La Filosofía según Séneca

(8) Quare uitia sua nemo confitetur? quia etiam nunc in illis est: somnium narrare uigilantis est, et uitia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet grauem: illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est: ite in complexum alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte; non est quod precario philosopheris. (9) Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares cui aduocatus in remissione descenderes; toto animo id ageres ut quam primum morbo liberareris. Quid ergo? non et nunc idem facies? omnia impedimenta dimitte et uaca bonae menti: nemo ad illam peruenit occupatus. Exercet philosophia regnum suum; dat tempus, non accipit; non est res subsiciua; ordinaria est, domina est, adest et iubet. (10) Alexander cuidam ciuitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittentieoinquitproposito in Asiam ueni, ut non id acciperem quod dedissetis, sed ut id haberetis quod reliquissem‘. Idem philosophia rebus omnibus: ‘non sum hoc tempus acceptura quod uobis superfuerit, sed id uos habebitis quod ipsa reiecero‘. (11) Totam huc conuerte mentem, huic asside, hanc cole: ingens interuallum inter te et ceteros fiet; omnes mortales multo antecedes, non multo te dii antecedent. Quaeris quid inter te et illos interfuturum sit? diutius erunt. At mehercules magni artificis est clusisse totum in exiguo; tantum sapienti sua quantum deo omnis aetas patet. Est aliquid quo sapiens antecedat deum: ille naturae beneficio non timet, suo sapiens. (12) Ecce res magna, habere imbecillitatem hominis, securitatem dei. Incredibilis philosophiae uis est ad omnem fortuitam uim retundendam. Nullum telum in corpore eius sedet; munita est, solida; quaedam defetigat et uelut leuia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque qui miserat respuit. Vale.

Séneca. Cartas a Lucilio, 53, 8-12

Quare nemo confitetur uitia sua?, ¿por qué nadie confiesa sus defectos ?; quia etiam nunc est in illis, porque todavía ahora está en ellos; narrare somnium est uigilantis, contar un sueño corresponde a los que están despiertos; et confiteri sua uitia est indicium sanitatis, y confesar sus defectos es prueba de salud; Expergiscamur ergo, despertémonos pues; ut possimus coarguere nostros errores, para que podamos manifestar nuestros errores; Sola autem philosophia excitabit nos, solamente la filosofía nos despertará; sola excutiet somnum grauem,  solamente ella sacudirá el sueño pesado; dedica te totum illi, dedicate todo a ella; Dignus es illa, illa digna est te, tú eres digno de ella, ella es digna de ti; ite in complexum alter alterius, id a un abrazo el uno del otro; nega te omnibus aliis rebus, fortiter, aperte, niégate a todas las otras cosas fuertemente abiertamente; non est quod philosopheris precario, no es razón que filosofes precariamente; Si aeger esses, si estuvieses enfermo; intermisisses curam rei familiaris, hubieras interrumpido el cuidado de los asuntos familiares; et negotia forensia excidissent tibi,  y las ocupaciones del foro hubieran salido de ti; nec putares quemquam tanti,  no considerarías a alguien en tanto; cui aduocatus descenderes in remissione, para quien llamado descendieras (al foro) en remisión ; ageres id toto animo ut quam primum liberareris morbo, te propondrías con todo el ánimo librarte primeramente de la enfermedad;. Quid ergo? non facies idem et nunc?, ¿por qué pues no haces lo mismo también ahora?; dimitte omnia impedimenta, abandona todas las trabas; et uaca bonae menti, y dedica tu tiempo a la buena mente; nemo peruenit ad illam occupatus, nadie llega a ella ocupado; philosophia exercet regnum suum, la filosofía ejerce su reino; dat tempus, non accipit, da el tiempo no lo recibe; non est res subsiciua ordinaria est, no es una tarea secundaria es la tarea esencial; est domina, adest et iubet, es señora está presente y ordena; Alexander inquit cuidam ciuitati promittenti partem agrorum et dimidium rerum omnium, Alejandro dijo a cierta ciudad que le prometía una parte de los campos y la mitad de todas las cosas;  “ueni in Asiam eo proposito, ut non acciperem id  quod dedissetis, he venido a Asia con este propósito que yo no aceptase lo que me hubieseis dado; sed ut haberetis id quod reliquissem, sino que vosotros tendrías lo que yo dejase”; Idem philosophia rebus omnibus, lo mismo la filosofía (dice) a todas las cosas; non acceptura sum hoc tempus quod uobis superfuerit, no he de aceptar este tiempo que a vosotros os sobra; sed uos habebitis id quod ipsa reiecero”, sino que vosotros tendréis aquel que yo misma rechazaré; conuerte huc totam mentem, haz girar aquí toda tu mente; huic asside, toma asiento junto a ella; cole hanc, hónrala; ingens interuallum fiet inter te et ceteros, una gran distancia se hará entre tú y los otros; antecedes multo omnes mortales, sobrepasarás en mucho a todos los mortales;  dii non multo te antecedent, los dioses no te sobrepasarán en mucho; Quaeris quid interfuturum sit inter te et illos?, preguntas qué sea diferente entre tú y ellos?; erunt diutius, ellos serán (durarán) más tiempo; At mehercules est magni artificis clusisse totum in exiguo, pero ¡por Hércules! es propio de un gran artista encerrar todo en algo pequeño; tantum sua patet sapienti quantum omnis aetas deo, tanto su (edad) se extiende para el sabio cuanto toda edad para dios; Est aliquid quo sapiens antecedat deum, hay algo en lo que el sabio anteceda a dios;  ille non timet beneficio naturae sapiens suo, aquél no teme por privilegio de la naturaleza éste por sí mismo; Ecce res magna habere imbecillitatem hominis securitatem dei, he aquí una gran cosa tener la debilidad del hombre y la seguridad del dios;  Incredibilis est uis  philosophiae ad retundendam omnem fortuitam uim, es increíble la fuerza de la filosofía para rebatir cualquier ataque del azar; Nullum telum sedet in corpore eius, ningún dardo penetra en su cuerpo; munita est solida, está fortificada sólida ; quaedam defetigat, a algunos (dardos) les quita la fuerza;  et eludit uelut leuia tela laxo sinu, y los esquiva como dardos ligeros con el extendido pliegue del vestido; quaedam discutit et respuit usque in eum qui miserat, algunos otros se los aparta y los lanza a continuación contra el mismo que los había lanzado;  Vale, adiós.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s