Pro Milone – Ciceron

Exordio

I. Etsi uereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem timere, minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec noui iudici noua forma terret oculos, qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.

Non enim corona consessus uester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus: non illa praesidia, quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra uim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec inter tantam uim armorum existimarem esse oratori locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi uiri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae, temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare.

Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant; neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur; neque auxilium modo defensioni meae, uerum etiam silentium pollicentur. Reliqua uero multitudo, quae quidem est ciuium, tota nostra est; neque eorum quisquam, quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis uidetis, non cum uirtuti Milonis fauet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.

II. Unum genus est aduersum infestumque nobis, eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pauit: qui hesterna etiam contione incitati sunt, ut uobis uoce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui forte fuerit, admonere uos debebit, ut eum ciuem retineatis, qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae uestra salute neglexit.

Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem si quem habetis deponite. Nam si umquam de bonis et fortibus uiris, si umquam de bene meritis ciuibus potestas uobis iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis uiris datus est, ut sua studia erga fortis et bonos ciuis, quae uoltu et uerbis saepe significassent, re et sententiis declararent hoc profecto tempore eam potestatem omnem uos habetis, ut statuatis utrum nos, qui semper uestrae auctoritati dediti fuimus, semper miseri lugeamus, an, diu uexati a perditissimis ciuibus, aliquando per uos ac per uestram fidem, uirtutem, sapientiamque recreemur.

Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dum taxat fluctibus contionum semper putaui Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat; in iudicio uero, et in eo consilio in quo ex cunctis ordinibus amplissimi uiri iudicarent, numquam existimaui spem ullam esse habituros Milonis inimicos, ad eius non modo salutem exstinguendam, sed etiam gloriam per talis uiros infringendam.

Quamquam in hac causa, iudices, T. Anni tribunatu, rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis uideritis insidias Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi, ut quia mors P. Clodi salus uestra fuerit, idcirco eam uirtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. Sed si illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque uos, iudices, si cetera amisimus, hoc saltem nobis ut relinquatur, ab inimicorum audacia telisque uitam ut impune liceat defendere.

_______________________________________________

Etsi uereor, iudices, ne turpe sit (me) incipientem dicere pro fortissimo uiro timere, minimeque deceat, cum ipse T. Annius perturbetur magis de salute rei publicae quam de sua, me non posse adferre ad causam eius parem magnitudinem animi, tamen haec noua forma iudici noui terret oculos, qui, quocumque inciderunt, requirunt consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum.

enim uester consessus (vuestra asamblea) non cinctus est corona (círculo de asistentes), ut solebat; non sumus stipati (rodeados  de forma compacta) usitata frequentia (muchedumbre acostumbrada):non illa praesidia, quae cernitis pro templis omnibus, etsi conlocata sunt contra uim, non (la doble negación afirma) adferunt tamen aliquid (algo de [preocupación]) oratori, ut in foro et in iudicio, quamquam saepti sumus (estamos rodeados) praesidiis salutaribus et necessariis, tamen ne possimus non timere quidem sine aliquo timore. Quae si putarem opposita Miloni, cederem tempori (me plegaría a las circunstancias), iudices, nec existimarem esse locum oratori inter tantam uim armorum. Sed me recreat et reficit consilium Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi uiri, qui profecto nec putaret esse iustitiae suae, dedere telis militum eundem quem tradidisset reum sententiis iudicum, nec sapientiae, armare auctoritate publica temeritatem multitudinis concitatae.

Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes denuntiant non periculum nobis, sed praesidium; hortantur ut simus neque solum quieto, sed etiam magno animo; pollicentur neque modo auxilium defensioni meae, uerum etiam silentium. Reliqua uero multitudo, quae quidem est ciuium, est tota nostra; neque quisquam eorum (y ninguno de aquellos), quos undique intuentis, unde aliqua pars fori potest aspici, et uidetis exspectantis exitum huius iudici, cum fauet uirtuti Milonis (cuando muestra simpatía por el valor de Milon) non (la doble negación afirma) putat decertari (que es librada una batalla decisiva) hodierno die, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis.

II. Unum genus est aduersum infestumque (hostil) nobis, eorum quos furor P. Clodi pauit rapinis et incendiis et omnibus exitiis (desastres, calamidades)publicis : qui etiam incitati sunt hesterna contione, ut praeirent (praeeo, is, ir, ivi,itum : dictar) uobis uoce quid iudicaretis. Clamor Quorum si qui forte fuerit, uos debebit admonere, ut retineatis eum ciuem, qui semper neglexit illud genus hominum clamoresque maximos prae (en razón de) uestra salute.

Quam ob rem adeste animis (¡tened valor !), iudices, et deponite timorem si quem habetis. Nam si umquam de bonis et fortibus uiris, si umquam de bene meritis ciuibus potestas iudicandi fuit uobis, si denique umquam locus datus est delectis uiris amplissimorum ordinum, ut declararent  re et sententiis sua studia erga fortis et bonos ciuis, quae saepe significassent uoltu et uerbis, profecto hoc tempore uos habetis omnem eam potestatem, ut statuatis utrum nos, qui semper fuimus dediti uestrae auctoritati, semper miseri lugeamus (estemos en duelo), an, diu uexati a perditissimis ciuibus, aliquando recreemur per uos ac per uestram fidem, uirtutem, sapientiamque.

Quid enim potest dici aut fingi laboriosius nobis duobus, iudices, quid (potest dici aut fingi) magis sollicitum (agitado), magis exercitum (atormentado, penoso), qui, adducti ad rem publicam spe amplissimorum praemiorum, non possumus carere metu crudelissimorum suppliciorum? Equidem semper putaui ceteras tempestates et procellas subeundas esse Miloni dum taxat (censura, reprocha) in illis fluctibus contionum (contio, onis : asamblea del pueblo), quia semper senserat pro bonis contra improbos; in iudicio uero, et in eo consilio in quo amplissimi uiri ex cunctis ordinibus iudicarent, numquam existimaui inimicos Milonis habituros esse spem ullam, non modo ad exstinguendam salutem eius, sed etiam infringendam gloriam per talis uiros.

Quamquam in hac causa non abutemur ad defensionem huius criminis, iudices, tribunatu T. Anni, omnibusque rebus gestis pro salute rei publicae. Nisi uideritis oculis insidias factas Miloni a Clodio, nec deprecaturi sumus ut condonetis nobis hoc crimen propter multa praeclara merita in rem publicam, nec postulaturi, ut quia mors P. Clodi fuerit salus uestra, idcirco adsignetis eam uirtuti Milonis potius quam felicitati populi Romani. Sin insidiae illius fuerint clariores hac luce, tum denique obsecrabo obtestaborque uos, iudices, ut relinquatur nobis hoc saltem (al menos), si cetera amisimus, ut liceat defendere impune uitam ab audacia telisque inimicorum.

 

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s