf.:supporter avec peine) Flaccum, amicum tuum, tamen nolo te dolere plus aequo (plus aequo : plus que de raison) .vix audebo exigere illud, ut non doleas; et scio esse melius. sed ista firmitas animi continget cui (contingere : arriver [alicui, à qqn], échoir, tomber en partage) nisi elato (elatus, a, um, : haut, élevé)  iam multum supra fortunam? quoque ista res vellicabit (vellico,as,are, avi, atum: piquer, exciter) illum, sed tantum vellicabit. autem potest ignosci (ignosco avec dat. : perdonar) nobis prolapsis ad lacrimas (prolapsus, a, um de prolabor: se laisser aller à), si non nimiae decucurrerunt (decurro : se précipiter [en parl. d’un cours d’eau]) , si ipsi repressimus illas. nec amisso amico sicci sint oculi nec fluant; lacrimandum est (lacrimandum est : il faut pleurer), non plorandum (non plorandum : non sangloter). [2] videor(videri avec un infinitif: paraitre, sembler) ponere (établir) tibi legem duram, cum maximus poetarum Graecorum dederit ius flendi dumtaxat (pasa au-delà,seulement) in unum diem, cum dixerit etiam Niobam cogitasse de cibo? quaeris unde sint lamentationes, unde immodici fletus? quaerimus per lacrimas argumenta (preuve)desiderii (désir [de qqch., de qqn. qu’on a eu ou connu et qui fait defaut], regret) et non sequimur (sequor : céder sans résistance, obéir a une impulsion) dolorem sed ostendimus; nemo est tristis sibi. o infelicem stultitiam! et ambitio (faste) doloris est aliqua. [3] ‘quid ergo?’ inquis ‘obliviscar amici?’ (obliviscor : oublier (ne plus penser à) [avec gén.]) promittis illi memoriam (souvenir) brevem apud te, si mansura est cum dolore: quaelibet (n’importe lequel, quelconque)res (fait, événement, circonstance) fortuita iam transferet ad risum istam frontem. non differo (diferre aliquid in tempus aliud : remettre qqch. à un autre moment) in tempus longius quo desiderium omne mulcetur ( mulceo : adoucir, apaiser, charmer) , quo etiam luctus (douleur, chagrin, affliction détresse [qui se manifeste extérieurement, d’ordin. à l’occasion de la mort d’une personne chère]) acerrimi residunt (resido : [fig.] se calmer): cum primum (dès que, aussitôt que) desieris (desino,is,ere, sii,situm : cesser, laisser, mettre un terme à) observare te, ista imago (fig. ombre) tristitiae discedet. nunc ipse custodis (custodio,is, ire, ivi ou ii, itum : garder, conserver, protéger, défendre) dolorem tuum; sed elabitur (elabor, beris, bi, lapsus sum : glisser hors, s’échapper) quoque custodienti, desinitque eo (autant) citius quo (que) acrior est. [4] agamus id ut recordatio (opération de souvenir) amissorum fiat iucunda (plaisant, agréable, qui charme) nobis. nemo redit libenter (volontiers, de bon gré) ad id quod non cogitaturus est sine tormento (fig. tourments, souffrance), et necesse est illud fieri (arrive) sic, ut cum nomen amissorum quos amavimus occurrat (occurro : [fig.] se présenter [surtout à l’esprit, à la pensée]) nobis aliquo morsu; sed hic morsus habet quoque suam voluptatem. [5] Nam, ut Attalus noster solebat dicere, ‘sic memoria amicorum defunctorum est iucunda quomodo (de la manière que) quaedam poma sunt suaviter aspera, quomodo ipsa amaritudo delectat nos in vino nimis veteri; cum vero spatium (durée, laps de temps) intervenit, omne quod angebat (angor,is, ere : [fig] serrer le cœur, faire souffrir) exstinguitur et voluptas venit pura ad nos. [6] Si credimus illi, ‘cogitare amicos incolumes est frui (fruor, eris, i, fruitus et fructus sum : jouir de [avec abl.]) melle ac placenta (galette, gâteau): retractatio (rappel de souvenir de qqn.) eorum qui fuerunt iuvat non sine acerbitate quadam. Quis autem negaverit haec acria quoque et habentia aliquid austeritatis excitare stomachum?’ [7] Ego non sentio idem: cogitatio amicorum defunctorum est mihi dulcis ac blanda; enim tamquam amissurus habui illos, amisi tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod decet aequitatem tuam, desine interpretari male beneficium fortunae: abstulit, sed dedit. [8] Ideo fruamur avide amicis quia incertum est quamdiu hoc possit contingere. Cogitemus quam saepe exituri in aliquam peregrinationem longinquam reliquerimus illos, quam saepe morantes eodem loco non viderimus: intellegemus nos perdidisse plus temporis in vivis. [9] Feras (fero : supporter) autem hos qui habent neglegentissime amicos, miserrime lugent, nec amant quemquam nisi perdiderunt? ideoque tunc effusius (comp. de effuse : d’une manière immoderée, sans retenue) maerent (maereo : être triste, s’affliger) quia verentur ne dubium sit an amaverint; quaerunt sera indicia affectus sui. [10] si habemus alios amicos, et meremur et existimamus male de iis, qui valent parum (trop peu, pas assez) in solacium unius elati; si non habemus, ipsi fecimus nobis maiorem iniuriam quam accepimus a fortuna: illa abstulit unum, nos quemcumque non fecimus. [11] deinde qui non potuit amare plus quam unum ne quidem amavit nimis unum. si quis despoliatus amissa unica tunica malit se complorare quam circumspicere quomodo effugiat frigus et inveniat aliquid quo tegat scapulas (scapulae, arum, épaules), nonne videatur tibi stultissimus? extulisti (effero, emporter un mort, ensevelir) quem amabas: quaere quem ames. satius est reparare (satis est avec inf., il est préférable, il vaut mieux) amicum quam flere. [12] scio hoc quod adiecturus sum esse iam pertritum ([fig] rebattu, banal), non ideo tamen praetermittam quia dictum est ab omnibus: qui non fecerat finem dolendi consilio etiam invenit tempore. autem in homine prudente lassitudo maerendi (maereo, être chagriné, être triste) est turpissimum remedium maeroris (maeror, oris, tristesse, affliction profonde): malo relinquas dolorem quam relinquaris ab illo; et desiste quam primum facere id quod, etiam si voles, non poteris facere diu. [13] maiores constituere feminis annum ad lugendum, non ut lugerent tam diu (longtemps, pendant longtemps), sed ne diutius: nullum tempus est legitimum viris, quia nullum honestum. tamen dabis mihi quam ex illis mulierculis vix retractis ( retraho, retiré, éloigné) a rogo (roguus, i, bûcher [funèbre]), vix revulsis (revello, arraché,ôté de force) a cadavere, cui lacrimae duraverint in totum mensem? nulla res venit citius in odium quam dolor, qui recens invenit consolatorem et adducit aliquos ad se, inveteratus (invetero, enraciné, implanté, ancien) vero deridetur, nec immerito (injustement); aut enim simulatus aut stultus est. [14] scribo haec tibi, is qui flevi Annaeum Serenum carissimum mihi tam immodice (sans mesure) ut sim inter exempla eorum quos dolor vicit , quod minime velim. hodie tamen damno factum meum et intellego causam maximam sic lugendi fuisse mihi quod numquam cogitaveram eum posse mori ante me. occurrebat (se présenter à l’esprit) mihi hoc unum, minorem esse et multo minorem  tamquam fata servarent ordinem! [15] itaque cogitemus assidue de nostra mortalitate quam omnium quos diligimus. tunc ego debui dicere, ‘Serenus meus est minor: quid pertinet ad rem? debet mori post me, sed potest ante me ‘. Quia non feci, subito fortuna percussit imparatum. nunc cogito omnia et esse mortalia et mortalia incerta lege; hodie potest fieri quidquid umquam potest. [16] cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos perventuros eo quo maeremus illum pervenisse; et fortasse, si modo fama sapientium est vera aliquisque locus recipit nos, praemissus est quem putamus perisse. Vale.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s